Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Biglia Andrea

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BIGLIA ANDREA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BIGLIA ANDREA

 

 

 

Biglia aut de Biliis Fr. Andreas, nobilis Mediolanensis, filius Petri, ortum babuit circa an. 1395. Adhuc puerulus patrio ad S. Marcum coenobio suum dedit nomen, ibique optime maiorum nostrorum institutis et disciplinis eruditus fuit atque institutus, evasitque, ut ait Pamphilus, l. c. f. 78, "philosophus, historicus et theologus celeberrimus, ac in universa Italia non solum eruditione, sed et probitate et gravitate morum admirabilis, cum Latinam, Graecam, atque Hebraicam linguas optime calleret, ad multorum etiam eruditionem edidit opuscula". Ex testimonio autem Bartholomaei Fratris, ipse "studia quoque humanitatis coluit... et inter oratores non multo minor, quam inter philosophos iudicatus, ex praedicationibus quoque magnam laudem promeruit". Nec de illo minora aliorum sunt praeconia, cum a nostrate Ambrosio Corano vocetur in arte Oratoria alter Cicero, in philosophia secundus Aristoteles, in theologia patris Augustini pedissequus perfectus". Adolescens missus fuit Patavium manens ibi usque ad an. 1418, quo lauream doctoralem inibi consequutus est. Mense septembris eiusdem anni mittitur Florentiam, in qua ab an. 1419 ad an. 1423 philosophiam atque rethoricam docuit; sed suum scholasticum annum non explevit, cum mense aprilis an. 1423 Bononiam peteret inter theologorum illius archigymnasii collegium adscitus. Hac in urbe an. 1425 Ordinis generalia comitia fuerunt habita, atque in hiis eximius theologus noster "longam et accuratam (ut refert Pamphilus, l. c. f. 74), habuit de Ordinis disciplina orationem. Oborta interim an. 1428 populare inibi seditione, ac exulare coactus in patria se confugit, Bononiam repetens anno insequenti, ast non e Mediolano, verum e Papia ad quam Vincomes Mediolanensis eum miserat. Parum utique inibi commoratus est, nam paulo post Perusiam petivit, ac inde Senas, Sacram quadragesimam an. 1430 illuc praedicaturus. Dum autem Generalis Prior Augustinus Romanus Ferrariae moraretur sequentem in eius favorem hanc emisit dispositionem: "die 22 martii 1432 fecimus magistrum Andream de Mediolano magistrum regentem Bononiae pro 4° anno a capitulo generali immediate praeterito, scilicet pro anno nobis assignato; et quandocumque vellet manere Bononiae in conventu possit sicut magister senior cum scriptore et comuni vita fratrum et cum provisione quando est regens, et quod habeat condecentem cameram" (Cfr. Analecta cit. Vol. VI, p. 339). "Ferunt (ait Pamphilus, 1. c. p. 79) hunc tantae memoriae tenacitatis fuisse, ut quidquid vel legisset, statim memoriae commendaverit. Qui tandem cum Christi ecclesiam, nostrumque ordinem et scriptis et praedicatione et exemplo plurimum iuvisset, apud Senas" iuvenis quippe scribit Ambrosius Coranus, e vita discessit; qui si diu vixisset aeternum posteris reliquisset nomen". Obiit, iuxta meliores nostros historicos, an. 1435, cum esset Senarum Provinciae Vicarius Provincialis, certe post diem 24 septembris, cum eo die fiat de eo mentio in Registris Ordinis, ac ideo corrigendi sunt qui scripserunt Andream istum Oecumenico Florentino Concilio interfuisse et qui tradiderunt illum valde senem beato fine quievisse. Eius scripta sunt:

1. Fr. B. Andreae Mediolanensium rerum historia ab an. 1402 ad annum 1435, edita primo a Vander Aa in Thesauro antiquit. et histor. Italiae, Craevii, T. IX, part. VI, ex codice Apostoli Zeni 306, nunc in Bibl. S. Marci Venetiarum, postea a Muratorio in Script. Rer. Ital., T. XIX 110, ex cod. membr. Ambrosiano, collato Trivultiano, Pertusatiano. Novariensi. Reperitur hoc opus itaque in Bibliothecis Ambrosiana G. 87 sup.; T. 42 sup.; in Trivultiana nn. 1383; 1430 et 1502; in altero cod. Biblioth. S. Marci Venetiarum et est n. 305 [280, I, 215 LXCCLV. N] (Cfr. Valentinelli, T. VI, p. 272); in Biblioth. Perusina, F. 71 (Cfr. Mazzatinti, T. V. 125); in Vaticana, codd. Vat. Lat. 5298 et 5297 et aliis in Bibliothecis. Variantes lectiones editionis Muratorianae ex quatuor mss., summo cum labore Philippus Argelati hausit. Ad calcem vero Codicis Ambrosiani, qui est antiquior litteris rubro-nigris in pergamena scriptus, legitur "Siluit (v. Fr. Andreas) postea ab opere, quia mortuus est. Thomas Curtius Presbyter Mediolanensis transcripsit hoc opus et id expedivit XVI mensis maii MCCCCLXXII". Ita Bernardus Monfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum Mss. T. I, p. 119.

2. Paniscolaria ad Alphonsum Regem Aragoniae adversus Schisma Benedicti XIII Antipapae alias Petri de Luna. Asservatur hoc opusculum in Bibl. Ambrosiana, cod. H. 117 inf., membr. saec. XV, cum scoliis et correctionibus manus auctoris. Inc.: "Nullo pacto adduci possumus" et inscribitur Paniscolaria a loco in quo hic Benedictus vixit et mortuus est. Nec solum illud exaratum fuit in Benedictum Antipapam, sed et in Aegidium Muñoz eius in schismate successorem, an. 1425 (Cfr. Pastor, Geschicte der Papste, I, 208.

3. Ad Reginaldum Remensem Archiepiscopum de concordia et meritis Ordinum. Epistolae duae et sunt in eodem codice Ambrosiano H. 117, inf. inter ff. 28-42.

4. Admonitio ad fratrem Manfredum Vercellensem Ordinis fratrum Praedicatorum de vita sua. Ibidem inter ff. 57-73. Inc. "Nolo aut tu, aut quisquam...".

5. Libri II, sive Epistolae duae: De institutis, discipulis et doctrina fratris Bernardini ordinis minorum. Ibidem inter ff. 73-103. In Cod. Vat. Palat. Lat. 607 habetur eiusdem Fratris Andreae opusculum alter: De laudibus disciplinarum Senis; ex S. Bernardino de Senis.

6. Ad Barchinonenses de litt. h in Ihesu. In eodem cod. Ambrosiano H. 117, inf. inter ff. 103-112. Argelati indicat alium codicem qui asservabatur Mediolani in olim nostra ad S. Marcum. Inc.: "Omnes ut existimo...". Hoc opusculum sub tit.: Andreae de Biliis O. S. A. Tractatus ad Barcinonenses de Littera H in nomine Iesu impressum fuit, praemissa perdocta praefatione in Ephemeride, cui tit.:

Antonianum, III, 1928, N. I, inter pp. 73-86 a P. Ioanne B. Wuest, O. F. M., qui affirmat illud exaratum fuisse circa an. 1427.

7. De concessione et de translatione B. Monicae Matris S. P. Augustini Sermo. In eodem cod. Ambr. inter ff. 112-125. Inc.: "Gaudeo mihi quoque...".

8. Ad Fratrem Ludovicum de Ordinis nostri forma et propagatione Tractatas editus Parmae an. 1601 (Cfr. A. Zeno, Diss. Voss. I, 48 et ms. asservatur in eodem cod. Ambrosiano inter ff. 125 et finem codicis. Inc.: "Non sane videtur...".

9. Quaerellae Pacis. In Cod. Ambrosiano N. 280 sup. (olim H. 66, inter ff. 1-14) membr. saec. XV. Inc.: "Etiam iam ne me ex omnibus terris".

10. Ad Alphonsum regem Aragonum de pace cum Philippo Duce Mediolanensi componenda. Ibidem. ff. 14-17. Hostilia respicit inter Mediolanensem Ducem et Aragonum Regem an. 1423-24. Inc.: "Si ut plerisque, hac praesertim honiinum aetate".

11. In exequiis Ioannis Galeazzi Vicecomitis. In commemoratione anniversaria mortis eiusdem, ab Andrea prolata Bononiam profecturo; in ea oratione enim legitur: "Et ipse iam iter institui, quo, his habitis, Bononiam proficiscar". Extat in eodem codice, ff. 17-20. In cod. Vat. Pal. Lat. 607, f. 156 habetur eiusdem: Secunda anniversaria Io. Galeatii Visconti ducis Mediolanen. sequente anno habita oratio altera. Prior in codice desideratur uno avulso folio; secunda authogr. asservatur etiam in Cod. Ambros. F. 55 sup. ff. 49-57.

12. Pro suscipienda in Bohemos expeditione Iordano Ursino presbyteri (sic) Cardinali... Ex Bononia idibus martiis (1426). In eodem cod. Ambrosiano 280, ff. 20-26. Inc.: "Nihil puto inane pro hac mea cura..."

13. (anepigraphica) De beatissimi Angustini coram Sigismundo Rege, Senis. Rex Sigismundus fuit Senis a die 11 iulii 1432 usque ad finem illius anni. (Cfr. Muratori: Annali d'It. ad an. 1432).

14. Collaudatio funerea Iohannis Gisilerii millitis (sic) Bononiensis. In Cod. Vat. Palat. Lat. 607.

15. Orationes funebres in laudem Laurentii, Jacobi doctoris, Stephani et Nicolai iurisconsulti. In eodem codice Vat. Pal. Lat. 607.

16. Eiusdem (?) Oratio ad doctorum insignia atque ornamenta suscipienda. Inc.: "Saepe audieram, viri prestantissimi...". Ibidem.

17. Oratio de philosophiae laudibus (imperfecta). Inc.: "Non existimo ego vos, nobilissimi iuvenes..." et est ibidem.

18. Fr. Billia Andreas Aurispae suo s. p. d. edita a R. Sabbadini in Biografia docum. di G. Aurispa p. 41.

19. Commentariorum historicorum de defectu fidei in Oriente libri XII, ad Ioannem a Rupescissa S. R. E. Cardinalem. In cod. Vat. Lat. 5298, post eiusdem libr. duos de Rebus Italicis. In Biblioth. Angelica Urbis, Cod. 1136 (S. 4. 5) saec. XVI, in 4, continet idem opus, sed non videtur esse Cod. Vaticani apograph., nam habet pro tit: Fr. Andreas Mediol.s Commentarii historici de detrimento fidei et Orientis; est dicatum ad Guillelmum de Estoutovilla, et fuit transcriptum an. 1560 quinto Kal. Aprilis (28 mart.) Mediolani. Huius codicis Phil. Argelati in Bibliotheca script. Mediol. T. I., Mediolani, 1745, p. 161, ita meminit: De Turcharum origine commentarius, ex Lasor a Varea (Savonarola) et ex Vossio, qui Operi isti titulum dat: Tractatus de detrimento fidei Orientis, sive de origine Turcharum.

20. De pace et victoria Romanae Ecclesiae ad Nicolaum Bononiensem ex Cisterciensi Ordine S. R. E. Cardinalem libri III. Inc.: "Non possum, pater optime...".

21. De amore et magnitudine Crucis ad eumdem Cardinalem. Inc.: "Ubi te inveniam, Deus meus...".

22. Sermo de S. Dominico. Inc.: "Nihil ego hoc, viri optimi, precor". Extat in cod. 1139 (S. 4. 8) inter ff. 129-135, saec. XV, Biblioth. Angelicae Urbis. Eum praecedit Epistola, qua fr. Andreas Auctor orationem mittit "Abbati religiosissimo F. B." (Cfr. Narducci, Cat. cit. p. 280).

23. Annotationes in Evangelia Quadragesimae. Cod. Bibl. Ambrosianae E. S. VII, 2, saec. XV cum subscriptione auctoris, ff. 375, binis coll. In prima litera deornata, quae est O, apparet Auctor super eminentem cathedram in actu legens librum cum auditoribus regularibus variorum Ordinum atque ad calcem primae paginis adsunt insignia familiae Biliorum. In fine legitur: "Hic finis libri Annotationum in Evangelia quadragesimae Fr. B. Andree mediolanensis ordinis heremitarum sancti Augustini deo semper gratias. Amen. Cepta bonononie, producta perusii, completa senis, nam multa alia intervenere ad annum millesimum quadrigentesimum ac trigesimum primum in die festo Augustini quod obtaveram. Date laudes et preces Deo. Amen. Fr. Andreas Mediolanensis, cognomine billiadarum explicit". Cod. stabat prius in olim nostra ad S. Marcum; fuit postea apud familiam Gonfalonieri; ad Ambrosianam intravit an 1862. Apographus hujus operis est in Biblioth. Angelica, cod. 1109 (S. 3. 4) in 4, ff. 151, saec. XV, binis coll. Post Argelatum recensuit hoc opus Ossinger in Bibl. Aug. p. 132, ubi perperam p. 373 Andreas Mediolanensis, cuius sunt, Commentaria in Genesim seorsum affertur, cum revera sit idem ac Billius (Cfr. Narducci, Cat. cit, p. 460).

24. Sermones ab Adventu usque ad resurrectionem Christi, seu melius: Sermones in evangelia totius anni, ut in proemio colligitur: " Idem (sunt eius verba) in evangeliis quae per annum leguntur faciam quod in exponendis quadragesimae effeci". Asservantur in codice Ambrosiano E. S. VII. 3, membr. saec. XV, ff. 227, binis coll., qui erat, sicut praecedens, Mediolani in nostra ad S. Marcum, postea apud familiam Confalonieri, et ultimo ab Ambrosiana acquisitus.

25. Libri IV in libros evangelicos nisi sint iidem ac praecedentes.

26. Hexameron, seu de mundo sex diebas condito. Mediolani ad S. Marcum. Ita Argelati, sed animadvertendum est una vice pro semper, illam nostram divitem Bibliothecam conventus S. Marci Mediolanensis dispersam fuisse a Gallico gubernio labente saec. XVIII vi iniquae legis suppressionis religiosorum Ordinum.

27. Comment. in Genesim. Codex pergam. in fol., pp. 40, imperfectus qui asservatur Mediolani in Bibl. Ambrosiana.

28. Comment. super Missus est et canticum Magnificat, teste Hippolyto Maraccio.

29. Dominicale et festivale libri II.

30. Sermones festivi de B. Virgine.

31. De excellenti dignitate B. Mariae Virginis.

32. De necessario mortis metu. Dubito ne isti ultimi quinque tractatus sint in operibus n° 23 et 24 recensitis interclusi.

33. In primum librum Sententiarum. Cod. membr. in fol. imperfectus cui aliena manu inscriptum est. Mediolani in Abrosiana.

34. Comment. in Methaphisycam Aristotelis. Cod. membr. in fol., cum literis rubro-nigris et stemate Biliorum. Ibidem.

35. Quaestiones Metaphysicales libri XII. Incipiunt "Auctoritas sane plurima est Aristotelis".

36. Interpretatio Physicorum Aristotelis. In fine sic legitur: "Explicit Fr. B. Andreae Mediolanensis interpretatio libri Physicorum Aristotelis ex graeca in latinam". Codex in fol. parvo membr. ab auctore egregie scriptus literis rubro-nigris et deauratis cum stemate Biliorum. Ibidem.

37. Interpretatio in libros Ethicorum.

38. Fr. B. Andree Mediolanerisis Aristotelis liber de anima ex greca in linguam latinam translatus. In Bibl. Ambrosiana cod. membr. in 4 parvo, autographus, quem indigitat Bernardus Quaritch's Rough List n. 164, 1896 Historical Mss. and Autographs.

39. Expositìo super Universo/io Porphinii et Penihiermenias Anistotelis.

40. Libri IV de coelo et mundo.

41. Terentii Comediae a Fr. B. Andrea Mediolanensi scriptae in membranis cum suis variis commentariis marginalibus, atque variationibus lectionibus interlinearibus. Cod. membr. in 4°, saec. XV, pp. 180, in Biblioth. Ambrosiana Mediolani.

41 bis. Exordia super practica Rethorices libri III.

42. Libri VIII Grammaticae, sive de VIII partibus orationis.

43. Libri III de arte dicenda.

44. Libri II Orationum et epistolarum, in quibus forsan continebantur orationes et epistolae a nobis iam recensitae.

45. Liber Historiarum Mediolanensium. Num hoc opus confunditur cum primo hic a nobis recensito? Nihil adhuc possumus respondere.

46. Liber Historiarum Longobardorum.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 54; Gratianum, p. 27; Gandolphum, p. 60; Argelati, T. I, part. II, col. 159; Phil. Pinicelli, Ateneo di Lett. Milanesi, p. 28; Mazzuchelli, Vol. II, part. III, p. 1219; Ossinger, p. 130; Fabricium-Mansi, T. I, p. 87 et 228; Muratori, Rer. Ital. Vol. XIX, in praefactione, Tiraboschi, St. della Lett. It., Modena, 1776, T. VI, part. II, p. 63 et 366; Elssium, p. 51; Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. I, p. 231; R. Sabbadini, Andrea Biglia, in Rendiconto Istituto Lombardo, Serie II, Vol. XXXIX, an. 1906, pp. 1087-1102 et alios