Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Caraballoni Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CARABALLONI AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CARABALLONI AUGUSTINUS

 

 

 

Caraballoni Fr. Ioan. Augustinus, S. Theol. Magister, Triorae in Liguria, piis honestisque parentibus an. 1751 ortum habuit. Ab ineunte aetate morum probitate ac scientiarum cultura caeteris suis sodalibus facem praetulit; vixque duodecim annos natus humanioribus litteris operam dedit, sicut etiam philosophicis studiis, de quibus publicam habuit disputationem aetatis suae an. XVI. Postea divina impulsus gratia, nostrum Ordinem ingressus, tot, tantaque dedit tum Genuae cum Arimini pietatis et ingenii signa, ut non solum condiscipuli, verum etiam superiores obstupescerent, praesertim cum Lector an. 1773, Bacc. an. 1776 et paulo post studiorum Regens renuntiaretur, doctissime philosophicas atque theologicas disciplinas docens, linguas orientales callens, ac mira eloquentia pollens, tum e sugestu, tum ex cathedra avidissime auditus fuit praesertim Mediolani, Senis, Florentiae, Bononiae, Perusiae, Genuae et in Romana urbe.

Ob eius praeclara merita renuntiatus fuit Romanus Regens, Assistens Italiae, Pontificius et Mariae Theresiae Sabaudiae reginae concionator, commissarius generalis Liguriae, atque in Genuensi Universitate Theologiae Moralis professor. Obiit Genuae die 22 febr., an. 1818, aetatis suae 67, et in ecclesia S. Mariae de Consolatione fuit sepultus. Cathedram, ipso moderante in Urbe, an. 1793 Rev. P. Ioseph Temperini, apud S. Augustinum Collegialis Lector, publice exbibuit Excursionem in Religionis Elementa, quae edita fuit, eodem anno, ex officina Libraria Salomoniana, in 8, pp. XII - 119; et an. 1795 Rev. P. Nicolaus Cocchi collegialis ibidem Ex novo testamento Syllexim, eodem Io. Augustino Carabelloni moderatore, defendendam suscepit, quae pariter edita fuit Romae, 1795, Tip. Giannelli, in 4°, pp. 106. Sed illum clarissimum reddidit opus a Seipso confecto De Agiographia Primigenia et Traslatitia adiectis ex hebraeo textu divinis testimoniis ab Apostolis et Evangelistis e veteri testamento in novam adscitis revocatisque ad fontes nonnullis Coptico sacris fragmentis. Romae, 1797, apud Ant. Fulgonium, in 4, pp. 183. 

 

 

 

Referenze:

eius funebre elogium a P. Josepho Giaccone, eiusdem nostri Ordinis in Regia Maritima schola linguarum ac humaniorum litt. professore, confecto, ac edito, Genuae Typ. Casamara, 1818; et Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 321; et Hurter, S. I., Nomencl. Litt., T. V, p. 665.