Pavia: battesimo di Agostino
CANISIO EGIDIO
Canisio Fr. Aegidius, S. R. E. Cardinalis et unum ex sapientioribus sui aevi; fuit enim poeta primi fastigii, orator mirae eloquentiae, philosophus atque theologus excellentissimus, histonicus celeberrimus, philologus peritissimus, linguarum demum notitia atque concionandi gloria omnium suae aetatis facile princeps. Histonicus Bussi, Istoria della città di Viterbo, Roma, 1742, T. I, p. 291, illum dicit de familia Antonini, apud Ughellum vero dicitur Canisius. Quamvis non desint qui illum Canepinae natum putant, tamen Aegidius primam lucem aspexit Viterbii an. 1470 ex honestis, probis ac prudentibus, ut ipsemet scripsit, parentibus patre, iuxta nonnullos, Laurentio, iuxta alios, Antonino Canisio et matre Maria del Testa. In ipso iuventutis fiore an. 1488 nostrum Eremitanum Ordinem ingressus, consuetis studiis Ameriae, Patavii, in Istria, Florentiae et Romae operam navavit, ut ipse idem de semetipso testimonium praebet in sua epistola data Nicolao Mannio ac edita a Marténe, T. III, col. 1242, Veterum Scriptorum Collect. Postea sub nostrate celeberrimo Mariano de Genestano, qui cum esset Ordinis supremus Antistes comperta illius ingenii praestantia et lauream magistralem illi contulit, et sibi eum in socium adscivit. Quae ab eodem Aegidio in praefata epistola ita narrantur: "Inde (Romae) donatus laurea, missus Florentiam sum sacra dogmata interpretaturus. Revocor mox Romam facturus ad Alexandrum Pontificem verba, quae cum non obscure habuissem, abire prohibeor. Elegit in socium Fr. Marianus, qui tunc Ordinem administrabat multa pollicitus, multa si renuissem subminatus. Orandum rursus ad Pontificem fuit, nec ita multo post Neapolim contendinus. Obiit illic Marianus, ego morti eripior, amisso vitae robore...". Se interim ab urbium strepitu removens, et secessus sive eremos tum Ilicetani apud Senas cum Montis Cimini prope Viterbium petens, orationibus et studio continuo vacabat; ex quibus non egrediebatur nisi ad Dei verbum praedicandum. Et in concionibus e suggestu ad populum pronunciandis tanta vi, tantaque dexteritate excellebat, ut tanquam alter Paulus, atque concionatorum portentum ab omnibus haberetur. Illum Senae, Venetiae, Florentia, Bononia, Ferraria, Neapolis et aliae praecipuae Italiae civitates iam avidissime audierant, illum audire voluit et Alexander Pp. VI. Paulus Pp. III, iam ante pontificatum, illum in confessarium sibi adsciverat, et sub die 4 novembris 1505 Iulius II illi scribebat: "Romam est redeundum; tantum enim tui desiderium reliquisti, ut ab omnibus in lege domini et salutem animarum querentibus expecteris" (Pastor, Geschichte der Päpste, T. III, Fribourg, 1895, p. 856). Uno eodemque tempore illum exoptant et principes et quamplurimae civitates. Si Aegidius ad aliquam accedit reliquae se immerito posthabitas conqueruntur, atque personarum acceptionis integerrimum hominem incusant. Audivit has quaerimonias Petri successor, atque ad eas tollendas, sibi reservavit facultatem illum mittendi huc vel illac (Torelli, Sec. Agost., T. VII, p. 557). Idem Pontifex Iulius II illum suum oratorem misit an. 1506 apud Rempublicam Venetam ut illa Ecclesiae Romanae restitueret Faventinam civitatem ab illa usurpatam (Pastor, loc. cit., p. 588). Anno superiore ut Definitor suae Romanae Provinciae interfuit capitulo generali Perusiae celebrato in quo electus evasit in Priorem Generalem Magister Augustinus de Interamna, qui e vivis mense iunio anni insequentis sublatus, sub die 27 praedicti mensis iunii 1506, ipse Iulius II, Aegidium nostrum totius Ordinis Rectorem constituit "cuius singularis doctrina, aiebat in suo Breve Summus Pontifex, prudentia, probitas et canitas ardentissima nobis persuadet fore, ut, te Rectore, ordo ipse et viri religiosi in eo Altissimo servientes in spiritualibus et temporalibus incrementum suscipiant" (Analecta August., Vol. IX, pp. 17, 171). In comitiis generalibus anno postero Neapoli die 12 Iunii habitis in suscepto munere confirmatur, et a praefato Summo Pontifice tum ad Neapolitanum Regem, tum ad Venetos legatus iterum mittitur, ac deinde Perusiam accitus ut populum ipso Pontifice audiente moneret "sedatis Italiae rebus signa illum in Turcas illaturum ut Ierosolimam et Constantinopolim ex impiis ipsorum manibus eriperet". Anno 1512 in prima Lateranensis V Concilii sessione coram Iulio II et universis Patribus ipse primus orationem habuit quae doctissimis ac gravissimis viris admirationi fuit, quamque Sodeletus et Bembus ad sydera usque extulerunt. In ipsa Synodo iura regularium ac eorum exemptiones acerrime defendit, nec minori zelo et eloquentia necessitatem reformandi Ecclesiasticorum mores peroravit, ita ut torrentem verborum et sententiarum potius esse videretur, quo frequentissimi auditores quocumque ipse vellet ineluctabiliter ferebantur. Variis itidem legationibus postea a Leone X fuit honestatus, prima scilicet an. 1515 ad Maximilianum Caesarem, ut eum induceret ad pacem cum Venetis componendam, altera an. 1517 ad Urbinatem Ducem, tertia an. 1518, iam purpura decoratus, in Hispaniam ad Carolum V, et aliis denique ad alios Principes christianos ut eos excitaret ad bellum, coniunctis viribus, ineundum contra Solymanum Turcarum Imperatorem, qui victoria in Persas elatus, contra christianum nomen quasi radicitus illud extirpaturus insolescebat. Ex qua legatione rediens Venetias divertit unde sapientissimus illius Reipublicae Senatus se illi obviam totum effudit, eumque magnificentissimis honoribus cumulavit. Quantum vero Aegidius suo Ordini profuerit non est facile dictu. Testatur id certo unanimis sui aevi fratrum consensus, qui non semel ac iterum supremum Ordinis clavum, an. scilicet 1507 Neapoli, ut iam vidimus, an. 1511 Viterbii, et an. 1515 Arimini ei concrediderunt; testatur eius progressus tum in religiosorum numero, tum in scientiarum cultu quammaxime inter fratres adaucto; testatur disciplina ac regularis observantia undique in eo restituta; testantur denique ipsorum Summorum Pontificum testimonia, qui eius doctrinam prudentiam, dexteritatem in rebus agendis, animarum zelum, monasteria, mores, habitus ac litterarum studia ob eo disciplinata vel emendata, itemque leges vel definitiones saluberrimas et Ordini maxime necessarias summis laudibus extulerunt atque approbarunt. Audiatur pro omnibus Leo Pp. X, qui in suo Breve "Inter cetera" diei X iunii 1513, Definitiones factas in Capitulo generali Ordinis Neapoli an. 1507 celebrato approbans et Aegidium in Priorem Generalem reelectum confirmans, haec inter alia ad eum scribit: "Cum vero te ex ea solitudine, in quam te ut tibi et Deo viveres, contuleras et ex eo ocio litterarario cui totum te dedideras tamquam in actionum et negociorum tumultum extraxit, Tibique Augustiniani Ordinis tui regendi et moderandi tradidit curam, nimirum ille nihil iudicavit aliud nisi integritatem et prudentiam summae rerum curae esse praeficiendam, praesertim accedente singulari sacrarum, bonarumque litterarum scientia et illa admirabili qua prae ceteris omnibus polles in sacris concionibus habendis eloquentia, tibi divinitus concessa. Cuius quidem facti atque iudicii fructus, cum ipse idem praedecessor noster ex laude omnium maximos, tum Ordo tuus ab eo utilitate quae inde secuta est, et uberes percepit, et in dies maiores percepturus est" (Analecta cit. Vol. IX, p. 21). Sed tantae benevolentiae signa atque laudum testimonia illum potius se abiicere quam superbire cogebant. Et revera statim ad a se peramatum Montis Cimini eremitorium sese recepit, ut inibi cum aliquot religiosis viris absconditam in Christo, semotatamque ab humanis laudibus vitam inter pias exercitationes iugiter duceret. Attamen qui ipse se contemnit Deus exaltat, et en Leo ipse X eidem suam intentionem pandit S. R. E. Cardinalium Ordini illum adscribere velle, illumque rogans, utrum sineret, necne sibi ab ipso purpureum galerum imponi. Leonis epistolae continuo respondit Eremitarum Antistes: caeteris digna se, tantoque Pontifice digna dedit responsa; de galero autem siluit ommino. Miratus Pontifex tantam meritissimi viri humilitatem, suam erga illum auxit existimationem, ut clare patet ex sequenti epistola, quae maximum est ipsius Aegidii praeconium: "Scripseram ad te, nostro Aegidio inquiebat Leo, proximis litteris cogitare me Senatum vocare Cardinalium creandorum causa; neque tamen statutum mihi esse quo die: sed cum statuissem, tibi significaturum. Eas ad litteras tantummodo mihi rescripsisti probare te consilium. Scire enim nihil me, nisi quod e Republica sit, esse facturum. Ego vero scripseram ut elicerem abs te cuperesne ipse in Cardinalium Collegium cooptari. Id quoniam reticuisti vel pudore tuo atque modestia, qua semper magnopere abundas, vel quod eius rei nulla te cupiditas teneat; utrumlibet laetor vel prudentem esse te, vel ambitione carere praesertim earum rerum, quarum adipiscendarum desiderio plerique ita ducuntur ut etiam insaniant. Itaque confirmasti etiam tu quidem mihi tuo silentio consilium meum. Perdiu enim est cum te legere in Cardinalium Ordinem cogito, cum ut tuorum laborum magna cum Reipublicae utilitate triginta totos annos susceptorum hanc tibi quasi mercedem persolvam quam possum maximam atque amplismam: tum ut te Respublica sic utatur ut ex te fructus uberrimos capere possit. Puto autem Reipublicae maiori et usui et honori fore dignitatem tuam quam tibi ipsi. Maior enim atque illustrior iam est virtus tua, quam quae magistratu illo egeat. Ordo vero ipse talibus viris, ut tu es, egere mihi quidem magnopere videtur. Quare plus tu Ordini, quam tibi Ordo ornamenti afferes. Efficiam igitur id nunc quod dudum, ut dixi, meditor, teque cum reliquis, qui a me creandi sunt, Cardinalem nominabo. Id erit Calendis Quintilibus. Quem ad diem mando tibi Romae ut sis, ut te statim videre atque amplecti possim. Dat. octavo Cal. Quintiles, anno quinto, Roma" (Cfr. Epistolas scriptas nomine Leonis X a Card. Petro Bembo libr. XV, n. 38). De qua sua ad Cardinalatum promotione haec ipsemet Aegidius habet in Ordinis regestis ad an. 1517 sub die 30 iunii "Etsi hac die a multis dictum sit et nobis coram relatum nos coetui Cardinalium esse omnino in crastinum adscribendos, nos nihil minus nostram insufficientiam et indignitatem ad tantum honorem attendentes, minime id credimus; immo nostris fratribus de tali nuncio exultantibus silentium magnis minis imposuimus". Et sub die 1 iulii: "Hora XVIII, mittit ad nos nuncium SS. D. N. Leo Decimus, iubetque nos Concistorium intrare statim quo cum adivimus, Deo volente, et Leone Papa agente, et Collegio Cardinalium annuente, coetui Cardineo una cum aliis triginta sumus adscripti. Illo autem die tenuit Cardinales novos SS. D. N. ad secum coenandum: post coenam vero hora iam noctis dimidia transacta, habita a SS. D. N. licentia ad conventum revertimur, universa iubilante Roma, cum luminibus, tum campanis, tum bombardis, tum magno numero ignium per vicos et plateas ardentium tantam Pontificis liberalitatem universis admirantibus et collaudantibus, et hac die tantum birretum accepimus.. secunda die Breve accepimus a SS. D. N. per quod in officio Generalatus sumus confirmati cum omni auctoritate, iurisdictione, potestate et utilitate, subsidio, et proventu, quo potiti sumus cum Generalatus officio et non Cardinalatus munere fungeremur. Die 3 in publico Concistorio congregato sacrosancto Senatu una cum aliis Cardinalibus creatis pileum a SS. D. N. accepimus... Die 5 augusti... Accepimus hodie Breve Apostolicum quo iubemur Ordinem universum reformare, et communem vitam exacte ubique instituere". Ad an. 1518 sub die 25 febr. haec leguntur: "Hora sexta decima in palatio nostro fratribus romani conventus ad capitulum convocatis et congregatis, habito sermone minime prolixo, officium egredimur, et Generalatui renuntiamus, non sine lacrymis et illorum qui aderant, et nostris. Vicarius gen. Ordinis Magister Gabriel Venetus fuit apostolica auctoritate publicatus et acceptatus". Omnibus religiosis usque nunc sibi subiectis nuntiavit Aegidius has S. Sedis dispositiones peramantissimis litteris, quae verum constituerunt christianae umilitatis monumentum, quaeque editae fuerunt a Martène, loc. cit., T. III, p. XXII. Post reditum Romam a sua legatione ad Hispaniarum Regem, mortuo jam Leone eiusque immediato successore Adriano VI, a Clemente VII die 2 decembr. an. 1523 eligitur Patriarcha Constantinopolitanus e latinis VI, necnon Viterbiensis Episcopus, et administrator Ecclesiarum Castrensis, Lancianensis, Sutrinae, Nepisinae, et Iadrensis, cum iam ab an. 1521 sui Eremitani Ordinis protector fuisset constitutus. Mandante eodem Pontifice Cingulum Piceni oppidum etiam administravit, cuius palatium an. 1524 mirifice exornavit. An. 1527 imperialibus copiis inaudito ac sacrilego ausu Romam vastantibus, suam deperdidit selectissimam bibliothecam, quae sane acerbissima iactura, tanta virum litterarum amantissimum tristitia affecit, ut Patavii, quo recesserat, per integrum ferme annum aegrotavit. Interim iussu Pontificis Romam reversus, ab eodem mirificum Breve sub die 22 iulii 1530 accepit, quo eius virtutes Clemens ad sidera extollit, illi aiens "quod veterum doctorum exemplo ad doctrinam (praeter iuris peritiam) etiam eloquentiam, ad Latinas etiam Graecas, et praeterea Hebraeas, Chaldeasque litteras adiecisses; quasque alii facultates, tum scientiarum, tum linguarum, singuli singulas, tu unus omnes admirabiliter comprehendisses, tum fuere ex his (viris doctis) nonnulli, qui quo magis tuam virtutem admirabantur, eo plus dolerent magnam in tua modestia fieri studiorum iacturam, quod multorum annorum pios et sanctos labores in studii sacrarum litterarum insumptos, nec scriptis mandare, nec mandatos edere audes, interiori atque abdito contentus fructu, qui ex studiis decerpitur, publicum et communen haud satis magni faciens". Ideo illum exhortabatur ad libros conscribendos et scriptos edendos "ut habeant posteri Aegidii scripta, qui voce caruerunt" (Cfr. Torelli, Secoli Agost. Vol. VIII, p. 160-161). Non surdo equidem Clemens haec praedicabat, sed cum ad aliquot graecos codices in latinum sermonem tranferendos ipse una cum nostrate Nicolao Scutellio naviter incumberet, subita pituita oppressus, naturae concessit die 12 novembr. an. 1532, aetatis suae 62 "destinatus, optatusque a multis, ut ait Iovius, ad Pontificatum, tamquam par summo honori". Sepultus fuit apud nostrates in templo S. Augustini. Nimis longe adirem si omnes vellem eius laudatores recensere, quare duo haec tantummodo alia referam testimonia, unum nempe Leonis X, et alterum Cardinalis Sadoleti: "Is (Id est Aegidius) quoniam est eximia integritate (ita primus de eo scripserat ad Maximilianum Imp.), religione, doctrina, omniumque prope linguarum, quae nunc quidem excoluntur, usum, atque scientiam, omniumque bonarum artium disciplinas cognitas, et explicatas habet, te hortor, ut eum liberaliter excipias, cum mea, tum ipsius etiam causa". Alter vero ad Card. Petrum Bembo de illius eloquentia pariter fatebatur: "Scimus enim experti pluries illam hujus viri mulcentem omnium aures atque animos eximiam eloquentiam vernacula quidem lingua etruscorum, quae illi patria est, abundantem, sed ex uberrimis et graecae et latinae eruditionis fontibus deductam. Magno enim hic studio theologiae ac philosophiae altissimis artibus comites litteras politiores adiunxit" (Cfr. Labbe, Sacrosancta concilia,T. XIX, col. 668). Misere eius maior operum numerus sunt inedita, et en quae extant: 1. Historia viginti seculorum per totidem Psalmos digesta, ad Leonem pp. X, Cod. 351, chart. in 4, ff. 399, saec. XVII Biblioth. Angelicae Urbis. Inc.: "Usurpatur passim versiculus David". Fol. 398 haec habetur notitia, quam Hieronymus Seripandus, Card. et Concilii Trident. Legatus, in suo exemplo apposuit: "Huius libri exemplum unicum Alex. Card. Farnesio a me commodatum, eo Pontificatum ineunte amissum est, quod quibusdam post annis Marcellus Cervinus Card. S. Crucis cum in Campo Flore venundaretur redemit. Est igitur, ut opinor, penes eius heredes. Haec scripsi ne quis alienis se plumis venditaret". Subiunguntur quaedam quae idem Seripandus adiecit de Leone X, Adriano VI, Clemente VII, Paulo III, Iulio III, Marcello II et Pio IIII. Aliud exemplum habetur in cod. 502 cum cod. 501 compacto eiusdem Bibl. Angelicae, et tertium in Bibl. Nationali Neapolis in cod. IX, B. 14. In cod. vero IX, B. 12 eiusdem Bibl. Nat. Neapolitanae habetur eiusdem Aegidii Liber de X Saeculis, qui an sit diversus ac superior dicere non valeo. Iuxta iudicium Card. Hergenröther et P. Laemmer, hoc opus hominum historiam continens XX saeculorum ante et post Christum natum, comparari potest cum Discours sur l'istoire universelle percelebris Bossuet. In eo auctor de libris Sanctis, de sacris ac profanis scriptoribus, ac de profunda philosophica scientia sese peritissimum demostrat. Clarissimus Pastor in sua Summorum Pontificum historia saepe saepius Aegidiano opere usus est, itemque ante eum Vittorellius, Mannius, Georgius, Balutius, Hofler, Laemmer aliique quamplurimi. Pelissier accuratam super illud analysim instituit in sua pro doctoratu thesi, cui titulus: De opere historico Aegidii Cardinalis Viterbiensis, quod ms. latet in biblioteca, quae est in urbe augustinianorum Angelica eiusdem operis cui titulus praeest "Historia viginti saeculorum" vera indole, Montpellier, 1896. Plurimi illud facit pro Ecclesiastica historia saec. XV. 2. In librum primum Sententiarum ad mentem et doctrinam Platonis seu exactius Aegidii Viterbiensis, Sententiarum liber primus usque ad XVII Distinctionem ad mentem Platonis. In Bibl. Angelica, cod. 636, chart. in fol. saec. XVI. Exemplum alterum, ita inscriptum: Sententiarum liber primus secundum Platonis mentem, extat in memorata Neapolitana Biblioth. cod. VIII, F. 8. 3. Commentationes ad mentem Platonis. Cod. Vat. Lat. 6325, saec. XVI. 4. Aristotelis operum index ordine alphabetico digestus. Parisiis in Bibl. Regia, Cod. 6589 (Cfr. Catalog. codicum mss. Bibliothecae Regiae, T. IV, part. III, p. 260). 5. Aristotelis monumenta et index de Aristotelis erroribus. Ibidem. 6. Caietani Thienensis expositio in libros de coelo et mundo, cum Aegidii Romani, erem. aug., quaestione de materia coeli, castigante Aegidio Viterbiensi, erem. augustiniano. Venetiis, per Bonetum Locatellum, 1502. Recensetur haec editio a nostrate Gandolpho, op. cit. in catalogo operum Aegidii Romani, p. 29. Minime eam novit P. Angelus Gabriel a S. Maria in capitolo operum Caietani Thienensis, Biblioteca e storia degli scrittori di Vicenza (1772) T. II, p. XXX-XXXIII, et Tomasini in sua Bibl. Patavina (1639), p. 55, eiusdem tantum nominat: Commentaria in libros de coelo. 7. Aegidii Viterbiensis notae autographae in opera Cardinalis Bessarionis - In Calumniatorem Platonis - In interpretem Legum eiusdem Platonis - Trapezuntium, et in librum eiusdem Bessarionis de natura et arte. Venetiis, Typ. Aldi, 1503, in fol. asservata Romae in Bibl. Casanatensi. Incun. n° 1261. 8. Eiusdem Aegidii notae autographae in Iliadem Homeri latine redditam a Laurentio Valla impress. s. l. per Praesbyterum Baptistam Farfegum an. 1497. In eadem Biblioth. et eodem n° 1261. 9. Eiusdem De opere sex dierum ad Robertum Comitem Clarismontis. Cod. VII, A. 10, Bibl. Nation. Neapolitanae chart. in fol. 10. Liber Zohar super libros Mosis, interprete Aegidio Viterbiensi. Parisiis in Bibl. Regia. Cod. 527 (Cfr. Catal. cit., T. III, part. III, p. 43). 11. Liber qui dicitur Temuna, eodem interprete. Ibidem. 12. Hortus nucis, eodem interprete. Ibidem. 13. Annotationes in librum Raziel. Ibidem. 14. Interpretatio et annotationes in librum decem Sephirot. Parisiis in Bibl. Regia, Cod. 598 (Cfr. Catal. cit., p. 50). 15. Interpretatio et annotationes in librum Mayerchet haeloit. Ibid. 16. Racanatensis, alias Racanatensis expositio in libros Mosis. Ibid. 17. De arcana Iudeorum doctrina tractatus. Parisiis in Bibl. Regia, Cod. 3363 (Cfr. Catal. et l. cit. p. 402). 18. Neconia Ben Hocana liber qui Pelia dicitur interprete Aegidio Viterbiensi. Parisiis in Bibl. Regia, Cod. 3667 (Cfr. Catal. et l. cit. p. 445). 19. Liber de revolutione 23 litterarum hebraicarum secundum viam theologicam in lingua hebraea, interprete Aegidio Viterbiensi. lbid., n. 37. 20. Opus contra hebraeos de adventu Messiae et de nominibus Messiae contra eosdem. Ibid. n. 53. 21. Iragion, seu explanatio litterarum hebraicarum ad Iulium Card. de Medicis, Cod. Vat. Lat. 5808 saec. XVI, chart. in 4. Inc: "Litterarum inventum...". Huius tractatus ita meminit Dom. Ant. Gandolphus in Dissertione hist. de 200 celeberr. August. Script., p. 18: Eiusdem in Iragion, idest signa facta super litteras Hebraicas fol. in Angelica; et revera Codex habet pro titulo: "Thaghin, id est signa facta super literas et specialiter Ghimel, Zain, Teth, Samech, Guhain, Zadi, Scin, Aegidio Viterbien. Card.li interprete, manuscript.". Codex diligenter descriptus fuit a Narduccio in Catal. cit., p. 529. 22. Tractatus de anima libri XV, prioribus tribus, principio quarti et decimo quarto deficientibus. Cod. 1253 Biblioth. Angelicae Urbis, saec. XV, maxima parte autographus, principio mutilus, ff. 408. 23. Dictionarium sive liber radicum, Aegidio Viterbien. Card. interprete. Cod. 3 eiusdem Bibl. Angelicae, in fol. saec. XVI, ff. 785. Inc.: "Dixit David filius Ioseph Kamtii hispani". Subiungitur (ff. 774-785) index vocum. Fol. 441b, perfecta littera Nun, legitur: "Ego Ioannes margaritus Narniensis summa cum diligentia scripsi. Fr. Aegidius scribi iussit". Hoc opus videtur esse imperfectam versionem ex lingua Hebraica in latinam Dictionarii Davidis, filii Iosephi Kamtii, hispani, ex schedulis Aegidii. Cfr. Pélissier, Manuscrits de Gilles de Viterbe à la Bibliothèque Angélique opusculum excerptum ex Revue des Bibliothéques, p. 4-5. Num hoc Dictionarium idem sit ac cum sequentibus, dicere non valeo. 24. Eiusdem Aegidii Viterbien. Vocabolarium linguae sanctae. Parisiis in Bibl. Regia Cod. 596. 25. Diversorum librorum hebraicorum vocabula. Ibid. Cod. 597. 26. Opera nonnulla cabalistica Aegidio Viterbiensi Card. interprete. Cod. Vat. Lat. 5198. 27. Scholia Platonica Evangelio conformia, in 4., de quibus noster Gandolphus l. c. p. 19 haec habet: "Sunt in Carbonaria. Scribit de hoc libro P. M. Augustinus Rubeus, iam excell. Principis Ioannis Andreae Auriae viventis magister et a secretis in indice mss. apud me: Est eiusdem Aegidii, ut Opinor: nam nomen auctoris non apparet, licet scriptio et doctrina satis Aegidium ostendant". 28. Commetaria in Psalmos ad Leonem X. 29. Libellum de Ecclesiae incremento, et 30. Librum Dialogorum eidem nostro Aegidio tribuit Philippus Elssius in suo Encomiasticon, p. 14. Non dicit tamen ubinam reperiantur. 31. Promemoria ad Hadrianum Papam VI de depravato statu Romanae Ecclesiae, et quomodo reformari possit ac debeat. Opusculum editum ab Hofler in Analecten zur Geschichte Deutschlands und Italiens, Munich, 1846, T. IV, 3, p. 62-89. 32. Informatio contra Lutheranam sectam pro sedis Apostolicae auctoritate. Ad quem librum haud auctoris nomen praeferentem haec adnotat P. Montfaucon in Biblioth. Mss. T. II, p. 779: "puto esse opus Aegidii Cardinalis Viterbiensis". Liber hic enim intravit Bibliothecam Regiam Parisiensem, ubi extat, cum tota Bibliotheca eiusdem Aegidii. 33. De moribus Turcharum tractatus, qui deperditus putatur. 34. De saeculorum dispositione. Huius libri fit mentio ab ipsomet Aegidio in sua Epistola ad Mannum Capenatem, quae est XI apud Martin, Veterum Script., T. III, col. 1249, quem tamen librum alium non esse existimo quam librum de X saeculis vel Historiam XX saeculorum de quibus n. 1. 35. Oratio prima Synodi Lateranensis habita per Egidium Viterbien. August. Ordinis Generalem. (In fine) Habita fuit oratio in aede Lateranensi V non. Maias MDXII. Romae impressa apud S. Eustachium per Ioannem Beplium Alemannum in 4. Edita etiam fuit ab Hardouin, Acta Conciliorum, Parisiis, 1714, T. IX, coll. 1576-1581; a Labbeo, Sacrosancta Concilia, Venetiis, 1732, T. XIX, coll. 225-235; imperfecte et mendose ab Aloysio Torelli, Secoli Agostiniani, T. VII, pp. 627-629, et a Cornelio Curtio; Hefele illam reassumpsit in Conciliengeschichte, T. VIII, pp. 501-506. 36. Oratio habita post tertiam sacri Lateranensis Concilii sessionem in Ecclesia dive Marie Virginis de populo, de federe inito inter Iulium II Pontificem Maximum et Ill. Maximilianum Imperatorem, Romae, 1512. 37. Sermo Aegidii ad populum in operibus Ioviani Pontani, Neapoli, 1507, in fol. et Venetiis, 1519, T. II, ff. 156-158. 38. Ilicetanae Congregationis descriptio ac de eius laudibus. In memorata Bibl. Angelica, cod. 1156, membr. in 8, ff. 22, quorum 10 priora tantum scripta. Inc.: "Fr. Aegidius Viterbien: eremita d.ni Iesu servus indignissimus suis Ilicetanis patribus in d.no Iesu salut.". Hic codex idem videtur esse, quem Ossinger in sua Bibl. Augustiniana, p. 195, ita memorat: "De Ilicetana familia, seu de viris praeclaris Congregationis Ilicetanae, in 4. In Bibl. Angelica". "Istud opus, subiungit Gandolphus l. c., originaliter asservatur in Monasterii Ilicetani archivo, ac ipsius copia in Bibliotheca S. Martini [Senis], sed licet a me diligenter quaesitum, adinvenire non potui" 39. La pudicizia - Stanze del Cardinale Egidio di Viterbo Agost. Strophae 52, v. ottave, editae a P. Dominico Ant. Gandolpho in Fiori Poetici dell' Eremo Agostiniano raccolti e illustrati. In Genova, 1682 nella stamperia del Franchelli, pp. 81-93. Item a Crescimbenio, Commentarii intorno alla istoria della volgar Poesia, Roma, 1710, T. II, part. II, pp. 204 et seqq., et ibidem, 1711, T. III, pp. 225 - 235. 40. Caccia di amore del medesimo. Strophae 52, v. ottave, Editae Venetiis, 1537 et 1538 in collectione Ludovici Dolce, in Fiori Poetici laudati P. Dominici Ant. Gandolphi, pp. 94-107, et apud Arrivabenum Rime di diversi eccellenti autori, Venezia, 1553, libr. VI, p. 265 et seqq. Quispiam tamen ex historicis Italae literaturae has strophas tribuunt Ioanni Baptistae Lepini Senensi (Cfr. Fontanini, Biblioteca dell'eloquenza Italiana, Venezia, 1753, T. I, p. 291 in notis Apostoli Zeni. Sub Lepini nomine hae strophae in Scelta di stanze, an. 1572 editae etiam fuere Venetiis apud Augustinum Ferentillo. 41. Aegidii Eglogae tres, scilicet: 1. Paramellus et Aegon "Quid magni tacitam". 2. De ortu Domini, Melibeus, Lycidas "Cantemus Lycida"; 3. In Resurrectione Domini "Nunc superis meritas": haec carmine elegiaco, duo priores hexametris, extant in cod. 1001. Bibl. Angelicae inter ff. 36-44. Aegidii Viterbiensis Carmen de mirabilibus Bononiae extat in cod. 388, f. 62 Bibl. Monacensis. P. Gandolphus, Fiori Poetici cit. p. 79-80 edidit ipsius Aegidii Viterbien.: In Aegidii Romani Cardinalis Laudes. Ode; et Padue Domino Petro Memoriae Magistro carmen elegiacum. Lyricum percelebre carmen Francisci Petrarcae: In "Virginis Mariae laudem" ex italica in latinam linguam vertit (Fontanini op. cit., T. II, p. 46), nec non quamplurima epigrammata ab eo italice exarata ad Victoriae Columnae laudem edita etiam fuere ex codice Magliabechiano 720 in collectione Trucchi, Poesie italiane inedite di ducento autori dall'origine della lingua infino al secolo decimo settimo, raccolte ed illustrate. Prato, T. III, 1847, pp. 126-129. 42. Epistolae selectae quae collectae a Mabillonio ex antiquo codice ms. Bibliothecae S. Ioannis ad Carbonariam (quae nunc incorporata est Biblioth. Nazion. Neapolitanae), editae fuerunt a Martene in cit. Veterum scriptorum et monumentorum amplissima collectione, Parisiis, 1724, T. III, coll. 1232-1268. Sunt 18 epistolae, pereleganter conscriptae, quae multa ad illius temporis notitiam hauriri possunt. Alia epistola Aegidii P. Magistro Ioanni Staupitz data contra Lutherum edita fuit ab Höhn in Chronologia provinciae Renosvevicae Ordinis Fratrum eremitarum S. Augustini, Wurzuburgii, 1744, p. 154, et ab Ossinger l. c.; quaedam aliae eius epistolae, seu earum excerpta, editae fuerunt in Archivio Storico per le provincie Napolitane, T. IX (1884), p. 430-452; altera eius epistola P. Mag. Gaspari Ammonio de Hasselt O. S. A. data, typis mandata fuit apud Enk et Brun, Annales litterarii, Helmstadt, 1782, T. I, p. 193, et aliae tres missae ad Ioannem et Elisabettam Reuchlin insertae fuerunt in opere: Illustrium virorum epistolae hebraicae, graecae et latinae ad Ioannem Reuchlin Phorcensem, virum nostra aetate doctissimum diversis temporibus missae, Hagenoe, 1519, ac reimpressae a Geiger, Iohan Reuchlin Briefweclzsel gesammelt und heransgegeben, Bibliothek des litterarischen Vereins in Stutgard, Tubingae, 1875, T. CXXV, p. 260-261, 276. Datae illae fuerunt an. 1516 et 1517. Quaedam alia eius epitola est in Cod. Vat. Chisiano, 731. A., p. 85, et aliae 2 Pisauri in Bibl. Oliveriana cod. 375, ff. 129-134, ac datae sunt an. 1522 prima di 7 aprilis, 2a vero die 11 maii. Aliae quam plurimae eius Epistolae familiares sunt in Biblioth. Angelica Urbis, cod. 688, ab. an. saltem 1494 ad an. 1517, ff. 1-65, ac harum praecipuae datae fuerunt ad Fr. Gabrielem Venetum, ad Fr. Deodatum Senensem, ad Mag. Barnabam Patavinum et ad alios. Aliae eius Epistolae n. 10 ad mag. Ioan. Franciscum Libertà datae, reperiuntur in cod. 762 eiusdem Bibliothecae Angelicae. Eius tandem et aliorum ad eum Epistolarum libri octo extant in eadem Bibl. Angelica, cod. 1001, chart. in 4. saec. XVI, ff. 314. Aegidi epistolae in eo contentae, sunt n. 297, et aliae forsan alibi reperiuntur. Certe eius epistolarum Registrum ad fratres, ad provincias sive ad universum Eremitarum Ordinem asservatur Romae in Ordinis Archivo sub n. Dd. 11, et quaedam pars eiusdem Registri Berolini in publica Bibliotheca.
Referenze:
De eo consulendi sunt: Pontanus, Opera omnia, Venetiis, 1519, T. II, qui illi dicat dialogum qui inscribitur: Aegidius dialogus; Flandini Ambrosius, in quadragesimalium concionum libro, qui gentilis inscribitur, Venetiis, 1523, p. 481; Petrus Bembo, Epistolae, Venetiis, 1552, p. 261-64, 343-344, 486-487, 489-490, 492-493; 520-523; Sadoletus, Epistolae, VII et LXXXII, Romae, 1760, T. I, p. 18-20, 230; Laurentius Grana, Episcopus Signinus, Oratio in funere Aegidii Viterbiensis, Card. S R. E. ex ms. codice exarata et a Joanne Christophoro Amadutio nunc primum in lucem edita, Romae 1781; Jovius, Elogia virorum ill., Basileae, 1577, p. 159; Giraldi, De poetis nostrorum temporum Dialogi duo, Basileae, 1580, T. II, p. 415; Pamphilus, op. cit. f. 73-80; Galatini, De arcanis catholicae Veritatis, Francofurti, 1612, p. 22; Curtius, Virorum Ill. ex Ord. Erem. S. Aug. elogia, Antuerpiae, 1636, p. 93; Correntini, De Episcopis Viterbii, Viterbii, 1648, p. 166-168; Aubèry, Histoire gènèrale des Cardinaux, Paris, 1645, T. III, p. 229-293; Landucci, Sacra Leccetana Selva, Roma, 1657, p. 143-4; Elssius, l. c. p. 14; Contelori, Elencus S. R. E. Cardinalium, Romae, 1656, p. 124; Aldoinus, Athenaeum romanum, Perusiis, 1676, p. 32; Ciacconius, Vitae et res gestae Pontificum Rom. S. R. E. Cardinalium, T. III, Romae, 1677, col. 395-399; Gandolphus, Fiori Poetici, Genova, 1682, p. 71-78, Le porpore Agostiniane, Mondovì, 1695, p. 36-43; Dissertatio hist. de 200 celeberr. aug. script. Romae, 1704, p. 16-20; Palatius, Fasti Cardinalium, Venetiis, 1703, T. II, p.682-689; Eggs, Purpura docta, Monachii, 1714, T. II, p. 396-400; Bussi, Storia di Viterbo, Roma, T. I, 291, 304; Fabricius-Mansi, Bibl. mediae et inf. aet., Florentiae, 1858, T. I, p. 23; Ossinger, Bibliotheca cit. p. 190-198; Cordella, Memorie storiche dei Cardinali, Roma, 1793, T. IV, p. 47-50; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 45 et in Eremi Sacrae Aug., Part. I, p. 191-196; Fiorentino, Egidio da Viterbo e i Pontani in Arch. stor. per le Prov. Nap. T. IX, 1884, p. 430-452, et in Risorgimento filosofico del quattrocento, Nap. 1885, p. 251; Kolde, Die deutsche Aagustiner Congregation und Joahan von Staupitz, Gotha, 1879, p. 124-312; Höfler, Papst Adriano VI, Vienne, 1880, p. 210-214 et alios quamplurimos.