Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Valerio de Bononia

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: VALERIO DE BONONIA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

VALERIO DE BONONIA

 

 

 

de Bononia Fr. Valerius, theologus et concionator egregius, multa ut audio scripsit; edidit autem unicam (quod sciam) satis elegantem epistolam ad Laurentium Campedium S. R. E. Cardinalem, excusam et appositam in fronte Alberti Patavini Quadragesimalium operis aurei, quod typographis iterum excudendum tradidit. Ita Pamphilus, Chronicon ff. 111. Studio igitur et summo labore nostratis Valerii editum typis fuit, prima vice Venetiis per magistrum Iacobum Pensium de Leuco, anno 1523 (cum Valerius ipse esset sacrae paginae minimus lector), opus vere aureum Evangeliorum quadragesimalium eruditissimi viri Alberti Patavini, cui praemisit praefatam noncupatoriam epistolam. Tribus vero post annis idem frater Valerius in capitulo generali Tarvisii habito, S. Theol. Magister nominatus et in officium Secretarii Ordinis a Priore Generali Gabriele Veneto, Mag. Theophilo Neapolitano, suffectus est. Non constat quando obierit, videtur tamen an. 1529 adhuc vitam egisse, nam edidit hoc anno: Misterium humanae Redemptionis. Venetiis, 1529 per Nicolaum de Aristotile dictum Zoppino, in 8.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. II, p. 506; Torelli, T. VIII, p. 136; Mazzuchelli, Vol. II, Part. III, col. 1476, et Ossinger, p. 142