Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Casamassa Antonio

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CASAMASSA ANTONIO

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CASAMASSA ANTONIO

 

 

 

Casamassa Fr. Antonius, S. Theol. Doctor, in oppido v. Foiano Valfortore Provinciae Beneventanae die 29 iunii 1886 ex ingenuis honestisque parentibus ortus, atque die 8 decembr. 1902 Augustiniana tunica indutus, die 6 ian. 1904 S. Augustini regulam fuit professus; cumque perspicaci ingenio, tenacissima memoria, corde veraciter sincero, atque optima indole praeditus esset omnium confratrum admirationem in se convertit, spem minime dubiam cunctis suppetitans se in magnum Erem. Ordinis bonum evasurum. Vir scientiarum amator, atque de Augustinianensium alumnorum profectu valde sollicitus, statim ac sua studia, quae dicuntur passiva, explevit, in nostro S. Monicae collegio Romae docere coepit philosophicas ac theologicas facultates sed praesertim patristicam disciplinam. Renuntiatus Lector, Regens, S. Theol. Magister, atque oeconomus generalis Ordinis, suae egregii animi bonitati atque humanitati nihil ademit. Semper suavis, et pius omnes sinceros amicos constanter colit, a quibus vicissim existimatur atque amore eum prosequuntur. Scripsit valde erudita opuscula, nempe:

1. I documenti della "Vita Costantini di Eusebio Cesareense". Tip. Ist. Pio IX, 1913, in 8.

2. Der Fromme Christ., S. Maria Capua Vetere, 1918. Neapol druck von Giannini 1918. Est collectio precum lingua germanica in gratiam captivorum belli exarata.

3. Il pensiero di S. Agostino nel 396-397. I Tractatores divinorum eloquiorum di Retract., I, 23, 1 e l'Ambrosiastro. Roma, Desclèe et c. ed. Pontificii, in 4.

4. Documenti inediti per la rivendicazione dei Codici Napolitani, Napoli, L. Lutrano, 1919.

5. Il più antico codice della Regola di S. Agostino (Estratto dai Rendiconti della Pont. Accad. Romana di Archeologia, an. I, 1923). Roma, Typ. Vaticana, 1923, in 8.

6. I due soggiorni di S. Girolamo a Roma (Estratto da l'Arcadia Vol. V). Roma, Typ. Vaticana, 1926 et alia multa habet prae manibus.

 

 

Casamassa Fr. Antonius, (ADDITAMENTA, pag. 70) de quo T. I, p. 207 scripsit insuper atque edidit singulari cum labore, parique sedulitate et ingenio vere eximio, socio perdoctissimo D. Morin O. S. B., grande opus, cui titulus: Miscellanea Agostiniana. Testi e Studi pubblicati a cura dell'Ordine Eremitano di S. Agostino nel XV centenario dalla morte del Santo Dottore. Vol. I. Sancti Augustini Sermones post Maurinos reperti. Roma, Tip. Poliglotta Vaticana, MDCCCCXXX, in 4, p. XI - 847. Vol. II, Studi Agostiniani. Roma Tip. Poliglotta Vaticana, MDCCCCXXXI, in 4, pp. XXXV-1042.