Pavia: battesimo di Agostino
BRIGANTINO IULIANUS
Brigantino Fr. Iulianus, Antonii filius, Colle in Hetruria natus, suo tempore, ut scnibit Gandolphus p. 244, subtilitate ingenii et scientiarum peritia fere absque aequali conspiciebatur. In sua patria habitum Religionis induit, annum probationis peregit, inibique professionem emisit. Cum ante Ordinis ingressum bonas literas possideret, in ea professus, statim ad speculativas scientias acquirendas promotus fuit, in quibus altissimos statim progressus fecit. Propterea iuvenis Sacrae Theologiae cathedram rexit Pisis primum, deinde Arimini, Perusiae, Bononiae, e et ultimo Paduae. Tam ardens et acutus in publicis disputationibus eluxit ut adversarii cum ipso concertare timerent, quia illius sublimi ingenio obsistere non poterant. In pergamis quoque ob eloquentiae, gratiae, et suadelae copiam, et doctrinae profunditatem, magnum sibi honorem et gloriam acquisivit, ideoque primariis in urbibus summe exoptatus erat, cum jam ab an. 1549 esset S. Theol. Magister. Inter alias praeclaras civitates Venetiis eius valor et eloquentia tam lucide eminuerunt, ut post egregie peractum quadragesimalem cursum ultra plurima alia munera, a nobilissimis Senatoribus 60 argentea toreumata imagine ipsius ex una, et ex alia parte gentilitio stemmate insculpta donatus fuerit; quorum unum utriusque iuris doctor Albertus Magdallus, civis Collensis an. 1650 adhuc possidebat. Composuit tractatum unicum de certitudine gratiae Dei et salutis nostrae, in quo quia nimis profunde philosophari ausit, iure merito a Tridentino Concilio damnatus fuit. Patavio Romam accersitus, ut corrigeret, emendaret, vel detestaretur supra nominatum librum iam prohibitum, cum illum defendere voluisset, ut fama detulit, mandantibus supremis Inquisitoribus in carcere detentus, dolore tactus, brevi intervallo interiit, videlicet circa finem anni 1551. Cum esset Regens Patavinus, luci exposuit sub hoc titulo: Hexameron Domini Aegidii Columnae Romani Archiepiscopi Bituricensis, nuper a R. P. Fr. Iuliano Collensi Patavini Gymnasii apud Eremitanos Regente recognitum et in lucem editum, quod antea temporis iniuria ferme perierat. Patavii apud Iacobum Fabrianum, 1549, in 4. Hoc opus dicavit E.mo Cardinali Ioanni Grimani, Patriarchae Aquileiensi.
Referenze:
Mazzuchelli, Vol. II, part. IV, p. 2095; Iöcher, T. I. col. 1308; Elssium, p. 418, et Ossinger, p. 158