Pavia: battesimo di Agostino
BONSIGNORI HIERONYMUS
Bonsignori Fr. Hieronynius qui in saeculo Marianus de Bonsignoris vocitabatur, natus est Senis, et mense augusti an. 1485 per manus Rev.mi P. Mariani a Genazzano, tunc temporis Vic. G.lis, Congregationis Ilicitanae, Augustinianum habitum recepit. Divini cultus observans praecipuus fuit, suam Congregationem sanctissime gubernavit, pluries coenobia Ilicetanum et Sangeminianensem rnaximo eorum incremento rexit, et una cum Fr. Bernardo Monaldo, eius industria monasterium S. Martini Sen. fuit Ilicetanae Congregationi adscriptum. Decessit e vita an. 1523. Scripsit sequentia:
1. De rebus Ilicitanis commentaria ms. quae non tantum ob puritatem et simplicitatem illius temporis, sed etiam ob doctrinam suam incomparabilem perspicua redduntur. Ita Landucci in Sacra Ilicetana Sylva, Senis, 1653, p. 141, et ab eodem in decurso operis saepe saepius citata. Citantur etiam ab Ugurgerio in suo opere Pompe Senesi, Tit. XIX, p. 631, et a Moreri in Bibliografia Storico- Ragionata della Toscana, Firenze, 1805, Vol. I, p. 145.
2. Hymnarium secundum ord. Rom. scriptum, et notatum per F. Hieronymum Sen. domo Bonsignori Ord. Erem. S. Aug. ad proprietatem huius Convent. S. Aug. de S. Gemin. eo tempore quo eram ibi Prior licet indigne An. Dom. 1511 vigente in hoc Conventu Regulari observatia Iliceti, et tu si dignus sum hora pro me. Ita Landucci loco cit. ubi eum vocat optimum scriptorem notarum et magnarum litterarum, uti constat ex dicto codice.
3. Ultima eius protestatio ab ipso propria manu conscripta in fine suae vitae. Edita fuit ab eodem Landuccio in Sylva part. pr., p. 2.
Referenze:
Herrera, T. I, p. 354. Non confundendus iste Bonsignori Hieronymus cum eius avunculo eiusdem nominis, religionis et voti, qui fama sanctitatis vixit paulo ante, nempe saec. XV, quique obiit an. 1495, annos natus 99, neque cum altero Hieronymo de Senis, qui vixit tempore S. Catarinae Senensis, de quo suo loco. Ideo corrigendi qui aliter scripserunt