Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Castelnuovo Antonius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CASTELNUOVO ANTONIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CASTELNUOVO ANTONIUS

 

 

 

Castelnuovo Fr. Antonius, Drepanitanus, Ordinis S. Augustini, Sacrae Theologiae Magister, vir in Philosophicis, Theologicis, ac Mathematicis disciplinis doctissimus: ideoque a litterarum praestantia magnam promeruit aestimationem. Munere Vicarii Generalis Ordinis fuit cohonestatus, et S. Inquisitionis in Sicilia censorem egit. Dum ad sublimiora properabat, aetate adhuc florente, e vita, mirabili casu, sublatus est; dum enim Panormi in aedibus Inquisitionis apud Castrum ad Mare esset, ex inopinato eventu, tormentaria pulvis eiusdem Castri accensa, ingentem peperit ruinam, nosterque Antonius una cum aliis ab aedificiorum lapsu oppressus interiit. Memoranda haec ruina contigit 19 Augusti 1593 ex Iosepho Bonfilio Hist. Sicil., part. 2, lib. 10, p. 665; ex Vincentio Auria in Histor. Chron. Proreg. Siciliae p. 67, ubi typographi incuria legitur 29 Augusti, aliisque: non autem an. 1595 ut habet Pirrus Not. Eccles. Mazar. p. 547, qui emeritis laudibus Antonium extollit, ut etiam Leonardus Orlandinus in Descriptione Drepani, p. 50 et in Disc. Siciliae, p. 80, ac Vicentius Nobilis in Thesauro abscondito pro Deipara Drepan., cap. 23 p. 785. Opera eius sunt:

1. Liber adversus antiqua schismata. Romae an. 1582.

2. Regnum Christi, sive de Ecclesia Romana, libri VIII. Ibidem, 1582.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, p. 221; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 382; Mongitore, Biblioth. Sicula, Vol. I, p. 59; nec non H. Hurter, Nomenclator Lil., Oeniponte, (1907) T. III, col. 160, qui falso dicit illum obiisse an. 1513