Pavia: battesimo di Agostino
LEONARDO DA CESENA
de Caesena Fr. Leonardus, S. Theol. Mag., qui in capitulo generali an. 1645, Romae habito, constitutus fuerat revisor litterarum, et electus in Priorem conventus Bononiensis ad S. Iacobum, quique in capitulo sequenti an. 1655 electus fuit Procurator Generalis, dicitur ab Ossinger, p. 176, vir magnae doctrinae, et prudentiae, ac in negotiis tractandis circumspectus. Non dico retinuit munus Procuratoris, sibi commissum; nam eodem anno, quo illud susceperat, propter longaevam aetatem, dimisit. Eius opuscula sunt:
1. S. Arduinus coecorum illuminator, liber 1.
2. Liber cui tit.: Septem Angeli praecincti zonis aureis.
Referenze:
Elssium, p. 429, et Gandolphum p. 369