Pavia: battesimo di Agostino
CARCANI VICTORIUS
Carcani Fr. Victorius, Venetus, excellens orator, ut in Catalogo breve degli Illustri Scritt. Veneziani, Bologna, Giov. Rossi, 1605 p. 86, ait noster Iacobus Alberici de Sarnico, Bergomensis, plures edidit orationes latinas et vulgares, praecipue ad Sixtum V et Innocentium IX, quae habentur, refert Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 107, in Bibl. Angelica, variis voluminibus contentae. Obiit Tarvisii an 1602, et in ecclesia S. Margaritae requiescit. (Cfr. etiam Herrera, T. II, p. 507). In Angelica vero eius quae sequuntur orationes tantum invenire potui, nempe:
1. Oratio in adventu R.mi P. M. Thaddaei Perusini Generalis vigilantissimi Ord. Erem. D. Augustini a puero, tyrone humanioniribus in litteris, tirocinii coenobii D. Stephani nomine habito. Venetiis mense Quintili 1579. M. A. R. D. et est sub signo o. 3. 8.
2. Quarta oratione ne la quale Theologicamente si discorre intorno all'incarnatione di Gesù Cristo Salvator N. fatta nella città di Rimino l'anno 1581. (Augustino Fivizanio dicata). In Rimino, Gio. Simbeni, 1582 in 4 chart. 17.
3. Ad Sixtum V. Pont. Opt. Max. Quinta Oratio F. Victorii Carcani Veneti Augustiniani, Perusiae, apud Petrum Jacobum Petrutium, 1586, in 4, pp. 24, et est ibidem sub sign. c. 3. 21. In huius orationis fronte etiam legitur: Eiusdem Orationum index hanc volventi chartam statim se offert, et en quae sunt:
a) De Divae Chatharinae laudibus;
b) In R.mi P. M. Thaddei Perusini ad urbem Venetam adventu;
c) In comitiis Generalibus Bononiae habitis;
d) De incarnatione Domini nostri Iesu Christi vernaculo sermone texta.
Insuper habentur: Eiusdem triumphus divini amoris exametro carmine, et quaedam poemuta diverso carmine, quae omnia in lucem edita sunt Venetiis et venundantur ad Signum Castri".
Carcani Fr. Victorius, [PRAETERMISSI p. 280] de quo p. 199, scripsit, ut vidimus, varias orationes. Ex his duae extant in Bibl. Casanatensi, et sunt:
a) De Divae Catherinae laudibus oratio habita Venetiis VIII Kal. decembris an. 1577, asservata in Misc. II, b. 2 chart. 192;
b) et alia cui tit.: Triumphus Divini Amoris, ab eo memoriter pronuntiata die festo Pentecostes in celeberrimo ac florentissimo Gymnasio D. Stephani Venetiis 1578 et extat ibidem in Misc. II, b. 3, chart. 361.