Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Caputo Petrus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CAPUTO PETRUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CAPUTO PETRUS

 

 

 

Caputo Fr. Petrus, Paternensis, Eremitarum S. Augustini theologus aetate sua, quae ad annum 1350 fertur, valde celebris. Extat huius viri memoria apud Philippum Elssium in opere inscripto Encomiasticon Augustinianum, in qua Petro huic, quem de Paternis appellat, opus adiudicat: De sufficentia et necessitate vitae humanae, quod ms. in Bibl. Colbertina dicit extare. Ita Angelus Zavarroni in Biblioteca Calabra, Neapoli, 1753, p. 54. Sed undenam ipse hausit hunc Petrum et de Caputorum familia atque Calabrum fuisse?

Illud verbum de Paternis, indigitat patriam vel familiae cognomen? Haec quaero, ex eo quod noster Ossinger in sua Biblioteca Augustiniana, p. 674, illum dicit Gallum; ac proinde si revera dictus Petrus fuisset de familia Caputo et de Paterno Calabro, Ossinger esset utique corrigendus; ast hanc questionem ita positam dirimi non posse, mihi videtur, nisi afferantur documenta et inspiciantur eius mss. (nam scripsit etiam librum contra Iudeos), quod, pro rerum adiunctis, mihi non facile est.

 

 

 

Referenze:

etiam Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. III, p. 405