Pavia: battesimo di Agostino
CAVALCANTI ALDOBRANDINO ALTER
Cavalcanti Fr. Aldobrandinus alter, nobilis Florentinus, claruit, aiunt nostrates historici, an. 1385, et inter primarios sui temporis Augustinianos doctrina quammaxime enituit. Fuit in primis theologus magni fastigii, atque summae auctoritatis concionator, qui nedum coaevos egregie concionando, verum etiam posteros optimis editis concionibus ad aeternae salutis viam persequendan, est adhortatus. Commendatur etiam insigni pietate, atque integerrima vitae conversatione, nec non singulari quodam animarum zelo, quarum lucrum dumtaxat, non autem inanem aurae popularis sonitum suis sermonibus expetebat; quare a Gandolpho "concionator fervidus et fructuosus" iure appellatur. Haec ex P. Ios. Lanteri in Postr. Saec. Sex R. A., T. I, p. 222; sed en quae ab eo in lucem emissa fuere:
1. Sermones quadragesimales, quorum initium: "Convertimini ad me...", qui olim servabantur mss. in nostra Bibl. ad S. Spiritus Florentiae.
2. Sermones festivi sive de Sanctis, incipientes: "Venite post me faciam vos etc. in verbis propositis quantum ad solemnitatem B. Andreae, duo consideranda occurrunt: primum invitatorium amoris, secundum officium honoris...".
3. Sermones dominicales et historiales, qui, teste Bernardo Montfaucon in Bibliotheca Bibliothecarum Mss. T. I, p. 506, mss. asservantur Mediolani in Bibl. Ambrosiana, quique ab eodem Aldobrandino citantur in fine aliorum suorum sermonum scribens: "si vis plus loqui de Epistola, vel de Evangelio, quaere inter sermones dominicales et historiales".
4. Commentarium in Apocalypsim sub nomine cuiusdam Aldobrandini in Bibl. S. Antonii Canonicorum Regularium Venetiis, sed num sit nostri, exprimere Montfaucon non audet. In indice Tomasini eiusdem S. Antonii Bibliothecae adinvenire non potui, nisi forte illa sit Pluteo 14 expositio in Apocalypsim cuius initium: "nullum huius initium...", membr. in 8.
Referenze:
Pamphilus, f. 63; Gratianus, p. 13; Torelli, T. VI, p. 220; Elssius, p. 26; Gandolphus, p. 41; Ossinger, p. 223; Negri, Ist. Script. Fiorentini, p. 12; Hurter, Nom. Lit, T. II, p. 1260; Herrera, Possevinus, Pociantius, Verderius, Maraccius et alii