Pavia: battesimo di Agostino
de CAVIS MARIANUS
de Cavis Fr. Marianus, falso a Toppio in sua Bibl. Neapolitana, p. 205 et a Riccio Minieri, Memorie Stor. degli Scritt. del Regno di Nap. (1844), p. 201, dictus de Cavis Thyrrenorum, cum natale eius oppidum Cavarum sit in Latio, Praenestinae Dioec., fuit Provinciae Romanae clarus alumnus, ac vir theologica scientia, oratoria et poetica arte spectabilis. An. 1493 iam erat Bononiae Lector, ac inibi die 25 augusti 1495 renuntiatus Bacc.; an. 1505 iam in S. Theologia Magister, et suae Romanae Provinciae Praeses, interfuit Capitulo Generali Perusiae celebrato, quibus capitulis etiam adstitit Venetiis an. 1519 ut Definitor suae provinciae; Neapoli an. 1539 loco et vice Vicarii Congregationis Andreae Proles; Romae an. 1543, ubi coram patribus, "eruditus et facundus Marianus Cavensis, ut scribitur in actis, copiosissime de numero septenario dicens, septem gradus assignavit quibus in coelum ascenditur"; ac insuper Arimini an. 1555, ut Provincialis suae Provinciae, in quo generali capitulo, die 30 maii "magnam in dicendo vim et doctrinam se habere ostendit, feria quinta, ut habetur in actis, Venerabilis Magister Marianus Cavensis, sicque evangelium explicuit ut nil amplius desideraretur"; et "die prima Iunii, Sabato et vigilia Pentecostes denuo peractis sacris, in ecclesia omnibus congregatis et consedentibus, vir insignis, Ven. Magister Marianus Cavensis, sugestum scandens, de dignitate, salute, capite augustinae familiae eligendo, ita pronte et egregie dixit ut omnium astantium plausu, commendatione plurima dignaretur"; et tandem Venetiis an. 1559, ut Romanus Definitor. Post haec nihil aliud de eo scimus, nisi quod in bona senectute obierit. Quae ab eo edita supersunt, sunt:
1. Fr. Mariani Cavensis ord. S. Aug., Triumphus Montium, libri VI ad Iulium III, ipsius A. manu aucti et emendati. Asservantur Romae in Bibl. Angelica, Cod. 928 (R. 4-18), chart. in 4, ff. 103; praeit dedicatio: "Divo Iulio tertio Pontifici optimo maximoque humilis servolus frater Marianus Cavensis eremita. S. P. D. Tua ipsius excellenti", d. Cavis, KaL maii 1551. Inc. lib. I: "Pastores ovium, pascentes prata capellas".
2. Epigramma in laudem Io. Mariae Velmatii auctoris Poematis de Laudibus Italiae, et hujus ad illum responsio (Cfr. Catal. Codd. Latinorum Bibl. Laurentianae Aug. Mariae Bandini, T. II, col. 96, cod. LVI).
3. Oratio habita in Comitiis Generalibus Ariminensibus de Priore generali Ord. Erem. S. Augustini eligendo, edita in Analectis Augustinianis, Vol. IX, pp. 398-403. Catal. cit. p. 395).
Referenze:
Eius mentionem faciunt praedicta Analecta Vol. VIII, pp. 44 et 449, Vol. IX, pp. 13, 32, 33, 57, 117, 123, 246, 271, 397, 410; A. Torelli, Sec. Agost., Vol. VIII, p. 337; Herrera, T. II, p. 96; Ossinger, p. 225; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. II, p. 180; Narducci,