Pavia: battesimo di Agostino
CAZZULI AUGUSTINUS
Cazzuli Fr. Augustinus, Cremensis, maxime floruit pietatis laude, gloria praedicationis, regendique dexteritate. Adhuc iuvenis, induit enim Augustianum habitum an. 1441, una cum Bartholomaeo germano fratre, sibi vitae sanctimonia penitus aequali, in Bergomensi coenobio regularem disciplinam instauravit. Filius Insubricae Congregationis in capitulo Ferrariensi an. 1451 Vicarius Generalis renunciatur, et ut in officio confirmaretur Generalis Prior Iulianus de Salem Patribus Capitularibus Cremae congregatis sub die 4 febr. 1452 haec scripsit: "Veruntamen toto corde hortamur vos ut Fr. Augustinum de Crema, quem rectorem pervigilem et gubernatorem perspicuum cognoscimus, ac dignum circumspecta providentia, ac vitae probitatis, ut a fide dignis viris accepimus eumdem Vicarium vestrum reeligere dignemini, non obstantibus quibuscunque constitutionibus; et diffinitionibus per nos factis in Monte Speculi, quia clara virtutum suarum merita eumdem nobis repraesentant, ut ad vestrorum regimen de eodem inclinemur". Et reelectus quidem fuit septies, videlicet usque ad an. 1488. At cum Divina Clementia grandem praedicationis gratiam ei contulisset, adeo ut ubicumque praedicasset maximum concursum populi ad eum accessisset, ideo Vicarius Generalis Ioannes Rochus sub die 3 iulii an. 1461 amplissimas facultates ei tribuit. Praeterea monialium Augustinensium monasterium in quo centum sacrae virgines degebant, in patria aedificavit, eique etiam laudabiliter praefuit. Multa quoque flagravit gratia apud Blancam Mariam Mediolanensium Ducissam, quae propterea illum tum consiliarium, tum etiam ad varios principes, atque ad Pium II legatum adhibuit. Pie obiit Cremae an. 1495 religionis suae an. 54. Post obitum, beati nomine ac imaginibus decoratus fuit. Scripsit, quae sequuntur:
1. Ephemeris seu de origine Congregationis Lombardiae, de eius impugnatoribus, et de eiusdem incremento, opus Vicario Generali Benigno de Ianua nuncupatum, quod ut typis ederetur decretum fuit in Capitulo Generali Eremi, an. 1523 celebrato.
2. Divi Ioannis Boni Mantuani Ord. FF. Erem. S. Augustini in Provinciis Romandiolae, Lombardiae ac Venetiarum primi Instauratoris ac fundatoris Historia. Ad Ill.mum Principem Federicum Gonzagam Mantuae Marchionem 1484.
3. Divi Pantaleonis Mart. eiusque bracchii translationis Historia. Cremonae, Bernardinus de Misintis et Caesar Parmensis, 1493, die 8 aug. in 4; 8 ff. 39 II., char. roman. "Ad magnificam et gloriosam Cremonensem Communitatem...". Asservatur Londini in Britisch Museum, C. 25-12; Neapoli in Bibl. Nation. III, C. 42; et Mediolani in Braidense (v. Brera) AK. IX 37. (Cfr. Hain-Copinger 774). Et italice: Historia del Martyrio del glorioso Sancto Pantaleone, Cremona, Bernardino di Misinti e Cesaro da Parma, 1493 a dì 18 di agosto, in 4; 2 coll., 39 II. char. Roman; f. 2: "Ala magnifica Comunita de Crema... [E]ssendo io anchora molto gioveneto, o huomini Magnifici, ispirato dal supno dio rector del cielo intrai in la sacra Religione dil sanctissimo padre Augustino...". Mediolani in dicta Braindense, Inc. A. K. IX. 37 (2). (Cfr. Reichling in appendice ad Hainii Copingeri, n. 1455).
4. Libro de vita contemplativa, lettione, meditatione, contemplatione, scala del paradiso intitolato: con adaptatione mistica dell'historie divine et expositione de suoi misteri et exellentissimi sacramenti. In fine: Repertorio Alphabetico dell'historia etc. in 4. (s. l. et n. typ.).
Referenze:
Torelli, Sec. Agost., Vol. VII, pp. 438-442; Calvi, Delle Mem. ist. della Congr. di Lombardia, p. 63 et seqq.; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 169 et in Addit. ad Crusenii Monasticon, Vallisoleti, 1890, p. 489