Pavia: battesimo di Agostino
CARUSI BARTOLOMEO
Carusi Fr. Bartholomaeus de Urbino, patriae Episcopus, "vir devotione sincerus et fervidus charitate, grandis scientia nec minor facundia" ut illum vocavit celeberrimus iurisconsultus Ioan. Andreas, praeceptores habuit piissimos aeque ac doctissimos nostrates Augustinum Triumphum et Dionysium de Mutina Ordinis Generalem. De illo haec habet Sixtus Senensis in Bibl. Sancta, libr. IV, p. 217, edit. Coloniae 1586: "Bartholomaeus Episcopus et civis Urbinas, professione Eremitanus, vir plane doctus et memoriae singularis atque omnia fere Divi Augustini volumina memoria tenens, contexuit variis sententiis ac locis Divi Augustini opus ingens duobus tomis distinctum in explanationem totius divinae scripturae, quod opus nuper Ioannes quidam Gastius, deleto veri auctoris nomine, et in eius locum proprio nomine in voluminis fronte praeposito sibi satis impudenter usurpavit; et quod gravius est, transpositis, detruncatis, ac detortis quibusdam eiusdem operis locis ad Lutheranorum haeresim, utilissimum ac piissimum catholici auctoris laborem contaminavit, ei haereseos suspicione notavit". Fuit Bartholomaeus doctor Parisiensis, qui tum Parisiis, tum Bononiae sacram Theologiam ex Augustinianis auctoribus publice explanavit, et amicitia honestatus fuit celeberrimi poetae Petrarcae, qui illum in epistola, quae est 6 libri VIII familiarum, multis laudibus celebravit. Pontificiae auctonitatis validus propugnator ad illam defendendam, atque tutandam, contra Marsilium de Padua, et Guillelmum Ochamum, doctissimum calamum naviter exercuit. Celebratissimum B. Augustini Milleloquium a magistro suo Augustino Triumpho inchoatum ipse egregie complevit, quod opus utilitale maximum, ac diligentia accuratissimum adeo placuit Pontifici Clementi VI, ut meritissimum auctorem infula Urbinate remuneratus fuerit, quam die 22 decembris an. 1347 accepit, tenuitque usque ad an. 1350, quo in patriam ex hac vita migravit. Ab eo itaque habentur:
1. D. P. Aurelii Augustini Milleloquium Veritatis ad Clementem VI, Lugduni, 1555, per Senetonios fratres in folio. Item Parisiis per Carolum Rouillard, 1645, tomi 2 in fol., a Ioanne Collierio Presbytero Theologo illustratum; item Lutetiae Paris. 1657, per eundem Collierium locupletatum, Typ. Leonardi typographi Regii, Vol. II in fol.; item eiusdem Collierii opera Parisiis, 1672, Vol. II in fol.; ac tandem sub tilulo: S. Aurelii Augustini Milleloquium veritatis, in quo S. Aug. doctrina, mille titulis, seu locis communibus in ordinem alphabeti. Brixiae, 1734, vol. 2, in fol. Ms. asservatur etiam in Cod. Vat. Lat. 318, saec. XIV, membr., ff. 1-399, binis coll. exaratum, duobus Vol., atque in cod. Vat. Lat. 519 saec. XIV, membr., ff. 11-545; item in cod. Vat. Lat. 3639; in cod. Vat. Urb. Lat. 81, saec. XV membr.; in Bibl. Regia Paris. codd. 2119 et 2120, an. 1357 scriptum et in cod. 3639; nec non in Bibl. Coisliana Monasterii S. Germani in pratis Benedictorum Congr. S. Mauri.
2. Index in Milleloquium S. Augustini cum encomiis virorum illustrium de S. P. Augustino. Codex hic extabat ms. in nostra Monacensi, sed in fine mancus. Saepius prodiit, et forte idem est ac "Tabula omnium epistolarum, librorum, tractatum (sic), omeliarum sive Sermonum [D. Augustini], quia omilia idem est quod sermo, quos perlegi et pro hac compilacione excerpsi. Quorum omnium si quis haberet noticiam puto eum posse avertere velut de mari stillam, ita me de magno acervo granum modicum elegisse. Et nedum milleloquium, sed ut ita loquar infinitiloquium facere potuisset" quae asservatur in cod. 1264, membranaceo, saec XV, ff. 72 Bibliothecae Angelicae Urbis. Notandum quod in hoc codice Bartholomaeus dicitur filius Simonis. (Cfr. Narducci, Index cit. p. 531-32)
3. Milleloquium D. Ambrosii, quod ms. extat in Bibl. Regia Parisiensi in codd. 1767 et 1768, in duobus tomis, impressum fuit Lugduni, 1556 per Senetonios fratres in fol.
4. De re bellica spirituali per comparationem temporalis Partes III. (Deest 3a pars) Inc.: "De re bellica tractaturi decet in huius operis principio lectorem reddere benevolum...". Cod. Vat. Urb. Lat. 880, saec. XIV, membr. ff. 66. Epistola nuncupatoria domino Galasso (i. e. Galeazzo) comiti Montis Feretri, qui iuxta Saggio di Ragioni della città di Sanleo, Pesaro, 1758, p. 145, hic Galeatius mortuus est an. 1300. Aliud exemplar huius operis est in Bibl. Regia Parisiensi sub. n° 428. Noster Ossinger, Bibliotheca August., p. 211, certior fieri non potuit an hoc opus distingueretur ab alio eiusdem auctoris eodem fere titulo, quod est:
5. Opus de pugna spirituali. Istud inc.: "Dixit Iesus discipulis suis, cum ieiunasset..." et extensum est in forma quadragesimalis. In fine legitur: "Esplicit opusculum de pugna spirituali cum tabula Fr. Bartholomaei de Urbino Ordinis fratrum Heremitarum S. Augustini Episcopi et Ecclesiae Doctoris egregii, de quo laudetur Deus et eius dulcissima Mater in aeternum". Hic codex asservabatur in nostra Monachii, et opus est omnino diversum ab alio de re bellica spirituali, cuius extant alii duo codices, unus nempe in Bibl. Imperiali Parisiensi sub n° 16436, saec. XIV, et alter in Bibl. Angelica Urbis sub n° 67, qui incipit : " De re bellica tractaturus..." et est in forma tractatus, 14 capitulis constans.
6. Memoriale Militiae Spiritualis. Ms. in Bibliotheca Bodleiana Oxonii.
7. De Romani Pontificis, Christi Vicarii, auctoritate, tractatus contra errores quorumdam qui tempore Ludovici Bavariae Ducis, contra ecclesiam Christique Vicarium insurrexerunt. Inc.: "Domine labia mea aperies et os meum detestetur mendacium...". Romae in Ordinis Archivo, ut Pamphilus, f. 53 asserit, ex quo Possevinus et Angelus Rocca, Opera omnia, Romae, 1719, T. I, p. 335.
8. Evangelia Quadragesimae, teste item Pamphilus, interpretatus est.
9. Tractatus de quatuor novissimis ms. Pamphilus i. c. eidem Bartholomaeo Cpus De quatuor donis, alii alterum De quatuor virtutibus Cardinalibus (quod quidem in Bibliotheca Monacensi ms. existit) attribuunt fortasse affinitatem habentia cum tractatu de IV Novissimis. Ita Schier in Cod. Angelicae Bibl. n° 353 p. 227.
10. Libri Aegidii Romani de Regimine Principum in compendium ab eodem Bartholomaeo redacti.
11. Commentarii tam in vetus quam in novum testamentum D. Augustini ex omnibus locubrationibus a nostro Bartholomaeo collecti, et editi, suppresso veri auctoris nomine, ac in voluminis fronte suo impudenter praeposito, a memorato Ioanne Gastio, Basileensi, Basileae, 1542 apud Heruagium, duobus tomis in fol.; item Venetiis 1543, apud Ioan. Franceium, Tom. II, in 4; et ibidem apud Valgrisium, 1545 in fol. De hac impudenti surreptione a Gastio perpetrata, testantur etiam Theoph. Raimundus: de bonis et malis libris, p. 166; Tiraboschi T. V, I. 2, c. 1, n. 13, qui idem contra Oudin de hoc plagio dubitatem statuit, et Vincentius Placcius Hamburgensis in Catalogo Pseudonimorum, p. 198; noster autem Antonuccius Eugubinus loquens in sua Cathechesi de editionibus huius operis merito scribit: "donec a Religione S. Augustini non fuerit emendata, et denuo impressa cum sua epistola authentica tam in primo quan in secundo tomo, merito comburantur, licet epistola damnati Gastii ablata fuerit". Noster Gandolphus tandem, Dissertatio hist.de 200 celeberr. August. Script., 1704, p. 92-94, probe animadvertit Bibliam Augustinianam a P. Davide Lenfant Domenicano editam fere eamdem esse ac praedicta commentaria.
Referenze:
Gratianus, p. 47; Gesner, Bibliotheca Collecta, 1574, p. 90; Vecchietti, Biblioteca Picena, Vol. II, p. 105-107; Ossinger, p. 210; Fabricius-Mansi, Bibliotheca cit., Vol. I, p. 169; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 79, Eremi Sacrae, Part. I, p. 197; Ughellus, T. II, col. 787, n. 21; Simlerus in Bibl. Gesneri aucta, p. 90; Possevinus in Apparatu Sacro, T. I, p. 185, et alii