Pavia: battesimo di Agostino
ALEXANDER DE BONONIA
de Bononia Fr. Alexander, an 1511-12 erat in coenobio S. P. Augustinii Papiae Lector; ac deinc renuntiatus fuit ab Aegidio Viterbiensi Generali S. Theol. Magister. In Capitulo generali Venetiis an. 1519 celebrato coenobii Bononiensis eligitur Prior, atque an. 1539 inter eos, qui concionandi facultatem a Rev.mo P. Mag. Hieronymo Seripando obtinuerunt, adnumeratus est. Non constat quando obierit. Ex eius ingenio habetur: Quaestio de Sacrificio Missae habita Bononiae die 4 augusti 1547 quae inc.: "Dicturus de Sacrificio" et reperitur in cod. 6147 Biblioth. Vat. Lat. in fol., inter, ff. 95-101.
Referenze:
Maiocchi-Casacca, Codex Diplomaticus, cit. Vol. III, pp. 73-80, et Analecta Aug., Vol. IX, pp. 244-287