Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Brancaleoni Alexander

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BRANCALEONI ALEXANDER

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BRANCALEONI ALEXANDER

 

 

 

Brancaleoni Fr. Alexander e Terra S. Ginesii, ab adolescentia in patrio coenobio Ordini Eremitano nomen dedit. Is cum acri ingenio et doctnina nec non morum suavitate maxime floreret, brevi magnam existimationem apud suos confratres et praesertim apud superiores sibi comparavit. S. Theologiae Magister renuntiatus, in Tarvisino nostro athenaeo ac Bononiensi et Paduano pluribus annis docuit. A Sixto Pp. IV Romam accitus, anno 1483 ad Venetorum senatum mittitur ut in pace ipsos cum Ferrariensium Duce componeret. Nihil tamen profecit, et cum Veneti appellassent in interdictum eiusdem Pontificis contra ipsos latum, Alexander noster calamum tulit et commentarium conscripsit in quo demostrabatur causas ipsas a facti veritate et juris dispositione esse penitus alienas. Inde a Laurentio Mediceo uti consiliarius et theologus adscitus fuit sui filii Ioannis, qui et Cardinalis et Pontifex magnus fuit: at paulo ante Laurentii mortem, quamvis E.mo Ioanni acceptissimus foret et ab ipso loco fratris haberetur, tamen in patrio coenobio sese recipere maluit. Parum vero ibi supervixit, nam in febrim cum incidisset, paulo post die videlicet 20 decembris 1491, ad vitam sine termino transivit, ac in sui Ordinis ecclesia sepultus, apposito ad tumulum in medio chori conditum hoc epitaphio: "D.O.M. Fr. Alexandro Brancaleoni, ingenio, doctrina, et morum suavitate nulli secundo, Iohannis Medicei Cardinalis Florentini Theologo, et Consiliario, viro omnium virtutum genere cumulatissimo, Cassandra mater filio chariss. et desideratiss. multis cum lacrimis P. C. Obiit XIII Cal. Ianuar. MCCCCXCII". Reliquit quae sequuntur:

1. De sex causis ab inclita Venetiarum Republica in appellatione contra bullam SS. D. N. D. Xisti Div. Prov. PP. IIII deductis, Commentarius Fr. Alexandri Brancaleoni de Sancto Ginesio Ord. Heremitar. S. Augustini, in Bononiensi Civitate Theologi, in quo demonstratur, causas ipsas a facti veritate, et iuris dispositione esse penitus alienas. s. 1. et d. impressionis. Hoc opus an. 1763 asservabatur apud Alexandrum Macchiavelli. Postea forsan ad Biblioth. Bononiensem S. Domici pertransiit. Nunc ubi latet?

2. In librum de Civitate Dei S. P. Augustini Commentarius Fr. Alexandri Brancaleoni eiusdem Ordinis Theologi, ad Illustriss. et Rev. Cardinalem Ioannem Mediceum. Libri tres, pp. 493. Desunt tamen Libro II. pp. 16. Asservabatur mss., sicut et sequens Expositio, in Libraria Conventus Augustiniensium S. Genesii.

3. Expositio in Epistolas, et Evangelia Fr. Alexandri Brancaleoni de S. Genesio Ord. Heremit. S. Augustini. In fine legitur: "Explicit liber expositionis Evangeliorum Fr. Alexandri Brancaleoni in civitate Bononiae perfectus die 28 octobris 1489. "Codex secum portat additamenta ad eamdem expositionem a P. M. Alexandro Pandolfini et P. M. Andrea Montercole eiusdem ordinis et patriae conscripta.

 

 

 

Referenze:

Vecchietti, Biblioteca Picena, Osimo 1793, T. III. p. 73-74