Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bonasoli Tommaso

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BONASOLI TOMMASO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BONASOLI TOMMASO

 

 

 

Bonasoli Fr. Thomas. Italus, natus die 19 februari 1734 in Dioec. Bergomensi, vir fuit ad omnium religiosorum animos humanitate captandos. Anno 1750 Augustiniana Religio eum in suorum numerum adscivit atque educavit in Patavino Conventu. Veronae, inde ceu Lector, docuit, et anno 1762 Bononiae inter Baccalaureos adnumeratus est. In conventu Montis Orthoni inde sese recepit ex quo Anagnam translatus, S. Theologiae Magister renuntiatus est. Maxima praeditus prudentia pluribus annis tum Anagnino cum Romano et Genestanen. coenobiis praefuit. Romanam Provinciam quoque consilio, auctoritate, solertia ab an. 1780 gubernavit, multumque difficillimis temporibus solatium fidelibus attulit. Meritis tandem plenus, et disciplinis non minus theologicis historicisque, quam vera sanctorum scientia clarus, die 7 novembris 1801, cunctis Ecclesiae sacramentis munitus in Genestanensi nostra ecclesia parentalia recepit. Scripta eius sunt:

1. Confutatio Tractatus Theologici Politici Benedicti de Spinoza, Mss. asservatus in Arch. Ordinis in Miscellanea VIII in fol.

2. De Divina Revelatione eiusque interpraetandae praecipuis legibus seu critereriis. Ibidem.

3. Alla Sacra Congregazione della Disciplina Regolare per il Generale dell'Ordine Eremitano di S. Agostino Memoriale. Ibidem.

4. Provincie e Conventi d'Italia e dell'isole adiacenti. Ibidem.

5. Praxis theorico-pratica de Caeremoniis. Mss. alter in 8, pp. 145 asservatus pariter in archivo ordinis.

6. Notizie della Religione Agostiniana e principalmente della Provincia Romana. Mss. pariter asservatus in archivo ordinis in 12, pp. 247, una cum exemplare altero locupletiore pp. 550.

7. Iscrizioni delle sepolture e depositi che esistevano nella nostra chiesa di S. Agostino di Roma prima del 1760 unite in questo Tomo dal P. M. Tommaso Bonasoli Priore nel MDCCLXXVIII. Memento saepe mori. Cod. Chart saec. XVIII (278x303) Biblioth. Nationalis Victorii Emmanuelis Urbis (Fondo Vittorio Emmanuele N. 46).

Post inscriptionum indicem alphabeticum et nonnullas memorias sepulcrorum proprietariorum, p. 32 legitur in codice: Descrizione di tutte le lapidi sepolcrali et altre inscrizioni che sono nella chiesa di S. Agostino di Roma conforme si ritrovavano nel mese di Settembre e Ottobre 1759, prima che si mettesse mano al nuovo pavimento di detta Chiesa, trascritte da me Fr. Ignazio Iommelli, per ordine del R. mo P. re Maestro Francesco Saverio Vasquez Generale di tutto l'Ordine. Series explicit pag. 109. Collegit etiam varias miscellaneas diversarum rerum, quae videri possunt in nostro archivo.