Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Simone de Bononia

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: SIMONE DE BONONIA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

SIMONE DE BONONIA

 

 

 

de Bononia Fr. Simon, theologus, librum edidit, cuius titulus est: De novo mundo, in tractatus decem divisum, Ingerraimo Archiepiscopo Capuano, et Regni Siciliae archicancellario dicatum, cuius initium est: "Dixit qui sedebat in throno ex nova". Asservatur Romae in archivo Ordinis. Haec scribebat Pamphilus, Chronica Ordinis, Romae 1581, f. 63; sed fr. Simon quando e vivis excessit? Refert Fabricius in Bibl. Latina (Florentiae 1858) T. V, p. 481, illum obiisse an. 1333; Lanteri vero Postr. Saec. Sex, T. I. p. 378, affirmat illum an. 1378 adhuc vitam agere; similiter ex Elssio, Encomiasticon, p. 667, in Additamentis ad Crusenii Monastici part. tertia, Vallisoleti, 1890, p. 381 haec habet: "Simon de Bononia, vir scriptis et virtutibus in gravissimis Ecclesiae difficultatibus frequenter adhibitus, in quibus praeclare se gessit... Reliquit librum sub titulo De novo mundo. Florebat an 1378". Quando ergo obiit? Nequivimus id explorare.

 

 

 

Referenze:

etiam Gratianum p. 315; Orlandi, Notizie degli Scritt. Bolognesi, 247; Gandolphum, p. 163; Mazzuchelli, Vol. II, Part. III, col. 1476 et Ossinger p. 142