Pavia: battesimo di Agostino
CAPRIOLA FILIPPO
Capriola Fr. Philippus, Neapolitanus, die 24 augusti an. 1834 ortus, Augustinianum habitum in Congregatione S. Ioannis ad Carbonariam induit die 18 maii 1852. Die vero 27 iulii 1855 primam litavit hostiam et duos post annos, die scilicet 16 augusti 1857, Lector renuntiatus fuit. Bonis, imo optimis moribus imbutus et in ingenio non mediocri praeditus magna sedulitate scientiis sacris incubuit. An. 1893 adhuc inter vivos degebat, atque opusculum edidit: S. Agostino ed i suoi Eremiti, specialmente di S. Giov. da Carbonara, Siena Tip. editr. S. Bernardino, 1887, in 8. pp. 112.