de CAMERINO ANGELO
de Camerino Fr. Angelus, percelebris sui aevi philosophus, theologus atque poeta, ortum habuit circa medietatem saec. XIII. An. 1295 adfuit Senis comitiis generalibus mense maio inibi celebratis, et in Actis dicitur: "Sacre Theologie novus profexor, sive Magister, et fecit ibi similiter generales disputationes de quolibet, et sub eo substinuit frater Gregorinus, Lucanus lector". In his publicis de universa theologia concertationibus, aemulus extiterat B. Aegidii Columnae, ab Ordinis regimine iam absoluti et ad Archiepiscopatum Bituricensem electi (Cfr. Analecta Augast., Vol. II, p. 368). In eodem capitulo vero diffinitum fuit "quod in studio Romane Curie legat frater Angelus de Camerino, profexor Sacre Theologie" (Ibidem, p. 273). In Priorem Generalem Ordinis hoc in capitulo electus fuerat Ven. P. Simon de Pistorio qui, eo expleto, ivit "ad Curiam pro confirmatione sui officii, una cum fratre Angelo de Camerino, Magistro posito in Curia (Ibidem, p. 385). Ita Fr. Angelus notus fuit Pontifici Bonifacio VIII, qui magni faciens illius doctrinam atque vitae probitatem die 17 decembris eiusdem anni ad Episcopalem Calliensem in Umbria Sedem illum evexit, inde tamen binos post annos, die videlicet I maii 1297 ad Fesularum Ecclesiam regendam trasfertur, quam vero Sedem Angelus noster idibus Aprilis an. 1301 sponte dimisit. Cum autem illius Dioecesis regimen teneret, an. 1298 magnifico viro Corso Donati castrum Ferioli locavit, et an. 1299 die 29 novembris simul cum Episcopo Florentino et Pistoriensi ut enarrat Ioannes Villani (Croniche Fiorentine, libr. VIII, cap. 31) novis tertiis muris in in agro Omnium Sanctorum Florentinae Civitatis primum lapidem apposuit. A Fesularum Ecclesiae munere regendae absoluto, idem Bonifacius VIII illi Episcopatum Larinensem in Aprutio administrandum assignavit. Videtur obiisse circa annum 1308 quo Ep. Paschalis Casani administrationem Larinensis ecclesiae suscepit. Opera ab eo in lucem data sunt quae sequuntur:
1. Fr. Angeli de Camerino Ordinis fratrum heremitarum Sancti Augustini expositio in artem veterem. Cod. f. III, 24 Bibliothecae Escorialensis in Hispania, pergam., binis coll. saec. XIV, ff. 123, diversis manibus exaratus, cuius in prima pag. legitur: "Iste liber inventus fuit inter libros Mauretani M. Danduli. CII", et fert antiqua signa: IV. K. 26 - I. V. 29 - IV. c. 29, nec non initialem litteram minio linitam. Continet tres tractatus, a fol. 1: Commentaria in librum praedicabilium Porphyrii. Inc. [S]icut dicit agazel in methaphisica"; "fol. 56 legitur: "frater Angelus de camerino fratrum heremitarum ordinis sci. Augustini dilecto sibi ut filio fratri andriolo eiusdem terre et ordinis salutem". Eodem fol. 56: In praedicabilla Commentaria; b) fol 68: In praedicamenta Aristolelis commentaria; c) fol. 96 in lib. perihermias Aristotelis commentaria. Nuncupatur: "Dilecto in xpo. fratri Alexandro de sco. elpidio fratrum heremitarum sci. augustini fratrer angelus de camerino eiusdem ordinis salutem..."; inc.: "Sicut dicit philosophus VII methaphisice"; Des.: "Explicit expositio artis veteris edita a frate Angelo de camerino ordinis fratrum herem. sancti Augustini. Deo Gratias. Amen". Hi tres tractatus, qui in codice Escorialensi vocantur: Expositio in artem veterem, distincti asservantur etiam Romae in Bibl. Angelica, cod. 832 (Q. 8. 7) membr. in 4, ff. 113, saec. XIV ineuntis, binis coll., pallido atramento exarato. In reiettaneo folio chartaceo, quod est in principio, legitur compendium vitae auctoris. Ibidem adnotatur codicem hunc, Bibl. Angelicae dono datum fuisse an. 1612 a P. Mag. Nicolao a S. Angelo, eiusdem Ordinis. Idem tractatus, asservatur etiam ibidem in altero codice n° 1040 (R. 7. 21), membr. in 4, ff. 90, saec. XIV exeuntis, binis columnis, a P. Mag. Fr. Thoma de Herrera, eidem Bibl. Angelicae die 23 nov. an. 1630 donato. Notandum vero est ex his tribus opuscolis alterum tantum innotuisse Ossingero et Gandolpho, licet utrique de Fr. Angeli scriptis in Bibl. Angelica extantibus loquantur. Teste autem Tomasini, p. 54, eiusdem fr. Angeli Commeniaria super librum Praedicamentorum asservantur etiam Patavii in Bibliotheca S. Antonii, ms. in fol.
2. In topica Aristotelis, Cod. Vat. Palat. 1057, in quo p. 411 reperitur nomen auctoris.
3. Commentaria in utramque philosophiam.
4. Commentaria in Dialecticam.
5. Lecturae in Magistrum Sententiaram, Senis et Bononiae habitae.
6. Expositiones in Evangelia, libri IV.
7. Commeniaria in omnes D. Pauli epistolas, libri XIV.
8. Sermones ad populum, Senis et Bononiae habiti. Quae omnia osservabantur, aiunt fere omnes nostrates, in Bibliothecis S. Marci Mediolani et S. Spiritus Florentiae.
8. Laudes Spirituales, v. Canzoni, ex quibus duae extant in Bibl. Vat. Chisiana, in cod. 577, editae a P. M. Nicolao Mattioli in Antologia Agostiniana, Vol. II, (Roma, 1898), pp. 98-102, et prima tantum a Crescibeni, Storia della volgar Poesia, Venezia, 1730, Vol. II, Part. II, libr. XI, p. 93, et a Valeriani, Poesie del 1° sec. della Lett. Ital., Firenze, 1810, p. 379. Francisc. Xav. Quadrio, Storia e Regione d'ogni Poesia, Milano, 1741, Vol. II, p. 468 de nostro Camertino scripsit: "Fu poeta e compositore di Laudi, delle quali alquante esistono nella Chisiana in Roma e leggonsi sotto il nome del maestro Angelo dei Romitani, congiunte a quelle di fra Iacopone da Todi".
Referenze:
Tandem Perticari, Difesa di Dante, Venezia, Vol. IV, p. 4, de eo ita loquitur: "Nel duecento poi ebbe la gloria d'un buon rimatore anche la nobile Camerino, città di confini de' marchiani e degli Umbri. Perciocchè vi fiorì quel maestro Agnolo dei Frati romitani, cui forse niuno fra ducentisti è da antiporre, o vogliamo per la perfezione de' costrutti o vogliamo per la proprietà de vocaboli".