Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Bozzoni Zaccaria

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BOZZONI ZACCARIA

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BOZZONI ZACCARIA

 

 

 

Bozzoni fr. Zacharias, Ligur ex oppido Millesimi, quia Savonae habitum induit, ideoque Savonesis nuncupatur. Cum coenobium S. Augustini an. 1462 ad insubricam Congregationem transisset, ipse quoque eidem Congregationi incorporatus extitit. Praedicti coenobii an. 1493 Prior electus, duravit in gubernio usque ad an. 1496. Romae per aliquot annos in D. Petri Basilica poenitentiarii officium gessit. Dein a Iulio II, Pont. max., qui eum diligebat, die 20 augusti 1504 Pontificii sacrarii custos declaratus; eodemque an. die 20 octobris. ex hac vita migravit. Ait enim Burckardus in suis Notarum libris (ed. Celani, Città di Castello, Vol. II. p. 461): "Dominica, XX octobris (1504) Fr. Zacharias..., professus ordinis Heremitarum S. Augustini, sacrista capellae ss. d. n. pape, ante duos menses vel circa pro papa deputatus, in camera sue sacristie dicte capelle, diem clausit extremum". Ms. reliquit, cui titulus: Tractatus de sacris Ritibus. Custoditur in Bibl. Vat.

 

 

 

Referenze:

Elssius, p. 679; Oldoinus, in Liguriae Script., p. 542; Gandolfo, p. 346; Ossinger, p. 151 et 974; Lanteri, Postr. Saec. Sex., T. III, 407 et in Erem. S. Aug., Part. I, p. 216