Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Cesi Mauritius

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CESI MAURITIUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CESI MAURITIUS

 

 

 

Cesi Fr. Mauritius a S. Brixio, Mediolani, ex honestis parentibus natus est anno 1629, cui inditum in baptismo nomen fuit Caroli Antonii. Maturo tempore, nempe an. 1645 augustinianam tunicam induit in Congregatione excalceatorum Italiae, suisque nuncupatis votis, studiis totum se dedit, in quibus scientias et virtutes pari profectu combibit, ut non minus emineret doctrina quam sanctitate; immo et illibati candoris vir, utpote qui in omne vitae tempus nulla lethali culpa fuerat adstrictus. Etiamsi concionator magni nominis fuisset, quippe qui quadraginta annos in primariis Italiae urbibus hoc munus exercuit, tamen orandi horis non solum praesto erat, sed etiam obviam ibat, solebat dicere: fesso et scholasticis rebus animo haud aliam quietem dari posse quam illam, quae oratione percipitur, divinisque colloquiis. Honores et dignitates precibus et lacrymis a se repellebat, quapropter, delata sibi pluries Prioratus et Provincialis munera, vel aegerrime et ex sola obedientia suscepit. Sed de tanto viro audiamus Ossinger qui sic ait: "Mauritius a S. Britio facundissimus sacrum Dei verbum tempore adventus in Metropolitana Basilica Mediolani populo ministravit, ac Genuae in templo S. Mariae ad Vineas, item in Cathedrali Derthonensi quadragesimales conciones habuit, nec non in Apostolorum ecclesia Venetiis, aliisque pluribus Italiae urbibus. Laudatissimis praesulibus Carolo Spetalio, Mediolanensi patricio, qui Derthonae rexit ecclesiam, Danieli Iustiniano Bergomensi, Iosepho Mirabiliae Novariensi, Augustino Isimbrando Cremonensi Episcopis, nec non Duci Francisco de Moles, urbis Mediolanensis moderatori imprimis carus, quadraginta integros annos officio concionatoris cum magno populi fructu, nec minori laude functus est, donec fractis viribus die 11 Iunii 1688 ad coelum evolavit". Obiit die 11 Ianuarii, minime vero die 11 Iunii, ut ait Ossinger, qui in errorem incidisse videtur. Praelo mandavit:

1. Esposizioni morali sopra i Vangeli festivi per tutto l'anno. Milano, parte I, 1664, parte II, 1666 per gli stampatori Arcivescovili, in 4.

2. Avvento predicato nel famoso tempio della Madonna delle Vigne di Genova, Milano, Stamp. Arcivescovile 1661. Dedicato al Rev.mo Arcivesc. di Milano Conte Alfonso Pitta.

3. Prediche per l'Avvento ed altri discorsi. Milano, 1665, per il Vigone in 4.

4. Discorsi predicabili sopra le Domeniche dell'anno cominciando dall'Epifania fino a Quaresima e da Pasqua sino all'Avvento. Milano, 1659, 1669 in 8° per il Vigone.

5. Panegirici recitati in Milano ed in altri luoghi, Milano, 1676, in 4.

6. Mariale, con dodici discorsi o prediche del SS. Rosario sotto figura del legno della vita, quale produce dodici frutti, uno per ciascun mese. Milano, 1682, in 8.

7. Quaresimale, Milano, 1684.

8. Traslazione di S. Maria d'Intra, Milano, sine anno.

9. Discorsi nove sopra S. Anna et altro sopra S. Giovanni Battista, Mss. volumina duo.

10. Discorsi sopra la decollazione di S. Giovanni Battista, Mss.

 

 

 

Referenze:

Argelati in Bibliotheca Scriptorum Mediolan., Part. II, T. I col. 412; Picinelli, in Athenaeo dei Letterati Milanesi, p. 422; Ossinger p. 570; Lanteri, Postr. Saec. Sex, T. III, p. 441; Tani, Comment. Episc. et Script., a quo haec accepimus, p. 123; et Lopez Addit. ad Crus. Monasticon., T. II, p. 282