Pavia: battesimo di Agostino
CAPOCCI IACOBUS
Capocci B. Iacobus, Viterbiensis, ac ideo constanter de Viterbio nuncupatus, ex nobilissimo genere ortus, videtur primam lucem illum aspexisse circa an. 1255 - 6, atque a pueritia litteris ac pietate instructum fuisse. Adolescentulus Erem. S. Augustini Viterbiense coenobium frequentare coepit, eorumque sancta conversatione illectus, regularis vitae institutum circa an. 1270 amplecti statuit. Iuvenis raro ingenio praeditus, post sedulam humaniorum litterarum ac philosophiae in Italia navatam operam, an. 1276 iam erat Parisiis, illuc missus una cum sodali sui Ordinis et gentis Columnae Iacobo, theologiam addiscendi causa; ubi doctrinae Sancti Thomae Aquinatis sectator et Aegidii Romani discipulus, a tantis magistris caelestem doctrinam cum sanctitate coniunctam hausit. Sacerdotio auctus et Lectoratus gradum inibi est assequutus. In Itahiam reversus et docuit in nostris Scholis et ad plura gravia officia gerenda a superioribus fuit destinatus. In Capitulis enim provincialibus Corano an. 1283, de Genestano an. 1284 et de Tuscanella an. 1285 renuntiatus fuit et Definitor et Visitator suae Romanae Provinciae. Parisiis deinc revertitur, ubi an. 1287 fit Bacc., et an. 1293 sacrae theologiae doctor renuntiatur, actu inibi manens studiorum Regens. Augustinianus Ordo, in Capitulo generali an. 1295 Senis congregato, testari voluit quanti illum faciebat, definiendo: "cum sit nostrae intentionis et velimus omnino quod frater Iacobus de Viterbio, Magister in sacra theologia, debeat scribere et facere opera in sacra pagina, diffinimus quod singulis annis debeat habere ab Ordine pro qualibet provincia unum florenum de auro pro scriptoribus et cartis, et aliis necessitatibus opportunis". (Cfr. Analecta Aug. Vol. II, p. 371). Postea, an. 1295, ad patrias sedes remeavit; nam in Capitulo provinciali Viterbii hoc anno celebrato, eiectus extiterat pro Capitulo generali Neapoli anno insequenti celebraturo eiusdem suae provinciae Definitor; et illi revera adstitit. In quo quidem Capitulo, cui adfuit etiam Rex Angioinus Carolus II, mirum humilitatis, atque mansuetudinis specimen ipse dedit. Nam, cum propter susceptam ex fraternae caritatis impulsu clientelam cuiusdem religiosi, qui falsi criminis insimulatus fuerat apud Generalem B. Augustinum Novellum, ab hoc, accusatorum mendaciis decepto, hujusmodi duriora verba coram omnibus fratribus audire debuit: "Fratres Carissimi, dolenter vobis denuncio quod fratres quidam, per ordinem enutriti et in statu honoris positi, sic suae rependunt matri Religioni, quod fratres defectuos et vitiosos nituntur excusare et defensare". Ad quae verba predictus venerabilis Magister Iacobus, considerans quod predicta obiurgatio, licet minus cauta et provida, non procederet nisi ex corde puro et zelo fervido tanti patris, surrexit coram omnibus fratribus et humiliter respondit ista verba: "Pater, protestor coram Deo et vobis si quid in ista materia locutus sum, hoc feci ex sincero animo et puro corde pro bono ordinis: tamen si vobis videtur quod in hoc offenderim, dico meam culpam Deo et vobis et paratus sum emendare". Ad quod responsum tante humilitatis et reverentie omnes fratres stupefacti et medulitus emendati, animus predicti patris fr. Augustini totaliter conquievit" (Cfr. Henric. de Urimaria, qui huic capit. erat praesens, De origine et progressu Ord. Erem S. Aug. in Analectis August. Vol. IV, p. 326). Post capitolum Neapoli mansit, huius civitatis in generali studio docens, ac praedictorum summorum magistrorum doctrinae et vestigiis fideii obsequio iugiter inhaerens, atque sententiam memoratu dignam, eo tempore Bartolomaeo Capuano patefaciens: "se credere, nempe, in fide et Spiritu Sancto, quod Salvator noster doctor veritatis pro illuminatione Orbis et Universalis Ecclesiae, miserit Paulum Apostolum et postea Augustinum et novissimo tempore Fratrem Thomam". Anno 1302, a Romano Pontifice Bonifacio VIII, ad Archiepiscopalem Sedem Beneventanam promotus et a Cardinali Teodorico Episcopo Praenestino consecratus, inter illustres praedictae Sedis praesules merito adnumeratus est. Verum eodem anno idem summus Pontifex propter illius "grandia probitatis merita et aliarum virtum insignia" ad Metropolitanam S. Ianuari Neapolitanam Ecclesiam illum transtulit, quam usque ad obitum tenuit et sapientia, prudentia atque virtutibus illustravit, existimationem et amorem sibi adeptus non solum Romani Pontificis sed etiam Regis Caroli II eiusque fuli Rogerii, quibus et consiliarius extitit, et ab eis suae Archidioecesi privilegia multa impetravit, gregique suo non minora obtinuit beneficia. Sancte, ut vixerat, Neapoli ad coelum evolavit mense febr. an. 1308. Cum vero una cum fama sanctitatis magis in dies invalesceret cultus publicus ecclesiasticus, eidem Servo Dei validisque argumentis ac signis probatus, a Pio Pp. X, sub die 14 iunii 1911 confirmatus fuit (Cfr. Decret. confirmationis eius cultus in Analect. cit. Vol. IV, p. 154). Laudant nostrum Beatum fere innumeri Scriptores, inter quos praecipui sunt: Iord. de Saxonia in Vitas Fratrum 1587, p. 171; Ios. Pamphilus, ff. 35-36; Herrera, l. c., T. I. p. 369; Torelli, Sec. Agost. T. V, p. 276; Alessius Sim. Mazzocchi, De Sanct. Neap. Eccl., T. I, in Append. pp. 187, 413; Chioccarelli, Ant. Neap. Eccl. Cat. (1643) p, 190; Ughelli, Ital. Sac., T. VI, col. 119-120, T. VIII, col. 143; Signorelli, Viterbo nella Storia della Chiesa, Vol. I, p. 119; Tritenius, S. Eccl., p. 534; Fabricius-Mansi, Bibl. m. aet. (1858) T. III, p. 312; Gandolphus, l. c., p. 184; G. Correntini, Brevi not. della Città di Viterbo (1774) pp. 78-97; Ferret, Hist. de la Fac. de Paris, T. III, p. 479; H. X. Arquillière, Le plus ancien traité de l'Eglise, Iacques de Viterbe, de Regimine Christiano (1301-1302). Ėtude des sources, Paris, 1926; Ossinger, op. cit, p. 203; Elssius, Encomiasticon cit. p. 310; Coppinus, Monasticum, tit. I, n° 15, qui illum appellat: clarissimum Ecclesiae lumen ac SS. librorum auctorem venerandum; Ciacconius, Vitae et res gestae Pont. Rom. et S. R. Eccl. Card. Romae, 1630, Vol, I, p. 817; Gratianus, l. c., p. 103; Budinszky, Univ. Paris, (1876) p. 192; Hauréou B., Hist. Litt., de France (1877) XXVII, 45-63; Iöker-Le Long, Bibl. Sacra (1723) T. II, p. 666; Oudin, S. Eccl. (1722) T. III, 889-90; Sodo Giov. I, p. 231-34; Tiraboschi, Stor. della Lett. ital. (1806), T. IV, 147-8; Uccelli Piet. A., Biblia di S. Tomasso d'Aquino (1879) p. 100-1; Lanteri, Postr. Saec. sex, T. I, p. 124, et Erem. Sacr. August., Part. I, p. 121; Partenius, Hist. Neap. (1713) T. II, libr. 22, p. 52; Tagliatatela, Il B. Giac. da Viterbo, Napoli, 1887; Denifle, Chartularium Un. Paris., Vol. II, 109; G. L. Perugi, Il De Regimine Crist. di Giac. Capocci Viter. (1914) Pref.; B. Cantera, Documenti riguardanti il B. Giac. da Viter. (1888); Nicodemo, Cenno Stor. sulla vita, dottrina e santità del B. Giac. Capocci da Viterbo, Bari, 1887; Analecta Aug., Vol. IV, pp. 346-355 et 396-407; Hugo Mariani, Giac. da Viterbo, cenni Biografici, Arch. della R. Soc. Rom. Stor. patr., Vol. XLVIII, pp. 137-170, Di due scrittori politici del sec. XIII, Giac. da Viterbo e Guglielmo da Cremona, Rivista d'Italia, anno XII, fase. 9, Settembre 1909, et alii quamplurimi. Ecce nunc catalogus operum quae scripsit; ab Hugone Mariani ex Ossingero confectus:
1. Libri duo de Regimine Christianitatis, quos Clementi V, Pontifici Max. dicavit. Asservantur in Bibl. Vaticana, Angelica, Casanatense et Parisiis: Cod. 4046 Bibl. Nat. Parisiensis, iam Golbertinus N. 506, perg. saec. XIV, ff. 236; Cod. 4229 eiusd. Bibl. Nat. Parisien., etiam iam Golbertinus N. 2402, perg. saec. XIV, ff. 125. Asservatur etiam in Cod. Vat. Lat. 4612, perg. saec. XIV, ff. 124. Praeit ff. 1-74 Tractatus de Ecclesiastica potestate Aegidii Romani, tractatus vero De regimine christiano Iacobii Viterbiensis est inter ff. 80-124; itern in Bibl. Angelica, cod. 130 (B. 4. 7) saec. XV, in 8°, ff. 224, una pariter cum de Potestate Ecclesiastica; Cod. 367 (D. 1. 13) eiusdem Bibl., chart., saec. XVII, in 4°, ff 518; Cod. 347 (C. 8 - 15) eiusdem Bibl. chart. in 4., saec. XIX, ff. 126; item Romae in Bibl. Casanatensi, cod. 3212, chart., misc. inter ff. 250-331, et nuncupatur Bonifacio Pp. VIII. Possevinus in Apparatu Sacro, T. III, affert Indicem olim nostrae Bibl. Conventus Cremonensis, in quo apparet inibi asservari alium codicem de Regimine Christiano eiusdem fratris Iacobi de Vit.; sed ubinam nunc reperiatur nescio. Neapoli, in Bibl. Nationali, cod. VII, C. 4 in fine habentur mss. quatuor prima capita eiusdem operis. "Hoc opus, ut scribit Gandolphus l. e., est in duos tractatus divisum, in quorum primo de Ecclesia et in secundo de Potentia Christi Regis et eius Vicarii subtilissime tractat. Videatur Gavardus meus, de Hierarchia Ecclesiastica, art. 6, p. 499. Ms. in fol. Romae in Angelica et Vaticana, ac Viterbii apud Illustrissimum amicum Ioannem Paulum Ricciolum, inibi edendum, ut spem mihi dederunt aliqui Nobiles, qui propriae patriae decorem quaerunt". Sed haec spes Gandulphum fefellit, nam tunc opus editum non fuit. Illud edidit primo, sed mendosum memoratus G. L. Perugi, Roma, Tip. Universo, 1914, et omnibus numeris absolutum, etiam memoratus. "H. X. Arquillière, professeur d'Histoire à la faculté de Théologie et à la faculté des Lettres de l'institut Catholique de Paris, a Paris, Gabriel Beauchesne, 1926, édition critique, cum eruditissima praefatione "des sources", pp. 1-82-82-315 in 8.
2. Quaestiones Parisiis disputatae de predicamentis in Divinis. Existit hic Codex in Archivo Conventus nostri Viterbii ac in Bibliotheca Carbonaria ad S. Ioannem, in membrana cum miniaturis in fol. De codice Viterbiensi hic ab Ossingero, l. e., memorato, nihil scimus, neque sors melius dinoscitur codicis Bibl. Carbonariae. In praesentiarum hujus operis tres tantum noscuntur codices, nempe: 1us Romae in Angelica, cod. 213 (B. 8. 17), chart. in fol. saec. XV ineuntis, ff. 140, binis columnis, scriptus per "fratrem Iohannem de Austria, studentem Padue eiusdem professionis", an. 1408 et in fine auctor dicitur: "Doctor inventivus"; 2us ibidem, cod. 1357 (T. 4. 22) chart. in 4., saec. XVII, ff. 180, olim fratris Angeli Vancii Ariminensis, Romam ab ipso missum hoc insigne opus pro Bibliotheca s. p. n. Aug.ni anno 1638, et deleta linea "Apud Iohannem Simbeneum impressorem", ex quo constat praelo opus fuisse paratum; 3us Burdicalae (v. Bordeaux), in Bibl. publ., Cod. 167, perg. saec. XIV, ff. 223, binis columnis, qui inscribitur: Questiones de predicamentis (in) divinis cum quatuor collibetis magistri Iacobi de Viterbio, sacre pagine professoris, Archiepiscopi Neapolitani, Ordinis Fratrum Heremitarum S. Augustini. Dictae quaestiones, sunt inter ff. 1-91; fol. 117 "Incipiunt questiones de primo quolibet, determinate a fratre Iacobo de Viterbio Ordinis Fratrum Heremitarum Sancti Augustini, sicut secuuntur per ordinem. In disputatione vestra de quolibet prehabita quesita sunt in universo XXII, que ut enumerentur non ordine quo fuerunt proposita...". Expliciunt fol. 217: "per dicta vero patet que dicenda sunt ad obiecta. Explicit quartum quodlibet fratris Iacobii de Viterbio".
3. Quodlibeta quatuor Parisiis exposita et disputata. Asservantur, ait Ossinger l. c., in nostra Bibliotheca Mediolani ad S. Marcum. Iordanus de Saxonia in Vitas fratram, loquitur de tribus quodlibet B. Iacobi; Trithemius, c. 534, inter B. Iacobi opera enumerat tantum Quodlibeta; Mauritius Parmensis de Tertiis Augustinianus, qui floruit saec. XVI labente, quique colligere et edere statuerat opera omnia B. Iacobi Viterbiensis (Cfr. Mazzocchi, op. cit. p. 417, n. 10) ait: "Alii tres, alii duos tantum libros (de quodlibetis) agnoscunt. Ego quatuor ab eo confectos puto, quamquam nonnisi hos tres (scilicet quos ipse colligerat) reperire potui". Iam vidimus ex his, quatuor existere in memorato codice 157 Bibl. Burdigalensis, sed sparsim inveniuntur etiam in aliis Bibliothecis, nimirum: a) Neapoli in Bibl. Nation. Cod. VIII, E. 44, saec. XIV ineuntis, membr., binis coll., cuius tit. Fratris Jacobi de Viterbio Ordinis Eremitarum Sancti Augustini quaestiones de quodlibeto libro secundo, verius, quodlibeta duo, in fine mutilo, et in cuius prima pag. legitur: "Ponatur in armario S. Dominici de Neapoli" suam tali modo indigitans derivationem; b) Patavii in Bibl. Antoniana in Cod. 373 membr. saec. XIV, post Quodlibeta D. Thomae et aliorum doctorum, habentur: Quaestiones de quodlibetis determinatae a Fr. Iacobo de Viterbio Ord. Frat.m Heremit.m S. Augustini (Cfr. Iosa, Cat. Codd. Bibl. Antonianae, p. 22); c) Bononiae in Bibl. Archigymnasii, cod. A. 971, membr., saee. XIV, binis coll., ff. 79 continet eiusdem B. Iacobi Quodlibeta tria theologica et Quaestiones VII de Verbo, quae quamvis non praeferant auctoris nomen, tamen Albanus Sorbelli, scriptor catalogi illius Bibliothecae (Cfr. Mazzatinti, Inventarii dei Mss. delle Biblioteche d'Italia, Bologna, Bibl. Comun. dell'Archigin., pp. 117-118) harum quaestionum paternitatem assignat eidem B. Iacobo de Viterbio; d) Florentiae in Bibl. Laurentiana Palatina, Plut. XVII, Cod. II, olim Bibl. Conventus S. Crucis, membr. in 4 maiori, saec. XIII, binis coll., cum initialibus coloratis, ff. 95, habentur eiusdem B. Iacobi Quodlibeta duo; e) Romae in Bibl. Vat. Lat., cod. 5745 in 4°, incipiens "Dixisti Domine"; cod. 772 inter ff. 63-95, et cod. 982 inter ff. 1-21 habent: Quodlibeta eiusdem B. Iacobi; item in Bibl. Vat. Ottob. cod. 196 continet eiusdem Quodlibeta; f) Parisiis in Bibl. Nation. cod. 15350 affert nostri Iacobi 1m Quodlibet, et Codd. 14569, 15362 et 15851 eiusdem 1m et 2m Quodlibet. Insuper ibidem in Bibl. Mazzariniana, Codd. 889, 1011, et 3512 habent: Quaestiones determinatae de quolibet a fratre Iacobo de Viterbio; g) Quodlibeta (seu potius compendium in quatuor libros Sententiarum) fr. Iacobi Viterbiensis continentur praeterea in cod. 269 Bibl. civitatis Tricassii (v. Toyes), saec. XIV, perg., et h) in cod. 223 (214) publicae Bibl. civitatis Audis (v. Angers) in Gallia, pergam. ff. 119, binis coll., in fol. et caractere rotundo exarato; i) Cracoviae in Bibl. Universitatis Iagellonicae, in cod. 1577 (CC. VII. 8) chart. in fol. saec. XIV, ff. 178, inter ff. 2-132 habentur eiusdem B. Iacobi Quaestiones de visione beatifica atque in fine legitur: "Expliciunt duo Quodlibet fratris Iacobi [de Viterbio] heremitae, cum suis reprobacionibus"; tandem, non escludendo quod aliis in Bibliothecis adesse possint aliorum B. Iacobi quodlibetorum codices, in Bibl. Vaticana (fondo Borghese) in cod. n. 298, pergam., in fol. repeniuntur inter ff. 157 - 21: Quodlibeta abreviata fratris Iacobi [de Viterbio] heremitae. In olim nostra Patavina erant: Quodlibeta Aegidii et Jacobi Viterbiensis (Cfr. Tomasini, Bibl. Patavinae privatae, p. 74). Attamen, his non obstantibus, P. Glorieux, La Litt. Quodlibetique de 1260 a 1320, Le Saulchior Kain (Belgique) 1925, pp. 214-217, antumat nostrum B. Iacobum non edidisse nisi duo quodlibita, quorum, titulum omnium quaestionum disputatarum refert. At ipse non cognovit codicem Burdigalen., in quo clare enumerantur quatuor quodlibeta.
4. Abbreviatio sententiarum Aegidii Columni, in fol. Extat in nostra Bibliotheca Carbonaria ad S. Ioannem. Ms. incipit:
"Abbreviatio sententiarum Aegidii Romani, per R. P. mag. Iacobum Viterbiensem Archiepiscopum Neapolitanum, omnium scientiarum gloria illustrem". Aegidii volum. in compendium adducit, multa tamen addit ubique, ut potius Iacobi, quam Aegidii dici debeat. In fine legitur: "Longas curro vias, vestigia nulla relinquo" Mag. Andreas de Alexandria. Ita Ossinger l. c.; nunc autem codex iste asservatur in Bibl. Nation. Neapolitana sub signo VII. C. 52, chart. in 4 majori, saec. XIV, binis coll.
5. Quaestiones S. Theologiae, in fol. membran., teste Iacobo Philippo Tomasini, (ibidem, p. 24 et 26) repeniuntur in Bibliotheca SS. Ioannis et Pauli. Haec Bibliotheca conventus PP. Ordinis Praedicatorum Venetiarum nunc non amplius existit, et in Marciana, cui fuit incorporata, hoc opus non reperitur.
6. Quaestiones quinquaginta de Spiritu Sancto, habentur in nostra Bibliotheca Bononiae.
7. Recollectiones, seu catena Patrum super Epistolas D. Pauli. In eadem Bibl. ad S. Iacobum. Hi duo ultimi mss. inventi non sunt neque in Bibl. Archigymnasii Bononiensis neque in Bibl. Commun. eiusdem civitatis.
8. Alia triginta Quodlibeta. Extant Romae in Bibliotheca Minervae. Etiam Gandolphus, enumeratis B. Iacobi quatuor quodlibetis, addit: Triginta quodlibeta alia, quae sunt in Romana Casanatensi. Insuper: "Quodlibetorum Iacobi, scribit Mazochius l. c., celeberrimus ille codex est quem Bibliotheca Minervae ex singulari dono Card. Turrecremata, Dominico Bianco teste, possidet: quem codicem Tertius in consilium non habuit". "Ora però, scribit amatissimus meus confrater Ugo Mariani, l. c. p. 13, per quante ricerche abbia fatte alla Casanatense, non mi è stato possibile rinvenirlo".
9. Lectura super quatuor libros sententiarum, in fol. parvo, membran. est in nostra bibliotheca Senis ad S. Augustinum. Hoc opus Blancus et Chioccarelli Summam Summae appellant. Codex iste saec. XIV, ff. 73, in praesens, est in Bibl. Communali Senensi, subsignatus G. V. 15 (Cfr. Ilari, La Biblioteca pubblica di Siena, Catal., Siena, 1846, T. V, p. 113).
10. Comm. super quatuor libros Sententiarum. Horum primi tres asservantur in cod. 62 Collegii Ballionensis civitatis Oxoniensis, qui inc.: "Cum venisset una vidua... Laudanda creatoris humilis et pia benevolentia". (Cfr. Histoire littéraire de la France, T. XXVII, p. 60); in primum tantum asservatur vero in cod. VII. C. 4 Bibl. Nation. Neapolitanae, membr. in fol., binis coll., saec. XIV, cuius tit: Iacobi de Viterbio Quaestiones in primum librum sententiarum. Primo fol. habentur ornatus cum miniaturis et in medio litterae Q icon B. Iacobi.
11. Divisio super eosdem quatuor.
12. Quaestiones de Angelis, ac eorum compositione.
13. Quaestio percelebris de coelorum animatione. Citatur ab ipso Lib. 3, Quodlib. quaest. 24.
14. Explicationes super Epistolas D. Pauli Apostoli.
15. Expositio in Evangelium D. Matthaei.
16. Interpretatio in Evangelium S. Lacae.
17. Summa de articulis fidei.
18. De mundi aeternitate secundum fidem catholicam.
19. Commentaria in libros Physicorum et Metaphysicorum.
20. Liber de naturae principiis.
21. Notabilia in sententias.
22. Concordantiae Psalmorum, ad Carolum Siciliae et Ierusalem Regem.
23. D. Thomae Aquinatis utilis tabula. Haec, suppresso nomine nostri Capocci, falso cuidam alteri fuit adscripta.
24. Sermones diversi. Extant Romae in Bibliotheca Canonicorum S. Petri. Continentur in Cod. D. 213, chart. saec. XIV minutissimo charactere exarati, in 4 minori, Archivii Basilicae S. Petri in Vaticano, et habent pro titulo: Fratris Iacobi de Viterbio Sermones.
Catalogo operum B. Iacobi a Mauritio Tertio confecto haec ipse praemiserat: "Porro Beatus Iacobus, quo tempere Parisiis et alibi docens permansit, sequentia scripsit opera, quae originaliter in variis coenobiis Sancti Patris Augustini conservantur, quae ego vidi et legi et sequentes adnotavi titulos". (Cfr. Analecta Aug. Vol. IV, cit. p. 348 in nota). Videtur insuper dictum B. alia atque alia scripsisse opera "cum multis aliis (ut scripsit B. Iordanus de Saxonia in suo opere Vitas fratrum, Romae, 1587, lib. II, cap. 22, p. 171) conceptibus suis, qui post mortem suam non omnes ad lucem venerunt, quia quidam furati sunt opera sua multa, facientes sibi de falso cornua". Mirum non est igitur si nonnulla eius opera, nostris antiquis patribus ignota, identidem dedegantur in bibliothecis, quibus latebant. Ex hiis itaque iam confecto catalogo adiicienda sunt:
25. Quaestiones de visione beatifica, Cracoviae in Universitate Iagellonica existentes in cod. 1577 (cc. VII. 8) iam recensitae n. 3.
26. Summa de peccatorum distinctione fratris Iacobi de Viterbio Sacrae Theologiae professoris Fratrum Eremitarum S. Augustini, Archiepiscopi Neapolitani. Asservatur Neapoli in Bibl. Nation., Cod. VII. G. 101, membran., in 8., binis coll., Semigoth., saec. XIV cum pictura miniata 1. f. Beatum docentem reprehesentans; et in Bibl. Montiscassini cod. 743, Plut. o, chart. saec. XIV, quo praedicta Summa incipit f. 43, nam eamdem praecedunt duo tractatus, primus De confessione, mutilus in principio, alter vero De episcopali officio, qui 1. fol. manu recentiori assignati fuerunt, sed dubitanter, eidem B. Iacobo. (Cfr. Caravita, I Codici e le arti a Montecassino, 1869, T. I. p. 368).
27. De perfectione specierum tractatus. Cod. Vat. Lat. 4545, pergam. in 8., inter ff. 32-48, et inc.: "Cupientibus nobis".