Pavia: battesimo di Agostino
B
Borghi Fr. Ioannes Baptista, alias Burgius, Burgus et de Burgo etiam vocatus, Cremonensis, vir fuit philosophicis atque theologicis disciplinis optime instructus, nec non eximius suae aetatis orator. Interfuit Capitulo Generali suae Insubricae Congregationis an. 1600, Mediolani celebrato, in quo publicas sustinuit conclusiones; itemque Brixiae an. 1610 habito, defendens inibi theoremata centum in quibus nova quadam methodo de omnibus pene disseruit. Inter caetera eximii viri praeconia laudatur ceu religiosus magnae observantiae, praeclarum vitae et morum exemplar, in lingua hebraica egregie doctus atque magna legum peritia ornatus. Plurium conventuum priorem egit, electusque pluries Visitator Generalis. Tandem in Capitulo Generali an. 1633 Papiae celebrato omnium consensu hilarique corde suae Congregationis supremam prelaturam reportavit. Oculos in osculo Domini clausit an. 1640. Eius opera sunt:
1°. Conclusiones quingentae septuaginta sex, quas iuxta probatissimum Scholasticorum morem disputandas proponit. Impr. Cremonae apud Draconium an. 1600, in 4°, quarum in fine legitur: "Disputab. per quatuor dies, primum Mediolani in aedibus S. Mariae Coronatae die 20 Aprilis 1600, quo tempore celebrandum erit Capitulum generale nostrae Congregationis; deinde Cremonae in Augustiniano templo Divi Augustini" etc.
2°. Oratio funebris in laudem Alexandri Schinchinelli habita in templo D. Augustini pridie Kal. Febr. 1602. Cremonae apud Draconium et Zannium, an. 1602 in 4.
3°. Oratione funebre per la Sereniss. Margherita d'Austria, Regina cattolica di Spagna, composta e recitata in Cremona nell'an. 1611, il giorno 19 Dicembre nell'Accademia degli Animosi. In Cremona presso M. Ant. Belpieri, an. 1612.
4°. Conciliationes praecipuarum difficultatum inter Platonem et Aristotilem discrepantium. ms.
5°. Conciliationes praecipuarum difficultatum inter D. Thomam, Scotum, et Aegidium Romanum. ms.
6°. De materia coeli iuxta doctrinam Aegidii Romani et contra vulgarem aliquorum opinionem. ms.
7°. De magnitudine stellarum contra Astronomos. ms.
8°. Opus Logicum Aegidiorum. ms.
9°. Theologici cursus disputationes. Tomi duo. ms.
10°. Lezioni sopra il Salmo Miserere. ms.
11°. Dodici Ragionamenti sopra 1'Astitit Regina a dextris tuis. ms.
12°. Discorsi Panegirici di diversi. ms.
13°. De Missae sacrificio theologicum tripartitum opus. In 1.a parte eius dignitas, virtus, et efficacia ac simul, quae ad Sacerdotum caeterorumque fidelium obligationes pertinent sic explicantur, ut sablatis, quae inter doctores esse videntur, contraversiis in communi, certaque doctrina pateant decretorum S. Congreg. Concilii de celebratione missarum veritas, sanctitas, et necessitas, excitantes fideles, suasuque compellentes ad sacrificium per eleemosynam etiam devotius, ac frequentius offerendum, ut eius percipiant fructus, quamvis sacerdotes pro alio celebrare tenerentur, et ab ipsis sacerdotibus longe absit infidelitatis, iniustitiae culpa, atque adeo S. C. decretis a sacerdotibus satisfiat. Pars II.a continet commentaria aphorismorum, a quibus, quae in eis posita sunt, dilucide explicantur atque S. Scripturae, Conciliorum, Sacrorum Canonum, Sanctorum Patrum, Theologorum, ac Iuris Canonici et simul theologica ratione cuiusque propria exigit materia probantur. Pars III.a continet 37 scholasticas quaestiones, in quibus, quae inter se pugnare videntur, theologorum sententiae sic explicantur atque ad concordiam, reducuntur, ut poteat in S. R. Ecclesia unica Domini Nostri I. C. sponsa, unam esse de hoc mysterio doctrinam, ex variis doctorum opinionibus constitutam, quemadmodum ex variis concinentium vocibus vera, perfectaque consurgit harmonia. Quibus accessere de effectu sacrificii ex opere operato tantum qui per sacerdotem, ut offert in persona Christi praecise applicantur actualiter offerentibus, et aliis pro quibus illi ipsum offerre intendunt.
14°. Analysis praecedentis operis ad faciliorem eius intelligentiam. ms.
Referenze:
Franc. Arisi in Cremona litterata, T. III. p. 127; Calvi, Memorie Storiche della Congr. di Lombardia, p. 458; Ossinger, in Bibliotheca Augustiniana, p. 168; Lanteri in Postr. Saec. Sex Rel. Aug., Vol. II, p. 421, et alios