Pavia: battesimo di Agostino
BRIGIDA AUGUSTINUS
Brigida Fr. Augustinus die 5 aprilis 1871, sacramentis Ecclesiae munitus, iterata apoplexi paucis ante diebus, Genestani, ubi lucem aspexerat, supremam diem clausit aetate annorum 64. Fuit a juventute sua honestate vitae, ac prudentia magna praeditus. Die 4 octobris 1822 Ordini Augustiniano per professionem religiosam nomen dedit studiorumque curricula tum Perusiae tum Firmi perfecit. Anno 1829 Lector efficitur et an. 1836 Studiorum Regens Romae constituitur. Quinque post annos S. Theologiae Magister renuntiatur. Multum valuit scientia, consiliorum gravitate ac nostrae Augustinianae Religionis zelo, pro qua multimodis usque ad vitae terminum ex animo laboravit. Fuit apud Ordinem in variis coenobiis Prior, Romanae Provinciae Praeses, Angelicae Bibliothecae theologus ac demum an. 1865 in Comitiis Generalibus Romae habitis, Assistens Generalis Ordinis electus, in quibus muneribus semper se officio suo dignum ostendit. Caeterum industrii viri labores testantur tum S. P. Augustini coenobium, tum Angelica Bibliotheca, tum S. Mariae de Populo et Genestanensis Conventus, cujus quamdam magni momenti aliorum inscitia perditam causam instauravit, restituit atque in tutum adduxit. Musicam quoque sacram rite callens varia reliquit hujus artis monumenta, quae magistris ipsis probata fuere quae nimirum sunt:
1. Additio et continuatio antiphonarii et gradualis, in qua praeter eorum quae in nostro Sacro Ordine canebantur correctionem et reformationem, de novo invenitur compositum quidquid missali, ac Breviario Augustiniano accessit ab anno 1814 ad praesentem 1864. Cod. Ms. in fol. magno pp. XIX - 314 ad usum Chori S. Augustini de Urbe.
2. Missarum choralium collectio adiecto Hymnario iuxta usitatam apud nos Augustiniens. Modulationem. Cod. Mss. in fol. magno pp. 180 ad eumdem usum.
3. Lucerna del ven. convento dei RR. PP. Agostiniani di S. Maria del Popolo di Roma. Extat in archivo dicti conventus.
Referenze:
Reg. R.mi Belluomini 262, p. 148. et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 330