Pavia: battesimo di Agostino
CASTELLANI GRATIANUS
Castellani Fr. Gratia sive Gratianus, nobilis Florentinus, an. 1380 ad suos concives legatus a Summo Pontifice missus est, teste D. Antonino tertia parte historiali. Is erat celebris in S. Theologia Magister et Provinciam Pisanam annis 1391-1393 administravit. Iosephus Pamphilus, f. 73, eum sub an. 1419 et Michael Pociancius sub an. 1431 inter scriptores florentinos reposuerunt. Valde tamen dubito Gratiam usque ad ea tempora supervixisse. A Republica Florentina ad plures Principes missum oratorem Pociancius, in libro de Scriptoribus Florentinis affirmat; et id muneris obiisse ad Ioannem Galeatium Ducem Mediolanensem relatio ad me missa testatur. Ita fere ad verbum Herrera, T. I, p. 306; Ossinger vero, p. 346, illum dicit de familia Castellani ac an. 1382 fundatorem conventus in villa Marciallae, Florentinae Dioeceseos. Sunt partus eius ingenii:
1. Lectiones theologicae.
2. Quaestiones super libros Sententiarum, quae olim asservabantur in nostra ad S. Spiritum Florentiae.
Referenze:
etiam Torelli, T. VI, p. 195 et 329; Elssius p. 245; Iöcher in Lexico erudit., T. II, col. 1138; Negri, Scritt. Fior., p. 315; Fabricius, Bibl. Lat. mediae et inf. aetatis, (1858) T. III. p. 79