Pavia: battesimo di Agostino
BOCELLA GABRIELE
Bocella Fr. Gabriel, Lucensis, an. 1505 ortus, ac Augustinianam Insubriae Congregationem an. 1523 ingressus, ita profecit tum in studiis tum in virtutibus ut brevi in magnam existimationem apud omnes venerit. Sacerdos effectus, celebris praedicator evasit et apud Elvetios, haeresi calvinistica infectos, plures missiones habuit. Ob sua merita in sua Congregatione multorum conventuum extitit prior; an. 1558 visitator ac reformator vitae religiosae in coenobiis Novariensi et Vercellensi; decem post annos, cum esset Procurator Generalis suae Congregationis, ad Vicariatum Generalem evectus fuit, quod accidit an. 1567 omnium plausu: tandem sua dexteritate conventus S. Mariae de Populo Urbis quasi complanatus pulchrior et solidior surrexit. Obiit an. 1583. Composuit varios tractatus contra haeresim Lutheranam, qui circa annum 1669 adhuc in Bibliothecis suae Congregationis ms. adservabantur.
Referenze:
Calvi, Delle Memorie Istoriche della Congr. Osser. di Lombardia, in Milano 1669, p. 309