Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Caruso Angelus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CARUSO ANGELUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CARUSO ANGELUS

 

 

 

Caruso Fr. Angelus ex oppido v. Altavilla Irpina, Abellinen. Dioec., die 10 aprilis 1870 ortus, vir praeclaris virtutibus praeditus, optimus religiosus, versatili ingenio ornatus, atque amicus fidelissimus (quocum prima iuventa Neapoli, Romae et apud Burgum Bovianum in Tuscia iucundissime versatus fui, vera fraternitate illi coniunctus) cum an. 1886 suam emisisset professionem, et an. 1892 ad S. Praesbyteratus ordinem ascenderet, die 13 decemmbr. 1897 Philadelphiam Americae septemtrionalis missus fuit, ut inibi emigratorum Italicorum spiritualem curam susciperet, quod et fecit animo vere apostolico. Statim enim ibi scholas pro pueris aperuit, ecclesiam sub titulo "Matris Boni Consilii" fundavit, missiones populares instituit, varios catechismi cursus in anno ordinavit, pauperes sublevavit, errantes a fide ad rectam viam revocavit, alteram ecclesiam a protestantibus acquisivit, ita ut Archiepiscopo Philadelphien. D.mo J. P. Ryan acceptissimus evaserit.

Constanter ac assidue verbum Dei praedicavit, et quamplurima Angelus noster scripsit in ephemeridibus, praesertim in ea cui tit: Il Pensiero, fortiter in ea evolvens viginti quinque articulis thesim, qua tuitus est necessitatem in scholis docendi italos pueros et puellas maternam Italicam linguam una simul cum Anglica. Aliam quoque ephemeridem fundavit, quam vocavit: L' Osservatore et in ea per quinque annos viriliter dimicavit in protestantes, rationes, iura et dignitatem Ecclesiae Catholicae atque Italiae defendens. Scholastica eius opera atque edita scripta in Expositione Mediolanensi an. 1906 et in Taurinensi an. 1911, ab illarum iudicibus pro proemis assignandis, insignibus ex aere et ex argento honorata fuerunt. In Italiam reversus varia obivit munera, et nunc est Prior conventus Aversani, quem ipse de consensu superiorum et Episcopi primo aperuit. Modo autem prospere ac diu illum Deus sospitet.

 

 

Caruso Fr. Angelus, (ADDITAMENTA, pag. 69) cuius meminimus Vol. I, p, 205 scripsit quoque: P. Maestro Tommaso Credennino, Priore Generale dell'Ordine di S. Agostino (1764, 1849). Firenze, Tip. Editrice Fiorentina, 1933, et in Bollettino Storico Agostiniano eodem anno.