Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cari Nicolaus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CARI NICOLAUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CARI NICOLAUS

 

 

 

Cari Fr. Nicolaus, Narniensis, S. Theol. Mag. floruit saec. XVIII ineunte. An. 1693 cum esset Provincialis suae Umbriae Provinciae interfuit capitulo generali Romae celebrato, ac iudex causarum in eo constitutus fuit. Vir doctissimus et religiosa pietate clarus, mortem oppetiit an. 1714. Multa scripsit quae sunt:

1. Delli gradi dell'unione dell'orazione di Suora Maria Crocifissa. Al Rev.o P. M. Adeodato Nuzzi ex Generale dell'Ord. Erem. di S. Agostino. In. Biblioth. Angelica Urbis, cod. 333, ff. 322, inter folia 1-57. Praeficitur index et haec adnotatio: "ex spolio mag. Nicolai Cari Narniensis Augustiniani auctoris huius operis 1714".

2. Excercitia spiritualia, Meditationes in Canticum Canticorum, Instructiones pro vita spirituali et religiosa, Canticum sacrae dilectionis, Canticum Cytharaedorum in XII cantica divisum et alia sacra. Italice, tumultuarie scripta, ibidem inter ff. 58 - 322.

3. Opusculum quadripartitum super responsione Archiepiscopi de Cambrai ad scripturam de Meaux; quae intitulatur: Relatione sopra il Quietismo. In eadem Bibl. cod. 334 in fol. ff. 620, inter ff.1 - 50.

4. De regno Iesu Christi, Dei et agni eius super obumbrationibus Vatum, Beati Ioachim abbatis et Anselmi Episcopi Marsicani. Ad sanctos pastares et principes, moderatores christiani orbis, et ecclesiae Dei primogenitos. Ibidem inter ff. 51-91.

5. De obumbrationibus super Vaticiniis praeclarissimorum virorum Beati Ioachim Abbatis et Anselmi Episcopi Marsicani. Ad filios Profetarum. Partim latine et partim Italice. Ibibem inter ff. 95-556.

6. Appendice delle Profezie del Pazzo di Cristo all'E.mo e Rev.mo Sig. Card. Leandro Coloredo, diviso in tre parti: Ibidem, inter ff. 557-620.

7. Vox tonitrui Dei in rota Ezechielis super universa profetia Danielis. Opusculum alterum quadrifarium primo volumini de innovatione mundi adiunctum. In eadem Bibl. cod. 335, in fol. ff. 483, inter ff. 1-110, eadem manu qua superiores codices.

8. Ad Sanctissimum Ecclesiae Dei Sponsum Moderatorem optimum Max. Innocentium XII et ad Sacros Principes omnes christiani Orbis illius primogenitos, de Rota Ezechielis Profetae super regnum Nabucodonosor et Ierosolymae. Ibidem inter ff. 111-293.

9. Ad omnes totius Christiani Orbis Principes Sanctae Matris Ecclesiae primogenitos, De revelatione pseudoprophetae, ac de innovatione regni Iesu Christi utilis perscrutatio. Ibidem inter ff. 294-477.

10. Per quali mezzi potremo giungere allo stato della vita contemplativa. Ibidem inter ff. 478-483.

11. De mystico Tobia illuminando in octo partes distributum; opusculum secundo volumini adiunctum. In eadem Bibl. cod. 336, in fol., ff. 507.

12. De mystica generatione Tobiae, sive boni Principatus Ecclesiae Catholicae Romanae. Opusculum superadditum operi adiuncto 2° volumini. Adduntur appendices tres a) Barac triumphatus super Sisaram; b) Sisara clavo confossus ad humum; e) Iahel ovans super confossione Sisarae. Expletum an. 1704. Ibidem inter ff. 113-220.

13. Prophetiae Vatum recentiorum explicatae, Vol. II, De innovatione mundi, De Vatum recentiorum obumbrationibus, secundum quas mundus innovetur. Expletum an. 1703. Ibidem inter ff. 221-440.

14. Expositio in Evangelium S. Ioannis, opus imperfectum. Ibidem ff. 441-507.

15. Opusculum quadrifarium super controversia Sinica, Sanctissimo D. N. Clementi XI Pont. Max. In eadem Biblioth., Cod. 348 in 4. ff. 92.

16. Sanctum Iesu Christi Filii Dei Evangelium ex quatuor Evangelistis fideliter in unum digestum per R. P. Sac. theol. Mag. Fr. Nicolaum Charum Narniensem, O. E. S. A. Sponso S. M. Ecclesiae Catholicae Innocentio XI Odescalchi Pont. Max dicatum. In eadem Bibl. cod. 349, in 4. ff. 177.

17. Dissertatio quadripartita super controversia Missionariorum Imperii Sinarum, opusculum primum ad Clementem pp. XI. In eadem Biblioth. cod. 651 in fol., inter ff. 173-215.

 

 

 

Referenze:

Narducci, Catal. cit. pp. 173, 174, 176, 177, 284