Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Carrara de Vasconibus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CARRARA DE VASCONIBUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CARRARA DE VASCONIBUS

 

 

 

Carrara de Vasconibus seu de Varonibus Fr. Gerardus, in castello Serina alta natus, cum annum 21 aetatis gessisset, Bergomi Erem. Familiae nomen dedit, ac postea studiorum causa Lutetiam Parisiorum missus, evasit sacrae Theol. egregie doctus, ac iuris canonici peritissimus. Doctoralem lauream adeptus, theologicam cathedram in illa celeberrima Universitate conscendit, atque Magistrum sententiarum summa cum eruditione est interpretatus. Quamvis autem doctrinae splendore valde coruscaret, multo magis tamen vitae sanctimonia praelucebat. Magna insuper auctonitate in Ordine pollebat; cum esset enim Provincialis Insubricae Provinciae, mense februario et martio an. 1327, et sacrae theol. bacc., delegatus fuit a Priore Generali Guillelmo de Cremona ad iniendas conventiones pro mutuo regimine in conventu S. Augustini Papiae una cum Canonicis Regularibus inibi existentibus, quae conventiones postea approbatae fuerunt in capitulo gen. Grassae an. 1335 celebrato, cui et ipse interfuit, sicut interfuerat an. 1329 cap. generali Parisiensi tamquam Definitor Prov. Lombardiae, et cap. gen. Senensi an. 1338, iam S. Theol. Mag. Quapropter Clemens VI an. 1342 die 1 aug., licet invitum, Savonensi in Liguria Ecclesiae illum praefecit. Inauguratus Episcopus totum se in commissi sibi gregis commodum impendit, maxime cum contagiosa lues an. 1348 et duobus sequentibus totam fere Europam depopularetur. Nam pastor bonus minime dubitans vitam suam in discrimen offerre pro ovibus suis, huc atque illuc discurrens, lethifero morbo infectis omnia cum spiritualia tum temporalia subsidia ineffabili caritate suppeditabat. Multa deinde perfecit et suae dioecesi et nostro Ordini perutilia. Augustinianis, qui extra Savonae moenia degebant, suis impensis intra urbem coenobium aedificavit, itemque Bergomensem conventum, in quo ipse habitum induerat, plurimum adiuvit. Multis licet pastoralis officii curis distentus, numquam tamen litterarum studium intermisit, atque varia sui ingenui monumenta reliquit. Non sine sanctitatis opinione diem suum extremum Bergomi die 27 iulii 1355 obiit. Nunc en opera ab eo exarata et posteris relicta:

1. Libri IV in Magistrum Sententiarum.

2. Commentarium in VI Decretalium lib. 3 tit. 17 de Religiosis domibus.

3. Duo quodlibeta.

4. Expositio in Cantica Canticorum et in Epistolam D. Pauli ad Hebraeos, connectens Paulum Apostolum Salomoni et Novum Testamentum Veteri. Inc.: "Alae tuae Cherubim." Eamdem laudat Tritemius c. 612, scribit Fabricius, Biblioth. Lat. mediae et infimae aetatis, T. III, (1858) p. 38, et quae praeterea ab Elssio p. 240 commemorantur, vereor ne confecta sint ex verbis Bergomensis Chronicarum ad an. 1355 perperam intellectis. Scripsit quoque iuxta Ughellum T. IV, col. 738, n. 34, et Torelli, Secoli Agost., T. VI, pp. 13-16 vitas Episcoporum Savonensium suorum praedecessorum quae perierunt.

 

 

 

Referenze:

etiam Pamphilus, f. 56; Herrera, T. I, p. 280; Eysengrein in Catalogo testium veritatis (1565) f. 137; Sixtus Senensis, libr. IV Bibl. Sanctae, p. 238; Iöcher, in Lexico eruditorum (1750) T. I, col. 1698; Gandolphus, p. 132; Ossinger, p. 208; Lanteri, Eremi Sacrae Aug. Part. I, p. 154, a quo haec accepimus; Mazzuchelli, Vol. II, part. II, col., 939; Maiocchi-Casacca, Codex Dipl. Ord. Fr. S. Aug. Papiae, T. I, p. 20-74