Pavia: battesimo di Agostino
CAPITANI PETRUS
Capitani Fr. Petrus Antonius a S. Elisabeth, Brixiensis, S. Theol. Lector, atque alumnus Provinciae Neapolitanae nostrae Congregationis Discalceatorum Italiae, utrumque ius egregie colluit et in Registris ipsius Congregationis dicitur graecae et linguae hebraicae peritissimus.
Tenuit insuper suae Provinciae primatum, fuit Examinator Synodalis, atque concionator non spernendi nominis. Cum Pisauri magno cum plausu concionaretur nonnulla epigrammata ad eius honorem, quae asservantur in Bibl. Olivenana in cod. 199, edita fuere a viro litteratissimo Francisco Belluzzi. Eius extant:
1. Orationes panegyricae, Tipis datae an. 1750.
2. Orationes qaadragesimales, mss. Ita Tani, in opere cit., p. 133.