Pavia: battesimo di Agostino
CANGEMI FRANCISCUS
Cangemi Fr. Franciscus, e Terra Nova Calabra, adhuc adolescens Augustinianum Ordinem in sua provincia ingreditur. Eruitur ex Ordinis registris illum, ab an. 1633 ad an. 1638, in nostro Andriae conventu de familia constitutum fuisse, ac inibi logicalia philosophica et theologica studia peregisse. Postea ad Neapolitanum S. Augustini coenobium translatus, an. 1639 Lectoratus gradum obtinuit. Anno insequenti ad S. Ioannem de Carbonaria trasfertur atque fit respondens. An. 1653 cum confrater noster Coelestinus Bruni, Episcopus Bovianensis renuntiaretur, per duos annos, uti theologus, eidem Cangemius inservivit. Inde Romae die 12 iulii an. 1657 a Paulo Luchini, Ordinis Generali S. Theol. Magister fuit renuntiatus. An. 1660 Tarvisii praedicavit, an. 1661 Venetiis, et an. 1662 Veronae. Ab. an. 1667 ad an. 1670 Provincialem Calabriae ulterioris magna egit cum prudentia, ac ab hoc munere absolutus postulantium ordinandorum et confessariorum examinator extitit. E vivis putamus ipsum excidisse post an. 1673. Quae de Cangemio edita fuere sunt sequentia:
1. Brevis ampla methodus pro morbis humani corporis in particolari curandis. Romae apud Angelum Barnabò 1658 in 4°. Alterum eiusdem argumenti volumen ms. remansisse dicitur.
2. De mirificis facultatibus Aquae Anticoli in Campania tractatus parvus ad.m Rev. F. Francisci Cangemi de Terra Nova Ord. Erem. S. Augustini Sac. Theol. Magistri an. 1667. Ms. Cod. Vat. Lat. 7925 et in. Biblioth. Lancisiana Romae.
3. Poema heroicum duodecim partibus divisum, quod inscripsit: La vittoria navale. ms.
4. L'apostolo piangente, ms.
5. Considerationes in Symbolum Apostolicum, ms. 6. Sonetti e Madrigali. ms.
Referenze:
Ang. Zavarroni, Biblioth. Calabra, Neapoli, 1753, p. 158