Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Brandolinin Aurelio

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: BRANDOLINI EUGENIO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

BRANDOLINI EUGENIO

 

 

 

Brandolini Fr. Aurelius, Florentinus, Matthaei q. Georgii filius, cognomento Lippus, utpote a nativitate pene caecus, vixit saec. XV. Is fuit philosophus et theologus disertus, poeta celeberrimus, musicae artis peritus ac rhetoricae orandique maxime gnarus. Eius enim animus pulchernimarum atque altissimarum rerum studio et investigationi fere ab incunalibus deditus, omnem sollicitudinem cupiditatemque deposuit, humana omnia contempsit, ac pro nihilo duxit, omni denique affectu ac pertubatione vacuus solutusque quievit. Imperturbato animo itaque adversa omnia, in praefatione operis de ratione scribendi ipso testante, constanter pertulit: "Ego quidem, en eius verba, quamquam neque doctrinae, neque oci ad contemplandum satis habeo, eius rei tamen incredibilem quotidie fructum capio. Nam cum ab ineunte aetate sim in maximis semper angustiis, ac laboribus corporis animique versatus cum ob naufragium rei familiaris nostrae, tum ob hanc, quae totum corpus aggravat, coecitatem: unum hoc literarum praesidium, unum hoc solatium semper habui, quo calamitates omnes, et praesentes constantissime toleravi, et adventantes fortissime repuli". Memoria potius angelica quam humana praeditus, quidquid vel etiam semel audiebat, illud penitus semper retinebat. Tanta erat in eo urbanitas, ut nec lepor in disserendo nec candor in iudicando desiderari amplius posse videretur. Oratione insuper tam prosa quam versu ita clarus ut a Matthia Corvino, Pannoniae Rege glorioso, praeclarissimorum virorum, Italorum praesertim existimatore, audita eius fama, in suum regnum advocaretur. Ivit itaque in Pannoniam Aurelius circa annum 1482, atque ibidem tum Budae tum Strigonii summa cum laude Rhetoricam docuit. Hunc praefatus rex tum intimum sui consiliarium, tum etiam ad varias sui regni provincias oratorem saepe saepius adhibuit cumque praeterea tam ipse, quam eius uxor Regina Beatrix in adversis rebus iucundissimum consolatorem experti sunt. Rege ipsius maecenate, in cuius exequiis, uti narrat noster Sixtus Schier (Cod. Angehicae Bibl. n. 365 p. 224) orationem funebrem recitavit, an. 1490, vita functo, Aurelius noster in Italiam reversus est, atque eodem anno Florentiae, Augustinianae familiae nomen dedit. Anno 1496, 11 decembris (ex Ilicetano Regesto) in coenobio ad S. Gallum Florentiae Aurelius degebat, et an. 1497, mense octobris Romae, ex peste, in coenobio S. Augustini, in cuius ecclesia anno praecedenti sacram quadragesimam praedicaverat (ex Arch. Status Romae N. 65. Busta 7a, f. 83), pie decessit, ibique sepultus. Non anno igitur 1498, ut ait Iac. Phihippus in Supplemento Chronic. ad an. 1490 et omnes qui illum secuti sunt, Brandolinus obiit; Marianus enim de Genezzano Ordinis Generalis, ut refert Herrera in suo Alphabeto Aug., haec in suo Regesto habet: "die 19 octobris an. 1497: dedimus literas ad Mag. Gratianum Procuratorem Ordinis, dolentes mortem F. Lippi Aurelii Florentini, qui per adversam valetudinem praefati Procuratoris, eius loco perorare debebat in Capella D. N. Papae". Extitit quoque praeceptor Ioannis Mariae de Monte, postea Iulii III Summi Pontificis. Iustis praeconiis decoratur ab omnibus Ordinis Scriptoribus, post Bergomensem, atque a Bayle, Dict. crit. (1741), I. 654; Crescimbeni Della volgar poesia (1730) III, 296; Fabricio-Mansi Bibl. med. aev. (1858) I, 252; Lelong, Bibl. sacra (1723), I, 649; Mazzuchelli, Scritt. d'It. Vol. II, part. IV, p. 2013-2017. Melzi, Anon. Ital. (1852) II, 133 ; Moreni, Bibl. Toscana (1805) I, 165; Negri, Scritt. Fiorentini (1722), 74; Narducci, Giunte al Mazzuchelli. (1884), 109; Vossius, Hist. lat. (1627), 551; Zeno, Dissert. Vossiane (1753) II, 193; Ossinger, Bibl. Aug. (1768), 152; Gandolfo, de 200 Celeb. Scrip. Aug. (1704) 85-89; Hain, Rep. bibl. (1826) I, 3714; Copinger, Suppl. to Hain (1895) I, 3716, II, I, 1333; Brunet, Manuel (1962) III, 1092; Graesse, Trésor (1863), IV, 220; Giorn. di Letter. (1714) XX, 149. Et in hac numeratione facile quidem continuari aliaque plura de Lippo nostra probatissimorum Auctorum iudicia et testimonia afferri potuissent; verum nimis longe traheremur. Itaque pro omnibus sufficiat Matthaeus Bossius canonicus regularis Lateranensis, vir sane non minus litteris quam pietate clarus, qui in quadam sua epistola, quae est 75 in suo libro Epistolarum familiarium, haec, fere incredibilia, Hieronymo Campagnolae Patavino, viro eruditissimo, de Brandolino enarravit: "Audivimus modo Veronae prophetantem ex pulpito Lippum Florentinum religiosum Eremitani Ordinis, hominem a primis ferme vitae cunabulis oculorum luminibus captum, tanta cum admiratione omnium Praefectorum urbis et civium, eruditorum praesertim, ut id complecti satis neque sermo, neque calamus queat. Hic in primis sanctas litteras amat, easque commodissime tractat, atque dispensat, hic quidquid Philosophiae illius veteris, quae ad nos effluxit a graecis, gravis, plena, expolita et emuncta, nostris nunc in gymnasiis, nescio quo vitio, exoleta, sic bene callet, ut de ea quum aliquid suscipit, non Burlaeos, non Paulos Venetos (Ordinis nostri) non Strodos, sed Platonem quidem, Aristotilem, et Theophrastum audire videamur. Taceo historiarum quarumcumque monumenta, et quidquid in oratorum singulo, et poetarum amplum extat et nobile, quae sibi ita suppeditavit, ut ea omnia non tam visus sit didicisse, quam a puerperio illa secum credas adolevisse. Lyra, ut licentius loquar, ei cedit Apollo et Amphion. Claros vero poetas hoc uno etiam superat, quod quae illi cudebant longa pervigilia, atque lucerna, iste extemporaliter format, et canit. In quo aeque abundat tam capax, tenax, fecundaque memoria, tanta et ingenii, orisque facilitas, ut quod hac in parte de eo dicendum est, tuo vix possis aut admittere animo, aut cogitatione, mi Campagnola, complecti. Quam tantam rem et ipse antea neque vidisse me unquam, neque quod legerim, memini. Cyrus omnes sui exercitus milites recensuisse scribitur nominatim; Cyneas Romam missus legatus a Pyrrho singulis et Equestris Ordinis viris postero, quam advenerat, die nomina dedisse; Mitridates duarum et viginti gentium rex, totidem linguis iura dixisse, singulas pro negotiis, et causis affatur. Sic admirabilis extitisse memoriae Antoninus proditur Seneca. Lippus vero noster in coetu multorum civium nobilissimorum, literarumque cultorum, ipsorumque astante Praetore quidquid ei ab iis proponi placuit, porrecta illi lyra in quoscumque statim arctavit, et modulatus est numeros. Denique de illustribus quoque, et priscae gloriae viris, quibus patria Verona esset, quaesitus, ut diceret, Catullum, C. Nepotem, Plinium Secundum, civitatis dignitatem, urbisque splendorem luculentissimo prosecutus est carmine, ac splendidissimis pro merito laudibus, nulla intercedente cogitatione, vel haesitatione cum mora. Sed illud caetera superat, quod omnem Plinianam naturalem historiam septem et triginta in volumina discretam per singula cuiusque voluminis capita quamplurimis et praeclarissimis versibus extemporaliter enarravit, praetermissa re nulla memorabili, ac cognitu digna. Qui ludus fuit illi domesticus, et frequentissimus olim apud Sixtum Pontificem Maximum eius nominis quartum, vel cum festi Sanctorum dies incidissent decorandi, vel quum argumentum aliud impraemeditato illi proponeretur. Tum nempe materias omnes ita prosequebatur ex tempore, ut nihil post haberet intactum, quod sive ad gratiam, sive ad veritatem pertinet. At vero dum in concione descendit ad mores, et populariter docet ex pulpito, et singula, quae extollit, vel in quae fulgurat, non videntem vidisse utique diceres". Huic amplissimo nostri Brandolini praeconio haud absimilia sunt aliorum illius aevi scriptorum; ast ad eius egregia opera enumeranda ut veniamus oportet, et en quaenam sunt:

1. Libri de lingua latina, qui pessimo scripturarum optimi generis fato, vel interciderunt, vel adhuc obscuri iacent in bibliothecis: sed ab eo fuisse conscriptos, immo et vulgatos clarissime ostendunt eiusdem auctoris verba libr. III de Ratione scribendi, cap. 24, ubi ait "Sed haec quoniam et plura sunt, quam breviter comprehendi possint et a nobis magna ex parte in libris de lingua latina pertractata, non sunt hic latius repetenda".

2. De humanae vitae conditione et tollenda corponis aegritudine ad Matthiam Regem Hungariae et Beatricem uxorem. Dialogus. Basileae, 1498. Ita Michael Mattaire in Annalibus Typographicis, T. I, part. II, 683; an. 1540 ibidem per Martinum Brennerum Bistriciensem transylvanum. Iterum Basileae et Viennae an. 1541; ac etiam Basileae an. 1543 apud Robertum Winter in 8°, cum Dialogo latino Aymari Falconei de exercitatione animae in mortis agone, quae editio extabat olim in nostra biblioth. Viennae in Austria; Parisiis apud Fridericum Morel, an. 1562 in 12°, et versum hoc opusculum in Germanicam linguam per Io. Reinhart typisque evulgatum Leugdburg, 1622 in 8° cujus exemplar est in Augustana.

3. De Laudibus beatissimi Sixti IIII pont. max. eligiae, libri II. Cod. Vat. Lat. 5008, membr. in 4°, saec. XV. ff. 88 (Cfr. Forcella Cat. dei Mss. relativi alla storia di Roma, 1878, Vol. I, p. 45). Idem opus in cod. Vat. Urbin. Lat. 739, membr., ff. 1-121, an. 1517 conscriptum. Praeit (f. 1) Raphaelis Brandolini Lippi iunioris (Aurelii germani) epist. Galeotto de Robore, presbitero Card. S. Petri ad Vincula Vicecancellario dignissimo: inc. "Nulli grati animi certius afferri testimonium potest...". Auctor libellos, ab Aurelio fratre conscriptos, sed quorumdam improbitate obtrusos et ab eo olim Sixto IV dedicatos, Galeotto offert. Des.: "ex collatis in me beneficiis reportabis. Vale sexto Kal. Dicembris MDV". Deinde sequitur: Liber Il de instaurata Urbe et aliis eius suorumque laudibus. De hoc opere nonnulla edita fuerunt ab E. Müntz, Les arts a la cour des Papes.

4. De ratione scribendi libri tres, ad Franciscum Picolomineum Card. Senen., Basileae, an. 1498; ibidem an. 1543 apud Iacobum Oporinum; item ibidem, iisdem Typ. an. 1549; item Basileae an. 1565; Francofurti ad Moenum per Petrum Fabricium, 1568, in 8°, quae edit. erat olim in nostra Bibl. Viennensi; item Coloniae, an. 1573 in 8°, ac iterum Basileae, 1585 in 4°. Ultima, Romae, typis Rochi Barnabò, 1735 in 8°, iussu Reverendissimi P. F. Nicolai Antonii Schiaffinati Neapoletani e Congregatione S. Ioannis ad Carbonariam, totius Augustiniani Ordinis Prioris Gerieralis, cui accessit eiusdem Lippi Oratio laudatissima de Passione Domini habita coram Alexandro VI an. 1496.

5. Lippi Brandolini libellum de laudibus Musicae et Petri Boni Ferrariensis, qui cantor erat illorum temporum celebris, Regi Ferdinando carus. Cod. ms. asservatus in Biblioth. Canonicorum Maioris Eccl. Lucanae. Datur statim praefatio soluta oratione scripta ad eundem Regem. Inc.: "Contemplanti mihi superioribus diebus". Tum succedit ad Petrum bonum elegia, cuius hoc specimen: "Inter Pieridum vates clarissime alumnus / Unica lux Phoebi gloria summa lyrae / Accipe parva quidem Tyrreni munera Lippi; / Sed tibi quae procerum nemo dedissequaeat, / Sed quia nunc agimus Ferrandi munere vitam. / Haec tibi ferrandum mittere dona puta". Opus inc. "Huc ades nostros Citharamque et carmina cantus. Affer ab imparibus vecta elegia modis...". (Ita in Fabricio-Mansi, Biblioth. Lat. med. et infim. aetatis, (1858) p. 252).

6. Lippi Aurelii Augustiniani heremitae Christiana Paradoxa. Prodierunt Basileae, an. 1498; Romae apud Minutium Calvum et Antonium Bladum, 1531 in 4°; Basileae, 1543 in 8, et ibidem 1545; Coloniae 1573, et iterum Romae 1581. Idem opus reperitur ms. in Cod. Vat. Palat. Lat. 382, membr. in 12, saec. XV, ff. 116, picturis illustratus; praeit (f. 1.) Raphaelis Brandolini iunioris Lippi epistola dedicatoria ad petrum Hys [vaelles] presb. Card. Reginum, an. 1506; in Cod. 1235 et 1277 Biblioth. Riccardianae Florentiae, saec. XVI, et inc.: "Diligendos esse inimicos: quid est, obsecro, quod tibi hac in re grave imprimis et difficile videatur...".

7. Lippi Aurelii Brandolini Oratio de virtutibus Iesu Cristi nobis in eius passione ostensis: habita ad Alexandrum VI, s. l. typ. n. et an. (Romae, 1496) (Cfr. Haim n. 3714). Reperitur Romae in Bibl. Victor. Em. Incun. VIII, c. 52, et in Vaticana Incun. IV, 513. Eadem Oratio... Romae, ante centum annos ad Alexandrum Pont. Max. in Parasceve habita, ac tantum probata ut iterum ac iterum repetere Auctor cogeretur. Romae CIכIכXCVI, Ex Typographia Dominici Basae, in 4 parvo, pp. 24. (Cfr. Cat. S. Bocca, N. IX, n. 316). Hanc editionem Aldus Manutius iunior diligenter curavit, nostro Angelo Rocca dicavit, et in eius epistola nuncupatoria inter alia de Lippo scribit: "Ciceronem Romanae eloquentiae parentem aequat: materie proculdubio superat". Item in edit. cuius tit.: "Iani Nicii Erithraei Epistolae ad Tyrrhenum. Coloniae Ubiorum, apud Iodocum Kalcovium, 1645, in 8, inter pp. 129-145; ac tandem una simul cum de ratione scribendi, iussu, uti iam diximus, Rev.mi Schiaffinati Romae, 1735 inter pp. 309-341. Haec oratio fuit subinde in italicam linguam versa prius a Lion. Cernoti, Venetiis, 1596 in 4: et postea ab Augustino Mariotti et Romae edita an. 1767 in 8.

8. Oratio pro S. Thoma Aquinate, s. 1. et an. (sed Romae per Euch. Silber circa an. 1490 (Cfr. Hain, n. 3716), II, 25-28, ff. 24, Romae in Biblioth. Nation. Vict. Emmanuelis reperitur inter incunabula sub sign. 70. 3, A, 104 et a Brandolino recitata fuit iussu E.mi Card. Oliverii Caraffa, ac eidem dicata. Ms. etiam habetur in Biblioth. Casanatense ad S. Mariam supra Minervam. Copinger, n. 1233, describens exemplar impressum et asservatum in British Museum, n. 3863 a, habet impr. Romae, Euch. Silber, 1480, 4. 12 ff. 28 II; sed melius: Romae, Georg. Herolt, c. 1480.

9. Lippi Brandolini oratio de laudibus Sancti Iohannis Baptistae Romae in conventu Florentinorum ad partes habita. Ms. saec. XV, in 8, cum stemmate Innocentii Pp. VIII coloribus et auro ornato; ff. 19. Inc. (f. 1.) "Lippi Brandolini praefatio in orationem de laudibus sancti Iohannis Baptistae ad beatissimum patrem et dominum nostrum Innocentium pontificem maximum. Scripsi quidem his proximis aliis alia premulta...". (f. 3): ad eundem carmen: "Ianitor etherei parent cui sidera celi / Qui par in terris cum Iove nomen habes". Expl., f. 16: "sic te quot messes tot duce lustra fluant" et inc. Oratio: "Si quis unquam ab diis immortalibus munus aliquot pie...". Ex Cathalogo librariae Antiquariae Florentinae T. de Marinis N. 7.

10. De comparatione Reipublicae et Regni ad praestantissimum virum Laurentium Medicem Florentinae Reipublicae principem. Cod. XI Plut. LXXVII, Biblioth. Medic. Laurentianae, saec. XV, membr. in 4, pulchris charact., ac in principio effigies ad vivum Card. Ioannis de Medicis, postea Leonis X, nec non Magnif. Laurentii, et in circulo haec verba: Magn. Laurentius Med., cum ornamentis aureis, figurisque delineatae. Praeest Epistola Raphaelis Brandolini Iunioris ad Card. Ioannem Medic. Diac. Card. S. Mariae in Navi. Sequitur alia Lippi Brandolini in libros de comparatione Reipublicae et Regni ad praestantissimum virum Laurentium Medic...".

11. Lippi Brandolini de Laudibus Laurentii Medices. Cod. 35 Plut. XXXV eiusdem Bibl. Laurentianae, membr. in 4, ornatus sicut superior. Inc.: "Arbitrabar profecto, Laurenti carissime...". Hoc parvum Poema, una cum aliis eiusdem auctoris carminibus, edit. fuit inter Carmina Illustrium Poetar. Ital., Florentiae 1719, T. II, p. 439 et seqq. a Roscoe in notis vitae eiusdem Laurentii lingua anglica coscriptae et a D. Mecherini, T. III, p. XVII in fine illius vitae in italicam linguam versae (Cfr. Moreni Bibl. Stor. Rag. (1805) V. I. p. 163).

12. Lippi Brandolini ad Ferdinandum Regem Oratio, Capuae habita, de rei militaris et litterarum affinitate. Codd. 6413 et 7860 Biblioth. Regiae Parisien.; ac eadem Oratio, italico idiomate scripta, in eodem primo cod.

13. Epistolae, de quibus aliquae habentur Florentiae in Biblioth. Stroziana, Cod. 368 sub tit.: Lettere scritte a Lorenzo de Medici et altri della detta famiglia da diversi. In cod. Vat. Capponi N. 235 habetur Ermolai Barbari epistola ad nostrum Brandolinum.

14. Panegyricum Plinii traduxit in linguam vernaculam, dicavitque Ferdinando Regi. Custoditur in Biblioth. Regia Parisiis.

15. In Platinae morte elegia invenitur ad finem Operum Platinae impressorum Coloniae apud Maternum Colinum, 1568, in fol. post Vitas Pontificum, p. 95; et una cum duobus Rhitmis v. Sonetti in laudem Laurentii Medicei, qui reperiuntur in Floribus poeticis Eremi Augustinianae a nostrate Dom. Antonio Gandolfo, p. 67, editi. Quoddam eius Epipramma in laudem Antonii Squarcialupi est in Cod. Bibl. Leopoldinae Medic. Palat. 87 missc. n. XI. Alia eiusdem Carmina asservantur in cod. 8315, saec. XV, Bibl. Regiae Parisiensis.

16. Lippus Brandolinus in sacram Hebraeorum historiam ad Reverendissimum Patrem et D. D. Franciscum Picolomineum Cardinalem senensem. Haec Epitoma Iudeorum historiarum in XXI libris continetur et asservabatur in quondam Bibl. Altempsiana in cod. chart. ms. in fol. signato N. 171. Diffuse describitur a nostrate Ossinger, 152-6; praeit Praefatio, in qua hujus operis scribendi causas commemorat, seque adversus eius discriminatores defendit, ac inc.: "Inter omnes mortalium actiones, nulla mihi, Religiosissime Pater, praestantior, nulla homini melior, nulla homini dignior videri solet rerum divinarum contemplatione ac studio...". Opus inc.: "Lippi Brandolini Epitoma in sacram Judeorum historiam ex volumine, quod Bibliam appellant, Iosephi historici fidelissimi ad Rev...". Explicit: "Et requies in aliquot tempus est parta. Lippi Brandolini Sacrae historiae finis ...". Item extat in Bibl. Vat. Ottobon. Cod. R. 6. 35.

17. Historiae quaedam Sanctorum et orationes plures. Ex his Oratio ad Senatum Venetum extat in Bibl. Vaticana, signata n. 1882 inter codices Reginae Sveciae.

18. Tractatus de legibus.

19. Commentaria in omnes D. Pauli epistolas.

20. Liber in quo, versibus heroicis, novum et vetus testamentum amplectitur, ms. asservatur in cod. Vat. Ottob. R. 6. 35.

21. Aurelii Brandolini, Florentini, Ord. S. Aug., oratio in funere Laurentii Iustini equitis et iurisconsulti praestantissimi habita. Praeit Epistola Ioannis Valini, Andecavensis, Mathurino Robino, d. "ex gymnasio Romano, nono Kl decembris (23 nov.) 1487 quae inc.: "Saepenumero a me", qua ad eum mittit orationem hanc, et alteram, quam de S. Ludovici Francorum Regis laudibus ipse Brandolinius habuerat. Iac. Philippus Bergomensis, in Suppl. Chronic. ad an. 1490, habet Brandolinium edidisse "orationes plures", quarum nonnullae sunt deperditae. Eius oratio in funere Laurentii Iustini asservatur Romae n. Biblioth. Angelica in cod. 1503, saec. XV, inter ff. 216-227.