Pavia: battesimo di Agostino
CECCONI IOANNES
Cecconi Fr. Ioannes, de Monte Cassino de quo Cristianus Iöcher in Lexico Eruditorum, T. I, col. 1792 et ex eo noster Io. Felix Ossinger in sua Bibliotheca, p. 226, evidenter a Iöcher deceptus, alius non est nisi Fr. Joannes a S. Guillelmo, qui fuit filius cuiusdam Cecconis Nicolucci et Franciscae de Monte Cassiano, cuius sunt opera quae praedictus Iöcher tribuit isti supposito fratri Ioanni de Monte Cassino, qui unquam in nostro Ordine extitit.