Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cavalieri Joannes

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CAVALIERI JOANNES

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CAVALIERI JOANNES

 

 

 

Cavalieri Fr. Ioannes Michael, Bergomensis, et inter Bergomates scriptores, ut in eius operum eleganti typographi praefatione legitur, "qui sane et magno numero sunt, et doctrinae praestantia longe celeberrimi, P. Io. Michaelem Cavalieri Augustinensis inclytae Familiae decus non ultimum nemo est qui nesciat excellere. Qui vel cum illo consuetudinem iniere, vel etiam sunt eum aliquando alloquuti (hos inter docti fere omnes viri in illis urbibus commorantes, quas dum visitatoris apud suos, ut aiunt, generalis munere fungeretur, necesse ipse fuit adire) doctrinam in eo demirati sunt morum sanctitati prudentiae et humanitati parem, summam scilicet ac plane singularem. Verum extabit monumentum aere perennius, ut Horatii verbis utar, quod posteritati universae tantam Ioannis Michaelis doctrinam commendabit, insigne, inquam, illud in authentica S. Congregationis decreta commentarium. Nimirum hoc uno factum est ut Benedictus XIV, omnium quidem disciplinarum eruditione praestans, sacrorum tamen rituum scientissimus, eorumque amplificandae doctrinae studiosissimus... P. Cavalieri cum Romam accessisset, adque eius pedes advolveretur, omni officiorum genere sit prosequutus, illiusque eruditionem maximis laudibus praedicarit. Quod dum ipse mecum reputo, tantique Pontificis testimonium, ut decet, expendo, illud affirmare non dubito P. Io. Michaelem nominis immortalitatem apud posteros consequuturum, nullamque aetatem opus eximium, quod ipsi doctissimi Pontificis benevolentiam, existimationemque conciliavit, silentio atque oblivione obvoluturam". Item in Dictionario historico ex gallico in italicum sermonem translato, atque Bassani edito anno 1796 haec de eodem Cavalieri leguntur: "Fu uomo di molto studio e di rara erudizione, specialmente in materie ecclesiastiche. La principale sua opera di cui fu il primo autore e per la quale sarà egli sempre in estimazione presso gli studiosi de' sacri riti é: Commentaria etc.". Hoc idem opus ab auctore nuncupatum fuit Benedicto XIV viro harum rerum scientissimo, qui propterea meritissimum auctorem summo in honore habuit. Extremum diem obiit anno 1757 cum universali omnium doctorum moerore ac praesertim praefati Pontificis, cum natus fuisset Bergomi circa finem saec. XVII. En autem quae ab ipso scripta et edita fuerunt:

1. Commentaria in authentica Sacrae Rituum Congregationis Decreta ad Romanum Breviarum, Missale et Rituale attinentia, Brixiae, ex typ. Vendramini 1743-45, vol. 4, in 4.; Bergomi, apud Lancillottum et Santinium, 1748-51, vol. 4, in 4°; item sub titulo: Opera omnia liturgica sive commentaria etc. Venetiis, Typ, Remondini, 1758, Tomi 5 in fol.; item Romae, 1758, vol. 2 in fol.; item Augustae Vindelicorum, 1764, Tomi 5 in 2 Vol. in fol.; item Bassani et Venetiis, 1778, T. v in fol.

2. Liber, italico idiomate scriptus, de sacro cingulo B. Mariae Virginis de Consolatione.

 

 

 

Referenze:

Ossinger, Bibl. August., p. 224; Lanteri. Postr. saec. sex, T. III, p. 274; Hurter, Nomenclator Lit., T. IV, col. 1651