Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bosio Evangelista

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BOSIO EVANGELISTA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BOSIO EVANGELISTA

 

 

 

Bosio Fr. Evangelista, Patavinus, non minus vitae sanctitate, quam doctrinae praestantia celebris, multas Religionis Academias sua scientia illustravit. Is an. 1569 fuit Regens in patrio coenobio; an. 1572 Bononiae; Cathedraticus an. 1580; an. 1581 Vice Procurator generalis; Regens Romanus et socius Prioris generalis an. 1586; fuit tandem publicus in Romana Sapientia professor an. 1591 in qua quosdam ingenii sui partus in lucem dedit. Non sine rei litterariae iactura postremo Romae, annos natus 56, diem extremum obiit anno Domini 1593 uti constat ex eius elogio et monumento quod in ecclesia S. Iustinae Paduae eidem confratres erexerunt apud sacristiam, quodque Angelus Portenarius noster in suo opere: Della felicità di Bologna, p. 456 hisce refert verbis: "Evangelista Bosius Pat. Augustinianus, non minus vitae sanctitate, quam doctrinae praestantia celebris, multas Religionis suae academias sua scientia illustravit. Philosophiam in Gimnasio Romano multis annis publice professus est; ac tandem annos quinquaginta sex natus, non sine rei litterariae iactura, Romae diem extremum obiit anno Domini MDXCIII". Exstant sui ingenii quae sequuntur:

1. Theologica theoremata, quibus disserendi ratio, regulae modusque assequendi scripturae sensum explicantur. Edita a Fr. Evangelista Bosio Patavino Augustiniani instituti S. T. D. atqae in almae Urbis Academia publico professore. Romae ex typographia Vaticana an. MDXCII in fol. "Ill.mo et Rev.mo D. Gregorio Petrocchino S. R. E. Presbytero Card. de Montelparo nuncupata". (Cfr. inter alios Hurter, Nomen. Litt. Oeniponti, 1571, T. II, p. 193, qui asserit opus iam editum fuisse Romae an. 1571. Editio an. 1592 habet in frontespicio pulcherrimam tabulam aere incisam, et quoddam exemplar apud Bibliothecam Bocca hanc adiectam notulam: Fr. Pauli Nicolai Serrani. Quaedam ex his theologicis theorematibus exhibet Possevinus, in sua Bibliotheca selecta. 1. 2 c. 15. Theologica haec theoremata videntur primum prodiisse cum auctor esset Regens.

2. Tertii libri Magistri Sententiarum [Petri Lombardi] perutilis explicatio fratris Evangelistae Bosii Patavini Augustiniani, quem in Gymnasio Romano publice interpretatus est. Cod. ms. 137 (B. 5. 2) chart. saec. XVI in 4, ff. 359 Biblioth. Angelicae Urbis.

 

 

 

Referenze:

Hoc opus minime innotuit Mazzuchellio, Scritt. d'Ital. Vol. II, Part. III, col., 1830 et Ossinger, Bibl. Aug. p. 149. Cfr. etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 405.