Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cavalcanti Ildobrandinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CAVALCANTI ILDOBRANDINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CAVALCANTI ILDOBRANDINUS

 

 

 

Cavalcanti Fr. Ildobrandinus seu melius Aldobrandinus, florentinus, fundator extitit conventus nostri S. Spiritus Florentiae anno 1250. Regebat antea monasterium Ordinis nostri S. Matthaei in Lepore nuncupatum quod tenent nunc Patres Carmelitae excalceati, extra florentinae urbis portam quae Senas ducit et ad sinistrum latus haud procul a regio rure, cui nomen Imperialis. Tanta Ildobrandinus ob sapientiam ac probitatem existimatione pollebat, ut e vicinia in urbem cum suis venire ardentissimis Florentinorum votis cogeretur. His autem annuens Ildobrandinus anno Christiani aevi 1250 in urbe Florentia amplissimi Conventus nostri ultra annum iecit fundamenta. In novis aedibus aliquandiu vixit civibus omnibus acceptissimus, sibique litterariis quoque monumentis famam haud vulgarem apud posteros comparavit. Nec potuerunt Archivorum nostrorum incendia, fratrum incuria, atque edacitas temporum omnes hujus viri delere memoriam. Inter scripta enim Bibliothecae Florentinae adinveni amplum doctissimumque volumen, huic Ildobrandino adscribendum; hujus voluminis, ne forte in oblivionem prorsus abeat, hoc in loco titulum opponere cogitavi; est autem hujusmodi: Fr. Ildobrandini Tusciliber qui inscribitur Scala, in quo agitur de fide, spe el caritate. Inveni hanc memoriam in quoddam ms. nostri Archivi Generalis Ordinis, saec. XVIII ab anonymo florentino nostro fratre illuc una cum aliis documentis transmissam, quae inibi in miscellaneis asservatur. Quae in ea de fratre Ildobrandino, conventus fiorentini S. Spiritus fundatore dicuntur, sunt certissima. Extant enim documenta in florentino Archivo Status, quae id latissime probant.

Ex his cernitur Ildobrandinum an. 1233 favore sui conventus S. Matthaei de Lepori (v. Arcetri) de ordine Eremitarum S. Augustini a Priore et Canonicis S. Stephani in capite Pontis quaedam praedia comparasse; item quod ipse die 23 iulii 1250 in ipsa florentina civitate terrenum emisset pro fundatione Ecclesiae et Conventus S. Spiritus; quod an. 1255, fratre Ildobrandino Sindico, Conventus et Ecciesia praedicta iam vita iuridica gauderent; quod et forti pectore restitisset iudici Guidotto de Orio, qui eum ad tribunal civile ad comparendum citaverat, unde exilio multatus fuit. Eruitur etiam illum post damnationem in nostro Perusino conventu sese recepisse, et inibi an. 1265 adhuc vivere. Sed fuit ille de Cavalcantium familia ut in citata memoria asseritur? In dictis documentis nunc editis in Analectis Aug., Vol. XII, pp. 94-108, praenominatur Fr. Cambius; non fuit ergo de Cavalcantis familia, sed de Cambiis ex parte Guelpha. Insuper eius amplum ms., cui nomen Scala in conventu florentino existente usque ad saec. XVIII, ubinam nunc invenitur? Haec explorare non valui.

 

 

 

Referenze:

Bellandi in Bollett. Stor. Agost. an. I et II