Pavia: battesimo di Agostino
BONSI EGIDIO
Bonsi Fr. Aegidius, Florentinus, dicitur ab Ossinger, p. 147: "vir divina humanaque scientia celebris, in perorando facundus, religionem nostram tam doctrina quam pietate exornavit, primas cattedras theologiae et pulpita eloquentia obtinuit". Is cum esset in studio Bononiensi, an. 1551 licentiatus fuit ad suscipienda insignia magistralia, et an. 1553 insertus fuit Catalogo Doctorum in universitate Florentina. An. 1555 interfuit Capitulo generali Arimini celebrato ut discretus Provinciae Pisarum, et uti discretus Provinciae Sardiniae Capitulo generali Veneto, an. 1559 habito. An. 1575 constitutus fuit examinator ad suscipiendos ordines, atque die 25 augusti 1581 "Mag. Aegidio Bonsio Florentino (ita notari mandavit Generalis Augustinus Fivizanensis in suis Regestis, f. 22) scripsimus ut aliquid ex libris Beati Augustini Triumphi Anconitani emendum curaret", quod ille et fecit et ad eum misit die 7 septembris. Anno 1573, cum esset Prior sui Conv. S. Spiritus Florentiae, ut illud tam splendidum templum consecraretur curavit. De eo in ipsis Registris Ordinis nostri, sub an. 1550, cum esset Bacc., legitur quod aliqua opera typis mandaverit de qua materia autem nihil exprimitur. In Arch. Conv. Florentini abservatur magnum eius vol. ms. autogr., cui Titulus: Specchio del Convento di S. Spirito di Firenze de' Frati Eremitani di S. Agostino.
Referenze:
Herrera, T. I. p. 63, Torelli T. VIII, p. 324; Negri, Scritt. Fiorentini, p. 158; Elssium, p. 13, Lanteri in Additamentis ad Crusenii Monasticon p. 721, et Analecta August., Vol. IX, pp. 381, 404, 412, Vol. X, pp. 250-251