Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cantulli Ambrosius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CANTULLI AMBROSIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CANTULLI AMBROSIUS

 

 

 

Fr. Ambrosius, Cremonensis, Augustiniani Ordinis professus, S. Theol. Doctor, ac praeclarus Orator, reposuit in patrii coenobii bibliotheca suae eloquentiae numquam interiturae monumenta, quae sunt:

1. Concionum Tomi II, mss.

2. Sermones in feriis sextis Martii, mss.

3. Arbore della sua famiglia, in fol. Ita Franc. Arisius in sua Cremona Litterata, Romae, 1702, T. II, p. 447 et ex eo Ossinger, p. 200, qui affirmat illum vixisse saec. XVII, et Congregationi Lombardiae adscriptum fuisse, in qua sacrarum Litterarum scientia, lectione Sanctorum Patrum, atque oris facundia, vix non omnes suae aetatis superavit.

 

 

 

Referenze:

Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 121