Percorso : HOME > Monachesimo agostiniano > Storia dell'Ordine > Bibliographia di Perini > Chiaravalle Augustinus

BIBLIOGRAPHIA AUGUSTINIANA: CHIARAVALLE AUGUSTINUS

Sant'Agostino: il battesimo in una scultura dell'Arca di Pavia

Pavia: battesimo di Agostino

 

 

CHIARAVALLE AUGUSTINUS

 

 

 

Chiaravalle Fr. Augustinus de Tuderto, a coenobio filiationis Monfalconius appellatus, S. Theol. Magister, an. 1482, cum esset iam Baccal., ut Discretus suae Provinciae Vallis Spoletanae interfuit capitulo generali Perusiae celebrato (Cfr. Analecta Aug. Vol. VIII, pp. 268 et 292). Fere omnes nostrates historici illum de familia de Claravallensibus faciunt. Pauca de illo scimus nisi quod claruerit Theologi, poetae, concionatoris atque historici non parvo nomine, et quod an. 1523 adhuc vitam ageret. Plura ille nostratum opera correxit, illustravit, praeloque mandavit, multa que etiam suipsius ingenii scriptis mandavit, quae sunt:

1. Vita e miracoli della B. Chiara da Monte Falco dell'Ordine di S. Agostino. Ms. chart. in fol., ff. 189, asserv. in Archivo Ordinis. Haec vita edita fuit prima vice, Venetiis, 1513 in 4, "e novamente ristampata con la giunta de la tavola e dei miracoli et di uno esempio di quel tempo (an. 1530)". In Foligno 1564, in 4.

2. Vita di S. Madre Monica, teste Torelli, qui eam vidit.

3. Clypeus Ordinis Augustiniani: ipse in dedicatoria Card. Pompeo Columnae in primum Sententiarum Aegid. Romani, sibi hoc opus tribuit.

4. Conclusiones duodecim in laudem Ordinis Augustiniani, quas paratas habebat, ut ipsemet testatur in fine vitae B. Clarae de Montefalco.

5. Aegidii Romani O. E. S. A. Defensorium contra impugnantes S. Thomam sive Correctorium, quod P. Generali Aegidio Viterbiensi nuncupavit. Venetiis, 1516, die 14 maii per haeredes Scoti cura et studio ipsius P. M. Augustini Monfalconii.

6. Columnae Aegidii Romani 0. S. A. super primo Sententiarum, opus ab Augustino de Monte Falcone. Venetis, sumptibus haeredum q. Octavii Scoti, 1521, in fol.

7. Expositio super libros Priorum Aristotelis.

8. Tractatus de formatione Corporis humani.

9. Subtiles doctrinaque plenae abbrevationes libri Physicorum praestantissimi Philosophi Marsilii de Ingen a Mag. Fr. Augustino de Monte Falcone correctae et nuncupatae Mag. Nicolao Veneto S. Stephani Venetiarum Priori. Venetiis, 1521 apud haeredes Scoti, in fol.

10. Mag. Pauli Veneti Ord. Erem. S. Aug. super libris posteriorum cum tabula, opus a Mag. Fr. Augustino Montisfalconii eiusdem Ordinis correctum atque editum. Venetiis, 1521, in fol.

11. Gregorii de Arimino Ord. Erem. S. Aug. super primo et secundo Sententiarum ex recognitione Augustini Montisfalconii eiusd. Ord. Venetiis, L. A. de Giunta, 1522, 2 vol. in fol.

12. Oratio complectens distinctiones, clausulas, et elegantias rhetoricas, s. l. et a.; et forsan ipsius quoque sunt: suppositiones, quae sub Marsilii Parisiensis nomine prodierunt, Taurini 1792 cura F. A. Zaccaria, qui illas in codice Pistoriae reperit. Prae primis vero innotuit retrectationem Summulae Petri Hispani, qua nominalismum propagavit. Ita H. Hurter, Nom. Lit., T. II (1906) col. 676.

 

 

 

Referenze:

Herrera, T. I, p. 58; Elssius, p. 92; Torelli, T. VIII, p. 86; Gandolphus, p. 76; Ossinger, p. 233 et 597; Iacobilli, Catalog. Script. Prov. Umbriae, p. 56; Lanteri, Postr. Saec. Sex R. A., T. II, p. 171, et 395 ubi falso affirmat illum floruisse an. 1584