Pavia: battesimo di Agostino
BRANDOLINI RAPHAEL
Brandolini Fr. Raphael, Florentinus, Lippus et ipse dictus, iam inde ab adolescentia, sicut eius germanus frater, natu maior, quasi semper caecus, eloquentia maxime et eruditione in eodem Augustiniano Ordine claruit. Non fuit certe sicut Aurelius disertissimus consumatusque poeta, sed pari eloquentia et exquisitarum litterarum disciplina et ipse excelluit. Videtur a puero illum sequutum fuisse eius germanum Neapolim, ac inibi notum fuisse Ioviano Pontano, qui de eo mentionem facit in tractatu, circa an. 1481 edito, De fortitudine, libr. II, cap. de coecitate, hisce verbis: "Lippus Florentinus puer vidit; nunc adolescens, quamquam utroque oculo captus, non minus tamen assidue rethorum ac philosophorum auditoria frequentat. Mirum illi studium rerum antiquarum, mira cura latini sermonis, mira etiam in amicorum congressibus iucunditas et cum paupertate simul et caecitate laboret, licet adolescens, quae aetas minime apta est patientiae, utrumque malum ea aequitate fert, ut neutrum sentire videatur". In patriam postea rediens, et Eremitarum habito suscepto, noctem cum die humanas litteras assidue legendo coniungens, atque plurimi apud suos Superiores factus, mittitur Venetias, et in capitulo generali an. 1491, Romae celebrato, in coenobio S. Stephani illius civitatis efficitur primus cursor, duosque post annos, die nempe 16 aug. 1493 inibi Lector renuntiatus fuit. Neapolim deinc rediit, illucque iuxta Neapolitanos scriptores memoratos a Mazzuchellio, panegyricam orationem habuit in laudem Caroli VIII Francorum regis, qui illum audiens, et magnum oratorem poetamque summum praedicavit. Die 24 maii 1497 creatus fuit Bacc. et Florentiam remissus, subinde S. Theol. Magister et Romam accitus, pluries in ea suam vere auream eloquentiam audire fecit. Sed Gregorius Giraldi, eius coaevus, animo parum amico in Dialogo I de poetis nostrorum temporum, p. 393, de eo loquutus est; nam ait: "Hic utique extemporali facultate etiam insignis, seu prosa seu versu velitis, non multos ante hos dies a Leone X iussus cum magna Marone [Andrea] certare in Medicorum Cosmiana solemnitate, victus cessit. Sed Lippus hic permulta scripsit, quae eius amici legunt et mirifice celebrant". Et alibi "Non his inferiores duo Lippi fuere miraculi causa, quorum ego utrumque oratorem audivi; alter quidem Aurelius ex Augustinianis etc. alterum vero et tu, mecum non semel et praelegentem publice, et oratorem audivisti. Et quidem, inquit Iulius, nam et iuniorem Bervaldum, memini dicere, iocose quidem, ut puto, Lippum solere orationes habere venales easque pro licitantium pretio". Diversimode vero Arsillius de illo in opere de poetis urbanis loquutus est, cum canit: "Lippus adest caro, natali sidere mancus / Lumine, sed docto carmen ab ore movens. / Delius huic lucis dedet haec solatia adimptae, / Ne misera ex omni sors sua parte foret. / Nam subito revocat blanda in certamina divas / Dum movet Ausoniam dulcius arte chelym"" Summis laudibus quoque extollitur in epistolis Ian. Antonii Flaminii, a quo concreditus ei fuit, ut illum institueret, eius filius Marcus Antonius, qui postea celeberrimus evasit, quem Raphael apud se voluit in aedibus Vaticanis, sibi pro habitatione a Leone Pp. X benigne assignatis, carusque illi fuit Pontifici. Refert Ioannes Burkardus in suo Notarum libro, ed. Città di Castello, Vol. II, p. 50, sub die 28 aug. 1497, in festo S. P. Augustini, adstantibus solemni sacro septem Cardinalibus, quamplurimis episcopis, et praelatis, nationumque oratoribus, orationem post evangelium a Raphaele habitam fuisse, "quem, ait Bukardus, me super pulpitum ducente, ruit scala, et ambo cecidimus in terram, absque tamen aliqua lesione, Deo nobis propitio". Non habetur pro comperto quando Raphael obierit; hoc certum est, an. 1515 constare nempe illum adhuc vitam egisse. Scripsit ea quae sequuntur:
1. Commentaria in Georgica Virgilii Maronis, quae sunt in Cod. Vat. Lat. 2740.
2. Epistolae XXV papiraceae, quae item sunt in Cod. Vat. Lat. 3460. Quaedam eius epistola Angelo Politiano data ex Urbe, XII Kal. octobr. agens de Demetrio Lucensi Bartholomaei Platinae alumno et de nonnullis Platinae lucubrationibus, quas susceperat Gregorius quidam, qui Florentiae degebat apud Legatum Constantii Pisauriensis, extat in Cod. 988, n. 31 librariae Gaddianae. Alia eius littera nuncupatoria, elegiis eius fratris Aurelii de laudibus beatissimi Sixti IIII Pont. Max. praemissa, et Galeotto de Robore, Card. S. Petri ad Vincula, Ecclesiae Cancellario data, nec non elegia ad eumdem Galeottum (alias Franciotti della Rovere) Iulii II nepotem, sunt in Cod. Vat. Urb. Lat. 739, ff. 1-117.
3. Raphaeli Brandolini iunioris Lippi de Comparatione Reipubblicae et Regni ad praestantissimum virum Laurentium Medicem Florentinae Reipubblicae Principem libri III. Extat hoc opus Florentiae in Bibl. Laurentiana, in Cod. XI Plut. LXXVII, n. III, in 8, ff. 169, sed illud Raphael tantum castigavit, complevitque et Leoni X, adhuc Cardinali, dicavit, cum illud relictum fuisset ab eius fratre Aurelio incompletum, seu melius non absolutum, morte praevento. Fuse codicem describit Bandinius in, Catalogo Codd. Lat. Biblioth. Laurentianae, T. III, coll. 132-5.
4. Grammatices institutionum compendia, in Bibl. Nation. Floretina, Cod. Cl. I, n. 22 (Fondo Magliabecchiano) chart. in 8, saec. XVI, ff. 71, olim in Bibl. Gaddiana sub n. 995
5. Oratio parentalis de obitu M. Mariani Zenazanensis aug. eremitae universi Ordinis praefecti, Romae in templo divi Augustini ad patres et populum habita nonis ian. 1498, legendum vero est 1499. Est dicata: "Puccio Sedis Apost. protonotario" et asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 714, membr. in 8, ff. 23.
6. Oratio de laudibus Caroli VIII Regis Francorum. Extat Parisiis in Bibl. Regia.
7. Oratio parentalis de obitu Guillelmi Perrerii causarum apostolicarum auditoris. Romae in templo S. Mariae de Populo, cal. dec. 1500 habita. S. typ. n. [Romae, Euch. Silber], ff. 10, II. 28, et est dicata "Nicolao Advocario, Canonico Ferrariensi canonum doctori amico incomparabili" (Cfr. Hain, 3717, et Pellechet n. 2814).
8. Oratio parentalis in obitum Domini Ruvere Cardinalis Ludovico Ruvere Episcopo Taurinensi dicata, Sine a. l. et typ. n. et est in Regia Parisiensi.
9. Oratio consolatoria ad Card. Nicolaum Fliscum pro morte nepotis, Eidem Cardinali dicata Romae VIII kal. febr. MDXII. Extat Romae in Bibl. Angelica, cod. 252 membr. in 8:, ff. 37.
10. Oratio ad Concilium Lateranense. Mediolani in Ambrosiana Cod. E. 104+, Dominico Card. Grimani dicata, et in ea fit mentio de sequentibus tractatibus ab eodem Raphaele exaratis, nempe a) De uberrima doctrinarum fruge; b) De Sanctissimorum virorum integritate et sanctimonia; c) De illustrium mortuorum nobilitate et singulari virtute.
11. De Laudibus Cosmi Medices ad Leonem X Pont. Max et Patriae P. in DD. Cosmi et Damiani Martyrum celebritate habita V Kal. octobr. MDXV, et extat Florentiae in Bibl. Laurentiana, cod. II, Plut. XLVI in 8. Inc.: "Quum odiernam celebritatem" ac praeit Dedicatoria Papae Leoni data, quae, sicut epistola nuncupatoria ad Card. Dominicum Grimanum, edita fuit in sequenti eiusdem Raphaelis opere.
12. Raphaelis Brandolini Lippi Iunioris Florentini Dialogus Leo nuncupatus, nunc primum in lucem editus, notis illustratus auctoris vita aliisqae additamentis auctus a Francisco Fogliazzi Parmensi I. C. ubi plura, quae ad istoriam Saec. XV attinent, perpenduntur. Venetiis apud Simonen Occhi 1753 in 8. Ms. hoc opus asservantur Florentiae in Bibl. Laurentiana, Cod. 77. 11, mebr. (Cf. Bandinum, Catalog. cit. T. III, p. 132).
13. In Cod. 1001 Bibl. Angelicae Urbis, f. 5 adest quaedam eius alia Epistola ad Aegidium Viterbiensem, et altera responsiva Aegidii ad illum data, f, 218. Aliae Raphaelis opellae vel deperditae fuerunt, vel in hoc catalogo desiderantur.
Referenze:
Berd. de Montfaucon, Bibl. Bibliothecarum Mss., p. 238, 331 et 523; Fabricium, Bibl. med. et inf. aet., T. V, Florentiae, 1858 p. 352; Copinger in Supplemento Haini (1891) T. I, n. 3717; Mazzuchelli, Scritt. d'Ital. (1763) Vol. II. part. IV, p. 2017; Tafuri, Scrit. Napol., (1749) T. II, part. II, p. 356, qui male sequutus est Toppium, falso illum dicens Neapolitanum; Tiraboschi, Stor. d. lett. ital., T. VI, part. II, (Modena 1776), 240, et T. IX, p. 123