Pavia: battesimo di Agostino
CAMERINO SIMONE
de Camerino B. Simon ortum habuit an. 1392, atque ante annum 1426 iam Ordini Augustiniano nomen dederat. Anno 1436 fundator atque primus Vicarius Generalis fuit Augustinianae Congregationis de Monte Ortone prope Patavium, in quo loco, propter insignem tunc temporis Deiparae apparitionem, atque cuiusdam ipsius prodigiosae imaginis inventionem summopere celebrato, ipse paullo ante coenobium cum Ecclesia in eiusdem Deiparae honorem construxerat. In eodem coenobio diu vixit, ut ait Elssius, cum maxima sanctitatis opinione. Praecipuus autem ipsius famae splendor in suggestu enituit; erat enim admodum excellens concionator, immo suae aetatis omnium concionatorum princeps. Maiorem tamen prae caeteris ipsius nomini celebritatem comparavit hoc egregium facimus, quod in praesentiarum aliorum verbis enarrandum suscipio. Nam, verba sunt Io. Bapt. Egnatii lib. II exemplorum illustrium virorum,: "decertarant longo difficilique inter se bello Veneti, et Franciscus Sfortia Mediolanensium Dux, quos ad ineundam pacem neque Pontificis Maximi auctoritas, neque Regum, Principumque Italiae preces flectere umquam potuere, cum Simonetus Camerinas ex Eremitica familia, Sfortiae Ducis familiaris, et notus, Venetiis quandoque commoratus, negotium hoc suscepit.
Erat autem hic propter vitae sanctitatem in summo cultu, et veneratione. Venetiis igitur solvens, Mediolanumque profectus, tentato prius Sfortiae Ducis animo, cui ille negare nihil est ausus, statim Venetias rediit. Principe igitur et Patribus ipsis facile persuasis, pax inter eos inita est, unde hodie coenobium in stagnis Murianum petentibus extat Divo Christophoro dicatum, perpetuoque pacis nomine dictum; tantum recta religio, veraeque pietatis cultus in mortalium animis saepe valet". Hoc tam egregium atque perillustre facinus omnes Italiae historici enarrant, summisque laudibus extollunt, praesertim Eneas Silvius, postea Pius II, qui in sua descriptione Europae nostrum Simonem vocavit: "probatae et integrae vitae monachum", nec non "pacis Italicae auctorem". Io. Petrus Crescentius autem illum nuncupavit "virum sanctum, qui praedicatione innumerabilem populorum turbam ad Deum convertit". Tandem praestantissimus vir, tot tantisque meritis cumulatus, sanctissime obiit an. 1478, aetatis suae 86, sepultusque fuit in olim nostra ecclesia Montis Ortoni. Scripsit, ut ait Iacobillus in suis Scriptoribus Umbriae, p. 148, nonnullos sermones super festivitates annos et conciones diversas.
Referenze:
etiam Fabricius-Mansi, Biblioth. Latina mediae et inf. aetatis, T, V, p. 481; Gratianus, p 163; Gandolphus, p. 315; Ossinger, p. 184; Torelli, T. VII, pp. 2-4 / 288- 289; Lanteri. Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 149, a quo haec fere ad verbum accepimus, aliique permulti, sed praesertim Tomasini Iac. Phil. in Historia della B. Vergine di Monte Ortone nella quale si contengono diverse grazie e miracoli, con la vita di Fr. Simone da Camerino Erem. Agost., Padova 1644, 1 vol, in 4.