Pavia: battesimo di Agostino
BERTIERI IOSEPH
Bertieri Fr. Ioseph a Ceva, Cunei Provinciae, ibique ortus die 9 novembris 1734, atque inter fratres Eremitanos adscriptus, an. 1751, studia philosophica atque theologica Florentiae et Papiae perfecit, in qua ultima civitate die 27 Ianuarii 1759 S. Theol. Lector renuntiatus fuit. Docuit inde atque moderavit Ordinis gymnasia, et die 13 Ianuarii 1765 Romae examinatus fuit ad Regentiam atque approbatus omnium votis aureis. Missus Vindobonam die 30 Maii 1768 renuntiatur S. Theol. Doctor, et die 5 iunii eiusdem anni constitutus fuit Praefectus Studiorum conventus Viennensis cum iam in Imperiali Universitate Magistro Fr. Augustino Gervasio eius sodali in S. Theologiae cathedra successisset, in qua magno cum plausu Theologiam docuit usque ed annum 1789 quo per Imp. Iosephi II praesentationem die 14 dec. ad Episcopatum Comi in Insubria promotus fuit. Paulo post, anno scilicet 1792 die 26 martii Leopoldo II instante ad Papiensem Ecclesiam translatus fuit, ac proinde Amasiensis Archiepiscopi titulo insignitus. Duodecim circiter annis illam dioecesim laudabiliter rexit, atque anno 1804 die 15 Iulii ad meliorem vitam proficiscens pastorale pondum dimisit. Qualis fuerit, quidque egerit eximius Praesul patebit legentibus sequens fragmentum epistolae quam Canonici Ficinenses R.mo P. Rey scripserunt: "Animis nostris insidet semper, nec ullo temporis spatio eam possumus oblivisci, qua nos civesque omnes complectebatur umanitatem. Mentibus semper obversatur blanda, et morigera eius vivendi ratio, iustitia, ardor fidei, atque mira in tanti honoris et dignitatis culmine prae virtutum omnium, scientiarumque praestantia, humilitas, qua duce charitate, omnibus omnia factus esse videbatur... Testamentaria dispositione quidquid sibi reliquum esset Clericorum Seminario, et orphanorum subsidio adscribi voluit. Divo vero Augustino, cujus praetiosas exuvias ad Cathedralem Eclesiam ex diruta Luitprandiana Basilica transferri curaverat, ut eius arca, et altare temporum iniuria magna ex parte labefactata reficerentur, atque refecta in eadem cathedrali ecclesia erigerentur aureos bis centum legavit, fidens fore ut quod ipse morte praeventus exequi prohibereretur, fidelium oblationibus, nec non Ordinis sui praestantioribus perficerentur". Eius scripta sunt:
1. De incarnatione; de legibus; de Sacramentis in genere et de sacramentis baptismi et confirmationis in specie, Tractatus. Vindobonae 1771-1774, in 8. Vol. 3. Sunt in Biblioth Angelica in P. 3. 45 et seq.
2. Theologiae Dogmaticae in sistema redactae Pars altera [Pars Prima edita fueret P. Petro Gazzamica, Dominicano, Ingolstadii 1786] Vindobonae Typ. Io. Thomae de Tratternen, 1778, in 4. Item Venetiis apud Thomam Bettinelli 1780, item ibidem 1790 in 8.
Referenze:
Lanteri, Postrema Saec. Sex Relig. Augustinianae, Vol. III, p. 22, et Erem. Sacrae August., Vol. I, p. 131; Hurter, Nomenclator Litterarius, Vol. III, p. 314 et 546, et Ordinis Regesta, Dd. 243 ad annum 1804, p. 31. In biblioth. Angelica sub signo m. 8. 31 adsunt: Applausi poetici per la sua traslazione all'Arcivescovado di Pavia, ivi 1792 in 8