Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Caracciolo Iacobus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CARACCIOLO IACOBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CARACCIOLO IACOBUS

 

 

 

Caracciolo Fr. Iacobus, Neapolitanus, genere patritius, dicitur a nostratibus S. Theol. doctor, verbi Dei praeco valde clarus, philosophus excellens, nec non acutissimus disputator, quo nomine potissimum plurimum valuit in explanandis, atque resolvendis scripturarum quaestionibus. Si fidem damus Crusenio in suo Monastico, Garacciolus noster circa an. 1357 electus fuit Patriarcha Aquilegiensis ab Innocentio VI, sed, morte praeventus, sacram infulam recipere non valuit. Eius meminit in Chronica Pamphilus sub an. 1357, f. 58, sed ibi de Patriarchatu nec verbum. Crusenius vero de Patriarchatu Aquilano loquitur, ast in Ecclesiae Hierarchia hic Patriarchatus non existit. Putamus ergo Caraccioli Patriarchatus somnium fuisse Crusenii; sicut somniavit Nicolaus Toppius in sua Bibliotheca Neapolitana, Neapoli, 1678, p. 108 illum reponendo sub an. 1500. A scriptoribus Ordinis eius recensentur sequentia, videlicet:

1. In I, II et IIIm Sententiarum, quod opus, iuxta memoratum Toppium, olim asservabatur Romae in Bibl. Angelica. Nunc autem illic non amplius existit, nisi inibi sine auctoris nomine lateat.

2. Tractatus de perfectione specierum, qui olim asservabatur iuxta nostratem Ossinger in sua Bibliotheca Aug., p. 205, Ratisponae in nostra Biblioth.

3. Quaestiones disputatae. ms.

4. Sermones variarum materiarum. ms.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 426; Iöcher, Univ. Lexicon Erudit., T. I, col. 1657; Elssius, p. 333; Gandolphus, p. 189; et Lanteri, Postr. Saec. Sex. T. I., p. 309; Hurter, Nomencl. Lit. T. II, (1906) col. 624