Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Borsa Petrus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BORSA PETRUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BORSA PETRUS

 

 

 

Borsa Fr. Petrus Iacobus, Cremonensis, adhuc adolescens primum religionis gradum in claustris piissimorum asseclarum S. M. Theresiae ascendit; crescentibus vero annis, sinistra valetudine circumventus, ad Patres Augustinianos Congregationis insubriae se transtulit. Evasit S. Theologiae atque Philosophiae publicus Lector, necnon egregius concionator, qui 40 annorum spatio in primioribus Italiae suggestibus verbum Dei praedicavit. In patrio coenobio semel prioratum assumpsit, et an. 1691, quo solemniora festa celebrata fuere in Apotheosi S. Ioannis de S. Facundo, eius dixit laudes. An. 1700 sacram quadragesimam in nostra Ecclesia S. Stephani Venetiarum praedicavit, fuitque amicissimus D. Francisco Arisi, prout iste in sua Cremona Litterata fatetur. Vitalianae cum in ecclesia nostri coenobii quadragesimales habuerit orationes, fatis concessit die 15 aprilis an. 1724. Edidit:

1. Il Giovanni da S. Facondo, Cremona per Franc. Zanni, 1688 et 1691, in 4.

2. Lo specchio del P. Eterno. Panegirico dell'Immacolata Concezione. Cremona per Franc. Zanni, 1688 in 4.

3. La Lampada evangelica, Paneginico del B. Facio Cremonese, iisdem typis an. 1689, in 4. Reliquit etiam mss. alias multas orationes, panegyricos et conciones evangelicas quas Arisius, 1. c. T. III, p. 288, se vidisse testatus est. 

 

 

 

Referenze:

Mazzuchelli, Vol. II, Part. III, col. 1806; Ossinger, p. 148; Cinelli, Biblioteca volante, Scanzia XIII, p. 127, et Lanteri, Postr. Saec. Sex., Vol. III, p. 184