Pavia: battesimo di Agostino
BONANNI AUGUSTINUS
Bonanni Fr. Augustinus, S. Theol. Lect. vir egregie doctus, optimis moribus imbutus austeritate vitae flagrans, pius, concimus, dissertusque orator, cum iam esset sacerdos, ac parochus in oppido v. Rio Freddo Tiburtinae Dioec. anno 1899, petivit atque obtinuit ad nostrum Sacrum Ordinem ingressum, ac Provinciae Neapoiitanae fuit aggregatus. In oppido v. Montorio ortum habuit die 17 ian. 1872; sua studiorum curricula in Tiburtino Seminario laudabiliter confecit; et parochi munere magno cum zelo functus fuit, quamvis huius muneris gravia moralia onera reformidaret. Immo ob hanc causam religionem ingressus est, satagens iliud onus totis viribus vitare; non quidem apostolicas sollicitudines aufugiens. Nostros ephebos docuit tum apud S. Mariam in Silva, tum Viterbii; missionariam vitam Philadelphiae per aliquot annos egit, et nunc Pisis pro dignitate vivit. Scripsit atque edidit:
1. Il Santuario della Madonna Liberatrice di Viterbo - Memorie storiche e documenti in gran parte inediti. Viterbo, Tip. Agnesotti 1901.
2. L'Epistola e il Vangelo Domenicale. Ristampati in Italia per munificenza della N. D. Contessa Emilia Rosselmina Ricciardi in memoria della sua Berenice. Pisa, Arti grafiche Mariotti Pacini, 1926, in 8, pp. XI-208 etc.
3. Sermones Qaadragesimales, Sermones Marianos, atque Panegyricos mss. apud se ineditos habet