Pavia: battesimo di Agostino
BURETTELLI GABRIELE
Burattelli Fr. Gabriel, Anconitanus. Is a nonnullis scriptoribus male vocatus fuit Duratelley aut Verratellus, nam opera ab ipso impressa clare eius cognomen Burattelli fatentur. Post studiorum curricula Laurea Magistrali condecoratus, diu Ordinis adolescentulos docuit, atque propter insignem eius doctrinam inter praecipuos saeculi XVI viros eruditos adnumeratus fuit. Proclamabatur, verba sunt nostratis Ossinger theologus profundissimus, et philosophus tam academicus, quam peripateticus tam excellens, ut Platonem et Aristotelem conciliare studuerit. Praedicationi etiam operam dedit et Urbinum et Pisaurum illum audierunt. Hoc plane constat ex litteris nuncupatoriis Principi Victoriae Farnese datis, suis concionibus appositis, et ex aliis litteris, quibus Praecipuarum Controversiarum Aristotelis et Piatonis Conciliationis opus Guidobaldo Urbino Duci nuncupat, et ubi inter alia legitur: "cum superioribus annis concionandi gratia Pisaurum venissem, ac cum saepenumero cum Illustriss. Comite Petro Bonarello a Ruvere meorum studiorum rationem contulissem etc.". Interfuit quoque tum Bononiae tum Tridenti Oecumenico Concilio Tridentino, in quo uti theologus non spernenda munera obivit. Tandem meritis plenus ac senex ad meliorem vitam transivit die 15 novembris 1571. Eius opera sunt: 1. Prediche sopra i sette salmi penitentiali di David Profeta, Venezia. 1572, 1 vol, in 4. et ibidem per Francesco Gasparo Bindoni, 1574 in 4. 2. Commentaria in Psalmos Poenitentiales, in Psalmum CXVIII, et in Cantica. Venetiis, 1574, in 4. 3. Praecipuarum Controversiarum Aristotelis et Platonis Conciliatio, opus desideratum a veteribus, et a recentioribus pollicitum, non tamen absolutum. Venetiis, 1573, apud Franciscum et Gasparem Bindoni, in 8. De hoc opere locutus est in Polystoria Litt. Tom. II. p. 40 Moroffius, sicuti pertractatum fuit in Vol. II. p. 790 Memoires de Literature tirez des Registres de I'Academie Royal des Inscription et des Belles Letres.
Referenze:
Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. II, p. 111; Ossinger, Bibliotheca August., p. 166; Elssium, Encomiast. August., p. 212; Ghilini, Teatro d'Uomini Letter., Part. IV; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 412; Pamphilum, Chronicon, f. 125; Torelli, Sec. Agost., T. VIII, p. 552; Mazzuchelli, Scritt. d'Ital., Vol. II, Part. IV, p. 2424 et alios) [Cfr. Analecta Augustiniana XXXVIII (1975), p. 331]