Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cauchi Alphonsus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CAUCHI ALPHONSUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CAUCHI ALPHONSUS

 

 

 

Cauchi Fr. Alphonsus et Agius Fr. Laurentius, Melitenses, S. Theol. Magistri, primus natus die 15 ian. 1880, in civitate Valletta, alter vero in civitate Vittoriosa die 6 novembris eiusdem anni, ambo Erem. S. Augustini habitum susceperunt: 1us die 7 iulii 1895, 2us die 7 aug. 1896. Tyrocinio laudabiliter absoluto, Agustinianam regulam sunt professi natu maior die 12 iul. 1896, et iunior die 8 aug. 1897. Cum egregio ingenio uterque pollerent ad Urbem vocati fuerunt ut in collegio S. Monicae studia iam bene incepta consultius atque utilius tenerent ac perficerent. Ast Agius nostalgia laborans Melitam repetere post aliquot menses coactus fuit. Presbyteri effecti hic Melitae ille Romae ac postea a studiis absoluti, rigoroso periculo facto, uterque Lectores nominati sunt; deinc Regentes ac in S. Theol. Magistri renuntiati, pietate, moribus ac doctrina spectabiles, docendi muneri sedulam navant operam. Interim a P. Cauchi habetur: Oratio inauguralis habita in comitiis Provincialibus Patrum Augustiniensium Provinciae Melitensis IV Kal. maii MCMXIV celebratis in Vallettana coenobio, Praesidente R.mo P. Mag. Camillo Butti, Procuratore Gener. O. E. A. A. Melitae, 1914, Typ. C. Manstre et Son.

A P. vero Agius haec typis data sunt:

1. Historica et critica disquisitio de Petri in Urbem adventu, Melitae, ex Typ. Empire, 1916.

2. Oratio inauguralis in comitiis provincialibus Patrum Augustiniensium in Vallettano coenobio, pareside Ad.m Rev. P. Mag. Aloysio Muscat, an. 1917 celebratis. Melitae, Typ. Ioan. Muscat, 1917.

3. De indulgentiis tertio Ordini saeculari Augastiniensium concessis: lingua Melitensi. Melitae Typ. Empire, 1924.