Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cassia Andreas

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CASSIA ANDREAS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

de CASSIA ANDREAS

 

 

 

de Cassia Fr. Andreas, cuius fit mentio in Registris Ordinis (Cfr. Analecta Augustiniana, Vol. VI, p. 339 et seqq.), fuit S. Theol. Bacc. et Biblicus. An. 1431 ipse erat in Conventu Perusino et inibi legebat librum Sententiarum; die vero 28 decembris 1436 facultatem obtinebat praedicandi, una cum aliquo socio, ubicumque vellet, et an. 1439 sub die 6 februarii, ei imperatum fuit a Priore Generali ut quamdam summam solveret P. Antonio de Luca pro tempore quo illum in praedicatione associaverat.

Certe iste Andreas de Cassia ille est, qui opusculum scripsit contra Sanctum Benardinum Senensem circa tabellam, quam concionando elevari iubebat a sibi ministrantibus, in qua depictum cum radiis circum erat sanctissimum Nomen Iesu; concordat enim tempus quo ambo vixerunt. Videtur insuper illum fuisse, de quo, uti legitur in quibusdam chronicis ms. asservatis Cassiae in nostro monasterio S. Ritae, imaginem illius extitisse fertur depictam in antiquo conventu S. P. Augustini illius civitatis hoc cum elogio: "Ven. Fr. Andreas Casotius de Cassia, divini verbi Praeco efficacissimus, scripsit tractatum apologeticum, ex quo maxima diligentia scripturarum ipsum decoratum fuisse liquet". Sed hic notandum est quod noster Herrera, T. I, p. 66 et alii, in hac inscriptione legerint Capotius et non Casotius, uti in cit. Chron. legitur; neque hunc reponi debere saeculo antecedenti eum confundens cum alio Fr. Andrea de Cassia de Muccafore, de quo ipse loquitur, T. I. p. 5, qui extitit "in conventu Cassiano inter viros illustres depictus" quique ad Turcas dicitur in elogio se contulisse praedicando, et eorum nonnullos an. 1344 in Christo regenerasse".

Nunc autem ex Casotio haec habentur:

1. Apologeticum.

2. Liber contra imaginem nominis tabellulae, quae est imago et signum antichristi, nec non contra pseudochristos, ad Martinum, pp. V. Asservatur Romae in Bibl. Angelica, cod. 341, saec. XV, ff. 61, et in Regia Parisiensi, n. 5700, qui forsan nunc est cod. Lat. n. 3179 eiusdem Bibl.

3. Signa ad cognoscendum antichristum. In eodem cod. Angelico, ff. 54-59b.

4. Sermo super Evangel. Lucae cap. I. In eodem Cod. Angelico, ff. 59b-61.

 

 

 

Referenze:

Oudin, Comment. de Script. Eccl., T. III, p. 1331; Iacobilli, Biblioth. Umbria, Fulginae, 1658, p. 40; Iöcher in Lexicon Erud., T. I, col. 1731; et Ossinger, p. 213